Das Obras de Swedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur # 0

Estudar Esta Passagem

/ 120  
  

[CONTENTA]

[Introduction] n. 1

DOCTRINALIA ROMANO-CATHOLICORUM DE JUSTIFICATIONE, EX SYNODO TRIDENTINA. n. 2-8

DOCTRINALIA PROTESTANTIUM DE JUSTIFICATIONE, EX FORMULA CONCORDIAE. n. 9-15

SCIAGRAPHIA DOCTRINALIUM NOVAE ECCLESIAE. n. 16

I. Quod Ecclesiae per Reformationem separatae ab Ecclesia Romano Catholica, dissideant in variis; sed quod omnes in Articulis, de Trinitate personarum in Divinitate, de Origine peccati ex Adamo, de Imputatione Meriti Christi, et de Justificatione per solam fidem, conveniant n. 17-18

II. Quod Romano-Catholici ante Reformationem prorsus similia quae Reformati post illam, de quatuor supranominatis Articulis tradiderint, videlicet similia de Trinitate personarum in Divinitate, similia de Peccato originali, similia de Imputatione meriti Christi, et similia de Justificatione per fidem in illam, cum sola differentia, quod eandem fidem cum charitate seu bonis operibus conjunxerint. n. 19-20

III. Quod Reformatores antesignani, Lutherus, Melanchthon et Calvinus, omnia Dogmata de Trinitate Personarum in Divinitate, de Peccato Originali, de Imputatione meriti Christi, et de Justificatione per fidem, qualia tunc erant et fuerant apud Romano-Catholicos, retinuerint, sed quod Charitatem seu Bona Opera separaverint a fide illa, et declaraverint illa non simul salvifica, propter finem ut a Romano-Catholicis quoad ipsa essentialia Ecclesiae, quae sunt Fides et Charitas, divellerentur. n. 21-23

IV. Quod tamen Reformatores Antesignani, fidei suae adjunxerint bona opera, et quoque conjunxerint illa, sed in homine ut in subjecto passivo, Romano-Catholici autem in homine ut in subjecto activo: et quod tamen inter hos et illos quoad fidem, opera et merita, actualiter sit conformitas. n. 24-29

V. Quod universa Theologia in Christiano Orbe hodie fundata sit super idea Trium Deorum, oriunda ex, doctrina Trinitatis Personarum. n. 30-38

VI. Quod Dogmata illius Theologiae appareant esse erronea, postquam idea Trinitatis Personarum et inde Trium Deorum rejecta est, ac idea Unius Dei: in quo est Divina Trinitas loco ejus recepta. n. 39-40

VII. Quod tunc Fides vere salvifica, quae est in unum Deum, unita bonis operibus, agnoscatur et recipiatur. n. 41-42

VIII. Et quod haec fides sit in Deum Salvatorem Jesum Christum, ac in simplici sua forma talis.

1. Quod sit unus Deus, in Quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus.

2. Quod Fides salvifica sit credere in Ipsum.

3. Quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo.

4. Quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo.

5. Et quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, at quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum. n. 43-44

IX. Quod hodierna Fides ab Ecclesia separaverit Religionem, quae consistit in agnitione unius Dei, et in cultu Ipsius ex fide charitatis. n. 45-46

X. Quod Fides hodiernae Ecclesiae non possit cum Charitate conjungi, ac producere aliquos fructus, qui sunt bona opera. n. 47-50

XI. Quod ex Fide hodiernae Ecclesiae redundet Cultus oris et non vitae, cum tamen cultus oris acceptus est Domino secundum cultum vitae. n. 51-52

XII. Quod doctrina hodiernae Ecclesiae confasciata sit per plura Paradoxa, quae fide amplectenda sunt; et quod ideo ejus dogmata solum intrent memoriam, et non in aliquem intellectum supra illam, sed modo in confirmationes infra illam. n. 53-57

XIII. Quod Dogmata hodiernae Ecclesiae non possint nisi cum magna difficultate disci. et quin elabantur retineri, et non nisi cum multa parcimonia et cautela, ne nuditas illorum appareat, praedicari et doceri, propter causam, quia vera Ratio illa non percipit et recipit. n. 58-59

XIV. Quod Doctrina fidei hodiernae Ecclesiae addicet Deo Proprietates humanas, ut quod homines aspexerit ex ira, quod velit reconciliari, quod reconcilietur per amorem in Filium, et per intercessionem; et quod velit propitiari per miseriam visam in Filio, et sic reduci in Misericordiam; et quod supplicanti ex sola fide injusto imputet justitiam Ipsius, et quod sic faciat hunc ab inimico amicum, et ex filio irae filium gratiae. n. 60-63

XV. Quod ex Fide hodiernae Ecclesiae enati sint et adhuc enasci possint Foetus enormes; sicut Momentanea Salvatio ex immediata Misericordia; Praedestinatio; nulla attentio Dei ad actus hominis, sed ad solam fidem; quod non detur Vinculum charitatis et fidei; quod homo in conversione sit sicut truncus; praeter plura; etiam de Sacramentis, Baptismo et Sacra Coena, quoad principia rationis de usufructu illorum educta ex Doctrina justificationis per solam fidem; ut et de Persona Christi. Haeretica a Primis saeculis ad hodiernum 1 non aliunde quam ex Doctrina super idea trium Deorum fundata scaturiverunt. n. 64-69

XVI. Quod Status ultimus Ecclesiae hodiernae, quando finis ejus, per Consummationem saeculi, et tunc Adventum Domini, apud Matthaeum 24:3 Cap. intelligatur. n. 70-73

XVII. Quod infestatio a falsis, et inde consummatio omnis veri, seu desolatio, hodie in Ecclesiis Christianis, per Afflictionem magnam, qualis non fuit ab initio Mundi nec fiet, apud Matthaeum 24:21 Cap. intelligatur. n. 74-76

XVIII. Quod non Amor, nec Fides, neque Cognitiones boni et veri, in Ecclesia Christiana tempore ultimo, quando finis ejus instat, sint, intelligatur per haec in eodem Capite XXIV apud Matthaeum; post afflictionem istorum, Sol obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum et Stellae cadent de Caelo, et Virtutes Caelorum commovebuntur, Vers. 29. n. 77-81

XIX. Quod illi qui in hodierna Fide Justificante sunt, per Hircos apud Danielem, et apud Matthaeum intelligantur. n. 82-86

XX. Quod illi, qui in hodierna Fide justificante se confirmaverunt, in Apocalypsi per Draconem, duas ejus Bestias, et per Locustas, et quod ipsa illa Fides confirmata, ibi per magnam Urbem quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus, ubi bini testes occisi sunt, ut et per Puteum abyssi, ex quo Locustae exiverunt, intelligantur. n. 87-90

XXI. Quod nisi Nova Ecclesia instauretur a Domino, nemo possit salvari; et quod hoc intelligatur per haec, Nisi abbreviarentur dies isti, non conservaretur ulla caro, Matthaeus 24:22. n. 91-94

XXII. Quod aperitio et rejectio Dogmatum fidei hodiernae Ecclesiae, ac revelatio et receptio Dogmatum fidei novae Ecclesiae, intelligatur per haec in Apocalypsi, Dixit Sedens super Throno, ecce Nova omnia faciam, et dixit. scribe, quia haec verba vera et fida sunt, Cap. 21:5. n. 95-98

XXIII. Apocalypsi 21 Cap. et 22, agitur; quae ibi vocatur Sponsa et Uxor Agni. n. 99-101

XXIV. Quod Fides Novae Ecclesiae nequaquam possit una esse cum Fide prioris Ecclesiae, et quod si una sunt, fiat collisio et conflictio talis, ut pereat omne Ecclesiae apud hominem. n. 102-104

XXV. Quod Romano-Catholici de Imputatione Meriti Christi, et de Justificatione per fidem ejus, in quam Ecclesia illorum initiata est, hodie nihil sciant, quoniam prorsus obtecta jacet per Externa cultus, quae sunt plura: et quod ideo si illi quoad partem recedunt ab externis cultus sui, ac immediate adeunt Deum Salvatorem Jesum Christum, et quoque binas Species in sacra Eucharistia sortiuntur, possint in Novam Hierosolymam, hoc est, in Novam Ecclesiam Domini prae Reformatis introduci. n. 105-108

De Imputatio. n. 109-113

DUO MEMORABILIA ex APOCALYPSI REVELATA. n. 114-115

APPENDIX CORONARIA.

FIDES NOVI CAELI ET NOVAE ECCLESIAE IN UNIVERSALI FORMA. n. 116

FIDES NOVI CAELI ET NOVAE ECCLESIA IN PARTICULARI FORMA. n. 117

SEQUUNTUR TRIA MEMORABILIA EX APOCALYPSI REVELATA DESUMPTA. n. 118-120

/ 120  
  

Das Obras de Swedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur # 118

Estudar Esta Passagem

  
/ 120  
  

118. SEQUUNTUR TRIA MEMORABILIA EX APOCALYPSI REVELATA DESUMPTA.

PRIMUM MEMORABILE. Quando in Explicatione Capitis XX(mi) Apocalypseos eram, et meditabar de Dracone, Bestia, et Pseudopropheta, apparuit mihi quidam Spiritus angelicus, et quaesivit, quid meditaris, et dixi quod de Pseudopropheta; tunc ille dixit, deducam te ad locum, ubi illi sunt qui per Pseudoprophetam intelliguntur; dixit, quod iidem sint, qui Capite 13 intelliguntur per Bestiam ex Terra, quae habebat duo cornua similia Agno, et loquuta est sicut Draco. Sequutus sum illum, et ecce vidi turbam, cujus medio erant Antistites Ecclesiae, qui docuerunt, quod nihil hominem salvet quam Fides in meritum Christi, et quod Opera sint bona, sed non ad Salutem; et quod usque docenda sint ex Verbo, ut Laici, imprimis simplices, strictius in vinculis obedientiae erga Magistratus teneantur, ac sicut ex Religione, ita interius, ad Charitatem moralem exercendam adigantur. Et tunc unus ex illis me videns dixit, vis videre nostrum Fanum, in quo est Imago repraesentativa nostrae Fidei; accessi et vidi, et ecce erat magnificum, et in medio ejus imago Mulieris, indutae veste coccinea, tenentis in dextra Nummum aureum, et in sinistra Catenam ex unionibus: sed erant et Imago et Fanum inducta per phantasiam; possunt enim Spiritus infernales per phantasias repraesentare magnifica, occludendo interiora mentis, et aperiendo solum exteriora ejus. Sed cum animadverti, quod tales praestigiae essent, oravi ad Dominum; et subito aperta sunt interiora mentis meae; et tunc vidi loco magnifici Fani Domum rimosam a tecto usque ad imum, in qua nihil cohaesit; et vidi loco Mulieris in Domo illa pendens Simulacrum, cujus Caput erat simile Draconi, Corpus simile Pardo, Pedes sicut Ursi, et Os sicut Leonis; ita prorsus sicut describitur Bestia e mari, Apoc. 13:2 Cap.; et loco Soli erat Palus in qua multitudo ranarum; et dictum est mihi, quod sub Palude esset Lapis magnus caesus, sub quo jaceret Verbum penitus reconditum. His visis, dixi ad Praestigiatorem, est hoc Fanum vestrum, et dixit, quod sit; at subito tunc etiam aperiebatur illi visus interior, ex quo vidit similia quae ego; quibus visis clamavit clamore magno, quid hoc, et unde hoc; et dixi, quod sit ex luce e Caelo, quae detegit quale cujusvis formae, et hic quale vestrae Fidei separatae a Charitate spirituali: et illico flavit Ventus orientalis, et sustulit Fanum cum Imagine, et quoque exsiccabat Paludem, et sic nudabat Lapidem, sub quo jacuit Verbum: et post haec spiravit Calor sicut vernalis e Caelo, et ecce tunc in eodem loco visum est Tabernaculum, quoad formam externam simplex; et dicebant Angeli, qui apud me erant, ecce Tabernaculum Abrahami, quale id fuit, quando tres Angeli ad illum venerunt, et annuntiarunt de Isaco 1 nascituro; hoc apparet coram oculis simplex, sed usque fit secundum influxum lucis e Caelo magnificum plus et plus; et datum est illis aperire Caelum, in quo erant Angeli spirituales qui in sapientia sunt; et tunc ex Luce inde influente apparebat Tabernaculum illud sicut Templum simile Hierosolymitano; quod cum introspexi, vidi Lapidem fundi, sub quo Verbum fuerat repostum, circum obsitum lapidibus pretiosis, e quibus sicut fulgur emicuit in parietes, super quibus erant formae Cheruborum, et pulchre variegavit illos coloribus. Cum haec admiratus sum, dixerunt Angeli, videbis adhuc mirabilius; et datum est illis aperire Caelum Tertium, in quo erant Angeli caelestes, qui in amore sunt; et tunc ex Luce inde influente, totum illud Templum evanuit, et loco ejus visus est Dominus Solus, stans super Lapide fundi, qui erat Verbum, in simili Effigie, in qua visus Johanni Cap. 1. Apocal. At quia sanctitas tunc implevit interiora mentis Angelorum, ex qua illis fuit nisus procidendi super facies, subito claudebatur a Domino via lucis e Caelo Tertio, et aperiebatur via lucis e Caelo Secundo, ex quo rediit aspectus prior Templi, et quoque Tabernaculi, sed in Templo. Ex his illustratum est, quid intelligitur in Cap. 21. Apoc. per hoc "Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis," Vers. 3; et per hoc "Templum non vidi in Nova Hierosolyma, quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus, et Agnus," Vers. 22.

Notas de rodapé:

1. Isaco pro Ifaco.

  
/ 120