4636. Quod per hanc parabolam Dominus adventum Suum descripserit, constat a singulis, et a fine 1 ubi dicit, ‘Vigilate itaque, quia non scitis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus est’;
sicut etiam in praecedente capite xxiv, ubi de adventu Suo expresse loquitur, Vigilate ergo, quia non scitis, qua hora Dominus vester venturus est, vers. 42; quod adventus Ipsius sit consummatio saeculi seu ultimum tempus Ecclesiae, prius ostensum est.
Notas de rodapé:
1. The Manuscript inserts ejus.