A Bíblia

 

Jeremias 47

Estude

   

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam.

2 Hæc dicit Dominus : Ecce aquæ ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ,

3 a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,

4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon, cum omnibus reliquis auxiliis suis : depopulatus est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ.

5 Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum : usquequo concideris ?

6 O mucro Domini, usquequo non quiesces ? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.

7 Quomodo quiescet, cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi ?

   

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 8092

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

8092. ‘Et fuit in dimittere Pharao populum’: quod significet cum illi qui infestarunt relinquerent illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione ‘dimittere’ quod sit relinquere; ex 1 repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui per falsa infestarunt, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317; et ex significatione ‘filiorum Israelis’, qui hic sunt ‘populus’, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8044.

Notas de rodapé:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 340

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

340. Quod ‘dixit, Acquisivi virum, ‘Jehovam’ significet quod fides apud eos qui dicti Cain, cognita sit et agnita sicut res per se, constat ab illis quae in praemissis hujus capitis dicta sunt: prius quasi ignorarunt quid fides, quia perceptionem omnium quae erant fidei, habebant; at cum distinctam doctrinam facere incipiebant de fide, tunc depromebant illa de quibus perceptionem habebant, et redigebant in doctrinam, et vocabant illam, ‘Acquisivi virum, Jehovam’, sicut novum quoddam adinvenissent, ita scientificum factum, quod fuit inscriptum cordi. Unumquodvis novum antiquitus nomine vocabant, et quae involvebant nomina, sic explicabant; sicut quid Ismael significet, quod ‘audiret Jehovah miseriam ejus’, Gen. 16:11; quid Reuben, quod ‘vidit Jehovah miseriam meam’, Gen. 29:32; quid Simeon, quod ‘audivit Jehovah, quod minus cara’, ibid. vers. 33; quid Jehudah, ‘hac vice confitebor Jehovae’, ibid. vers. 35. Altare a Mose aedificatum, vocatum ‘Jehovah vexillum, Exod. 17:15; hic ipsa doctrina fidei vocata ‘Acquisivi virum, Jehovam’, seu Cain.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.