A Bíblia

 

Hoschea 13

Estude

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 4847

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

4847. ‘Forte moriatur etiam hic sicut fratres ejus’: quod significet timorem ne periret, nempe Ecclesiae repraesentativum quod apud posteritatem quae ex Jacobo, et in specie quae Jacobo ex Jehudah, constat ex significatione ‘ne forte moriatur’ quod sit timor ne pereat. Cum hoc quod Ecclesiae repraesentativum quod apud posteritatem ex Jacobo, periret, si ei adjungerentur interna quae genuinae Ecclesiae repraesentativae, ita se habet:

apud posteritatem ex Jacobo instituenda erat Ecclesia repraesentativa qualis fuerat antiquis; sed gens illa talis erat ut solum colere et adorare vellet externa, et nihil prorsus scire de internis, fuit enim immersa cupiditatibus amoris sui et mundi, et inde falsis; credidit 1 plus quam gentiles 2 quod plures essent dii, sed quod Jehovah major illis' quia majora miracula potuit facere, quapropter ut primum miracula cessarunt, et quoque cum vilia facta sunt ex frequenti et familiari, ilico ad alios deos se converterunt, ut manifeste constare potest ex historicis et propheticis Verbi;

[2] quia talis erat gens illa, non potuit apud illam institui Ecclesia repraesentativa qualis fuerat antiquis, sed solum Ecclesiae repraesentativum; et provisum erat a Domino ut per 3 id aliquid communicationis fieret cum caelo; repraesentativum enim dari potest apud malos quia id non spectat personam sed rem; inde patet quod cultus respective ad illos non fuerit nisi quam idololatricus, n. 4825, tametsi repraesentativa in se continebant sancta Divina; cum tali cultu, nempe idololatrico, non conjungi potuit internum, si enim internum adjunctum fuisset, hoc est, si agnovissent interna, tunc profanavissent sancta; internum enim sanctum, cum externo idololatrico si conjungitur, fit profanum; inde est quod genti illi non detecta fuerint interna, et si illi detecta fuissent, quod periisset.

[3] Quod gens illa non recipere et agnoscere potuerit interna quantumvis illis revelata fuissent, 4 patet evidenter ab illis hodie; sciunt enim hodie interna, nam vivunt inter Christianos, sed usque rejiciunt illa, et quoque subsannant; etiam plerique ex illis qui 5 conversi sunt, corde nec aliter faciunt; ex his 6 constat quod Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium non fuerit apud illam gentem, sed solum Ecclesiae repraesentativum, hoc est, externum absque interno, quod in se est idololatricum. Ex his etiam videri potest quam erronee cogitant illi ex Christianis qui credunt quod Judaica gens in fine Ecclesiae convertetur, et prae Christianis tunc eligetur; et magis adhuc illi qui credunt quod tunc appariturus illis Messias seu Dominus, et per magnum prophetam et magnis miraculis reducturus illos in terram Canaanem 7 ; sed in hos errores labuntur qui 8 in propheticis Verbi per ‘Jehudam’, 9 per ‘Israelem’ perque ‘terram Canaanem’ intelligunt Jehudam, Israelem et terram Canaanem, proinde qui solum sensum litteralem credunt, nec aliquem internum curant.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript inserts enim.

2. plures esse deos, et Jehovam supra illos

3. hoc

4. constat

5. universi, in the First Latin Edition

6. patet

7. The Manuscript inserts et hoc cum magnis miraculis.

8. The Manuscript places this after Jehudam.

9. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.