A Bíblia

 

Hoschea 13

Estude

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 731

Estudar Esta Passagem

  
/ 1232  
  

731. "Ubi habet locum praeparatum a Deo." - Quod significet statum ejus ut interea provideatur apud plures, constat ex significatione "loci", quod sit status (de qua sequitur); et ex significatione "praeparari a Deo", quod sit provideri a Domino; nam quod ab homine fit, hoc praeparatur; quod autem a Domino, hoc providetur: de statu etiam qui significatur per "locum", dicitur provideri, dum de loco, "praeparari." Quod significetur ut status interea provideatur apud plures, est quia per quod "mulier fugerit in desertum" significatur quod ecclesia adhuc inter paucos, quia apud illos qui non in bono sunt et inde nec in veris videatur mox praecedens articulus, n. 730 [a]); inde sequitur quod per haec, nempe, "ubi mulier habet locum praeparatum a Deo", significetur status ecclesiae ut interea provideatur inter plures, et quod per adhuc sequentia, nempe, "ut alant eam diebus mille ducentis sexaginta", significetur usque dum crescit in plenum (de quo mox infra, n. 732). Sed de hoc statu ecclesiae, qui intelligitur per "locum mulieris in deserto", in sequentibus hujus capitis amplius agitur; dicitur enim quod "mulieri datae sint duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi aleretur tempus et tempora et dimidium temporis a facie draconis"; praeter plura.

[2] Quod "locus" significet statum, est ex eo, quod spatia, loca, distantiae in mundo spirituali sint in sua origine status vitae: apparent quidem illa prorsus sicut in hoc mundo; sed usque differunt in eo, quod quisque ex loco ubi habitat noscatur qualis est, et quisque ex quali suo noscatur ubi habitat; ita in communi quoad loca omnium secundum plagas, ac ita in particulari quoad loca in societatibus, et quoque in singulari quoad loca in domibus, immo in cameris: inde patet quod locus et quale status unum agant, et hoc ex causa quia omnia quae in spirituali mundo sunt, quae coram oculis apparent, usque ad terras, sunt correspondentiae spiritualium; inde est quod "locus" significet statum. (Quod spatia, loca et distantiae in sua origine sint status, ac inde in Verbo significant status, videatur in opere De Caelo et Inferno 191-199, ubi De Spatio in Caelo actum est.) Inde quoque est quod in nostro mundo receptum sit statum vocare locum; ut quod constitutus sit "in loco celso", "in loco eminenti", et "in loco illustri", pro in statu celso, eminenti et illustri.

[3] Ex his constare potest quid intelligitur per quod Dominus dixerit discipulis,

Quod in domo Patris sui mansiones multae sint, et quod abeat ad paran dum illis locum, et si abiverit et paraverit illis locum quod venturus et assumpturus illos ad Se Ipsum (Johannes 14:2, 3):

per "parare illis locum" significatur providere caelum cuivis secundum statum vitae ejus; nam per "discipulos" intelliguntur omnes qui ab ecclesia Ipsius futuri sunt. Et apud Lucam,

"Quando immundus spiritus exit ab homine, peragrat sicca loca quaerens requiem" (11:24):

per "immundum spiritum exeuntem ab homine" intelligitur remotio malorum et inde falsorum ab homine qui paenitentiam agit; per "sicca loca" quae peragrat quaerens requiem, significantur status mali et falsi qui sunt vitae ejus. Praeter alibi in Verbo, ubi "locus" ac "loca" dicuntur.

  
/ 1232  
  

Das Obras de Swedenborg

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti # 201

Estudar Esta Passagem

  
/ 325  
  

201. De Tentationibus Domini.

Quod Dominus prae omnibus gravissimas et immanes tentationes sustinuerit, quae parum descriptae sunt in sensu litterae Verbi, sed multum in sensu interno (Arcana Coelestia 1663, 1668, 1787, 2776, 2786, 2795, 2814, 9528).

Quod Dominus ex Divino Amore erga totum genus humanum, pugnaverit (Arcana Coelestia 1690, 1691, 1812, 1813, 1820).

Quod Domini Amor fuerit salus generis humani (Arcana Coelestia 1820).

Quod Dominus ex propria potentia pugnaverit (Arcana Coelestia 1692, 1813, 9937).

Quod Dominus per tentationes et victorias ex propria potentia Justitia et Meritum factus sit solus (Arcana Coelestia 1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019).

Quod Dominus per tentationes univerit ipsum Divinum, quod fuit in Se ex conceptione, Humano suo, et hoc fecerit Divinum; sicut hominem per tentationes facit spiritualem (Arcana Coelestia 1725, 1729, 1733, 1737, 3318, 3381, 3382, 4286).

Quod Domini tentationes etiam in fine habuerint desperationem (Arcana Coelestia 1787).

Quod Dominus per tentationes in Se admissas subjugaverit inferna, ac redegerit ibi et in caelis omnia in ordinem, et simul Humanum suum glorificaverit (Arcana Coelestia 1737, 4287, 9397, [9315?], 9528, 9937 (9315).

Quod Dominus solus contra omnia inferna pugnaverit (Arcana Coelestia 8273).

Quod inde in Se admiserit tentationes (Arcana Coelestia 2816, 4295).

Quod Dominus non potuerit tentari quoad Divinum, quoniam inferna Divinum aggredi non possunt; quod ideo assumpserit humanum ex matre, tale quod tentari potuit (Arcana Coelestia 1414, 1444, 1573, 5041, 5157, 7193, 9315).

Quod per tentationes et victorias expulerit omne hereditarium ex matre, et exuerit humanum ex illa, usque tandem ut amplius non filius ejus esset (Arcana Coelestia 2159, 2574, 2649, 3036, 10829, [10830?],).

Quod Jehovah, qui in Ipso ex conceptione, in tentationibus apparuerit sicut absens (Arcana Coelestia 1815).

Quod id fuerit status humiliationis Ipsius (Arcana Coelestia 1785, 1999, 2159, 6866).

Quod ultima Ipsius tentatio et victoria fuerit in Gethsemane et in cruce, per quam plene subjugavit inferna, et Humanum suum Divinum fecit (Arcana Coelestia 2776, 2803, 2813, 2814, 10655, 10659, 10829 (10828)).

Quod "panem non edere et aquam non bibere quadraginta diebus" significet statum integrum tentationum (Arcana Coelestia 10686).

Quod "quadraginta anni," "menses" aut "dies" significent statum tentationum plenarium a principio ad finem; et quod ille status significetur per durationem diluvii "quadraginta diebus;" per commorationem Mosis super Monte Sinai "quadraginta diebus;" per commorationem filiorum Israelis in deserto "quadraginta annis;" et per tentationes Domini in deserto "quadraginta diebus" (Arcana Coelestia 730, 862, 2272, 2273, 8098).

  
/ 325