A Bíblia

 

Hoschea 13

Estude

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Comentário

 

311 - The Gate of Heaven, Part 4 of 5

Por Jonathan S. Rose

Title: The Gate of Heaven, Pt.4

Topic: The Word

Summary: To align with angels in our reading of the Bible, we need to understand and focus on the oneness of God.

Use the reference links below to follow along in the Bible as you watch.

References:
Matthew 28:18-20
Revelation 22:3-4
Isaiah 9:6
John 8:56-58; 10:30; 14:6-11
Matthew 1:20
John 7:37-39; 14:16, 26, 17-18
Revelation 2:7
John 1:1-3, 10
Ephesians 3:9
Colossians 1:15-16
Revelation 4:8, 11
Isaiah 42:8; 44:6, 8, 24; 45:5-6, 14, 21-22; 46:9; 48:11
Hosea 13:4, 14
Revelation 1:1; 22:16, 6

Reproduzir vídeo
Spirit and Life Bible Study broadcast from 7/26/2017. The complete series is available at: www.spiritandlifebiblestudy.com

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 6276

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

6276. ‘Et dixit, Deus coram Quo ambularunt patres mei, Abraham et Jishak’: quod significet Divinum a quo vitam habuerunt bonum internum et verum internum, constat a significatione ‘Deus’ quod sit Divinum; a significatione ‘ambulare’ quod sit vivere seu vitam habere, de qua n. 519, 1794; et a repraesentatione ‘Abrahami’ quod in supremo sensu sit Ipsum Divinum Domini, et ‘Jishaki’ quod sit Divinum Rationale Ipsius, ita Internum Humanum, ‘Jacob’ enim est Divinum Naturale Domini, seu Externum Humanum Ipsius, de quibus n. 2011, 3245, 3305 fin. , 3439, 4615; in sensu autem repraesentativo est ‘Abraham’ bonum internum, et ‘Jishakus’ verum internum, n. 3703, 6098, 6185; quod haec in sensu repraesentativo significentur per ‘Abrahamum et Jishakum’, est quia ipsum illud bonum et verum quod in regno Domini, procedunt a Divino et Divino Humano Ipsius; et faciunt ut Dominus Ipse sit ibi, ita Ipse regnum Suum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.