A Bíblia

 

Genesis 49

Estude

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 6497

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

6497. GENESEOS CAPUT QUINQUAGESIMUM

1. Et cecidit Joseph super facies patris sui, et fievit super illo, et osculatus illum.

2. Et praecepit Joseph servis suis medicis ad condiendum patrem suum; et condierunt medici Israelem.

3. Et impleti ei quadraginta dies, quia ita implentur dies conditorum; et fleverunt illum Aegyptii Septuaginta dies.

4. Et transiverunt dies fletus ejus, et locutus Joseph ad domum Pharaonis, dicendo, si quaeso inveni gratiam in oculis vestris, loquimini quaeso in auribus Pharaonis, dicendo.

5. Pater meus adjuravit me, dicendo, Ecce ego morior, in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Canaan, ibi sepelias me; et nunc ascendam quaeso, et sepelium patrem meum, et revertar.

6. Et dixit Pharaoh, Ascende et sepeli patrem tuum, quemadmodum adjuravit te.

7. Et ascendit Joseph ad sepeliendum patrem suum, et ascenderunt cum eo omnes servi Pharaonis, seniores domus ejus et omnes seniores terrae Aegypti.

8. Et tota domus Josephi, et fratres ejus, et domus patris sui; tantum infantes suos, et greges suos, et armenta sua, reliquerunt in terra Goshen.

9. Et ascendit cum eo tertiam currus, etiam equites, et erat exercitus gravis valde.

10. Et venerunt ad aream Atad, quae in transitu Jordanis, et planxerunt ibi planctum magnum et gravem valde, et fecit patri suo luctum septem dies.

11. Et vidit habitator terrae Cananaeus luctum in area Atad, et dixerunt, Luctus gravis hic Aegyptiis, propterea vocavit nomen ejus Abel Mizraim qui in transitu Jordanis.

12. Et fecerunt filii ejus ita, quemadmodum, praeceperat illis.

13. Et tulerunt illum filii ejus terram Canaanem, et sepeliverunt illum in spelunca agri Machpelah, quam emerat Abraham cum agro ad possessionem sepulcri ex Ephrone Hittaeo, super facies Mamre.

14. Et reversus Joseph Aegyptum, is et fratres ejus, et omnes ascendentes cum eo ad sepeliendum patrem ejus, postquam sepelire eum patrem suum.

15. Et viderunt fratres Josephi quod mortuus pater illorum, et dixerunt, Fortassis odio habebit nos Joseph, et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi.

16. Et praeceperunt ad Josephum, dicendo, Pater tuus praecepit ante mori eum, dicendo.

17. Ita dicatis ad Josephum, Quaeso remitte quaeso praevaricationem fratrum tuorum, et peccatum illorum, quia malum retribuerunt tibi; et nunc remitte quaeso praevaricationem servorum DEI patris tui; et flevit Joseph in loqui illos ad eum.

18. Et iverunt etiam fratres ejus, et ceciderunt coram eo, et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos.

19. Et dixit ad illos Joseph, Ne timeatis, quia num pro DEO ego?

20. Et vos cogitastis super me malum, DEUS cogitavit id ad bonum propter facere secundum diem hunc, ad vivificandum populum magnum.

21. Et nunc ne timeatis, ego sustentabo vos, et infantes vestros; et consolatus illos, et locutus super cor illorum.

22. Et habitavit Joseph in Aegypto, is et domus patris ejus; et vixit Joseph centum et decem annos.

23. Et vidit Joseph Ephraimo filios tertianorum; etiam filii Machir, filii Menashis nati super genubus Josephi.

24. Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior, et DEUS visitando visitabit vos, et ascendere faciet vos e terra hac ad terram quam juravit Abrahamo, Jishako et Jacobo.

25. Et adjuravit Joseph filios Israelis, dicendo, Visitando visitabit DEUS vos, et ascendere facietis ossa mea exhinc.

26. Et moriebatur Joseph filius centum et decem annorum; et condierunt eum; et ponebatur in arca in Aegypto.

CONTENTA

Postquam actum est de Abrahamo, Jishako, et Jacobo, per quos in supremo sensu 1 repraesentatur Dominus, agitur nunc in ultimo hoc capite in sensu interno de Ecclesia, quod postquam caelestis Ecclesia periit, Ecclesia spiritualis a Domino instituta sit; initium ejus et progressus in sensu interno describitur; et ad finem capitis, Ecclesiae illius finis; et quod loco ejus solum Ecclesiae repraesentativum apud posteros Jacobi institutum sit.

Notas de rodapé:

1. repraesentabatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.