A Bíblia

 

Genesis 33

Estude

   

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,

12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.

15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.

19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 3921

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

3921. ‘Dixit Rachel, Judicavit me Deus, et etiam audivit vocem meam’ quod significet in supremo sensu justitiam et misericordiam, in interno sanctum fidei, in externo bonum vitae, constat ex significatione ‘judicare me Deus’, et ex significatione ‘audire vocem meam’; quod ‘judicare me Deus’ 1 sit justitia Domini, constare potest absque explicatione, et quod ‘audire vocem meam’ sit misericordia, pariter; Dominus enim omnes judicat ex justitia, et 2 omnes audit ex misericordia; judicat ex justitia quia ex Divino Vero, et audit ex misericordia quia ex Divino Bono, ex justitia illos qui non recipiunt Divinum Bonum, et ex misericordia illos qui recipiunt, at usque dum ex justitia, etiam simul ex misericordia; in omni enim Divina justitia est misericordia, sicut in Divino Vero est Divinum Bonum; sed haec quia arcaniora sunt quam ut paucis possint dici, alibi, ex Divina Domini Misericordia, plenius exponentur;

[2] quod ‘judicavit me Deus, et etiam audivit vocem meam’ in sensu interno sint sanctum fidei, est quia fides quae 3 praedicatur de vero, correspondet justitiae Divinae, et sanctum quod est bonum correspondet misericordiae Divinae Domini, et praeterea judicare seu judicium praedicatur de vero quod fidei, n. 2235; et quia de DEO dicitur quod judicavit, est bonum seu sanctum; inde patet quod 4 sanctum fidei sit quod simul significatur per utrumque; quoniam per utrumque simul significatur unum illud, conjunguntur 5 ambo per et etiam; quod in externo sensu sit bonum vitae, est quoque ex correspondentia, nam sancto fidei correspondet bonum vitae; quod absque sensu interno non sciri possit quid significat ‘judicavit me Deus et etiam audivit me’, patet ex eo quod in sensu litterae non ita cohaereant ut sistant unam intellectus ideam.

[3] Quod in hoc versu et in sequentibus usque ad Josephum dicatur DEUS, et in proxime praecedentibus JEHOVAH, est quia in his agitur de regeneratione spiritualis hominis, et in praecedentibus 6 de regeneratione caelestis hominis, Deus enim nominatur 7 cum agitur de bono fidei quod est spiritualis hominis, at Jehovah cum de bono amoris quod est caelestis hominis, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822; per ‘Jehudam’ enim, ad quem continuabatur in capite praecedente, repraesentabatur caelestis homo, videatur n. 3881, per ‘Josephum’ autem, ad quem continuatur in hoc capite, repraesentatur spiritualis homo, de quo in versu seq. 23 et 24; quod Jehovah nominatus sit cum continuabatur ad Jehudam, videatur cap. praec. vers. 32, 33, 35; quod Deus nominetur ubi continuatur ad Josephum, videatur in hoc capite vers. 6, 8, 17, 18, 20, 22, 23, et postea iterum Jehovah, quia procedit a spirituali homine ad caelestem; hoc arcanum est quod in his reconditum latet, quod nemo scire potest nisi ex sensu interno, tum quoque nisi sciat quid caelestis homo, et quid spiritualis.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript inserts in supremo sensu.

2. The Manuscript has simul

3. The Manuscript has est verum

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript has ita

6. The Manuscript inserts actum est.

7. The Manuscript inserts in Verbo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.