A Bíblia

 

Exodus 36

Estude

   

1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.

2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

4 Unde artifices venire compulsi,

5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.

6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :

9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.

10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,

12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.

13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :

15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :

16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.

18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.

25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,

28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :

29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :

30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.

35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :

36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :

38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 6239

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

6239. ‘Et generatio tua quam generas post illos’: quod significet vera et bona interiora quae postea, constat ex significatione ‘generationis’ quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua n. 613, 2020, 2584, ita vera et bona; et ex significatione ‘post illos’ quod sint interiora quae postea; quod interiora significentur, est quia illa quae generantur 1 ab interno 2 postea, sunt interiora magis; inserviunt enim ei successive illa quae prius generata sunt, pro mediis 3 perducendi illa quae postea generantur, magis interius, nam internum per gradus 4 elevat naturale ad se; hoc patet a generatione omnium quae intellectualis sunt in homine, primum enim homo sensualis est, postea fit interior magis et magis usque dum intellectualis; similiter se habet cum nova generatione quae fit per fidem et charitatem; inde est quod homo per gradus perficiatur; videantur quae de elevatione successiva versus Interiora cum regeneratur homo, n. 6183 dicta sunt.

[2] Quod ‘generatio’ in Verbo significet illa quae sunt fidei et charitatis, est quia alia generatio quam spiritualis, in sensu 5 interno, intelligi nequeat; quae generatio etiam intelligitur apud Davidem,

Timebunt timorem, quia Deus in generatione justi, Ps. 14:5;

‘generatio justi’ pro veris ex bono, justitia enim praedicatur de bono:

apud Esaiam,

6 Non laborabunt in 7 vanum, et non generabunt in terrorem; semen benedictorum Jehovae illi, 8 65:23:

apud eundem,

6 Quis operatus est, et fecit, qui vocat generationes ab initio? Ego Jehovah primus, et cum postremis ego idem, 41:4:

apud Ezechielem,

Negotiationes tuae, et generationes tuae de terra Cananaei, pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea. Quod generationes tuas attinet, in die quo nata es, non abscissus fuit umbilicus tuus, et aquis non lota es ad aspectum Meum, 16:3, 4;

hic de abominationibus Hierosolymae, ubi quod ‘generationes’ sint generationes 9 in spirituali sensu, manifeste patet:

[3] 10 apud Esaiam,

Expergiscere juxta dies aeternitatis, generationes aeternitatum, 51:9;

‘dies aeternitatis’ pro statu et tempore Ecclesiae Antiquissimae; aeternitas de 11 illa praedicatur quia in bono amoris in Dominum 12 fuit, de quo bono quia immediate a Domino 13 , dicitur aeternum; 14 generationes aeternitatum pro bonis inde':

[4] similiter apud Mosen,

Memento dierum aeternitatis, intelligite amos generationis et generationis, Deut. 32:7;

‘dies aeternitatis’ pro statu et tempore Ecclesiae Antiquissimae quae ante diluvium, et fuit Ecclesia caelestis; 15 ‘anni generationis et generationis’ pro statu et tempore Ecclesiae Antiquae quae post diluvium, et fuit Ecclesia spiritualis; de illis Ecclesiis ibi apud Mosen agitur:

[5] apud Joelem,

Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem, 4:20 [KJV 3:20];

‘aeternum’ praedicatur de Jehuda, quia per ‘Jehudam’ repraesentatur Ecclesia caelestis, n. 3881, ac ‘generatio generatio’ praedicatur de Hierosolyma quia per ‘Hierosolymam’ significatur Ecclesia spiritualis 402:

[6] apud Esaiam,

Justitia Mea in aeternum erit, et salus Mea in generationem generationum, 2:8;

ubi ‘aeternum’ praedicatur de bono amoris, nam ‘justitia’ dicitur de illo, n. 612, 2235'; et ‘generatio’ de bono fidei:

[7] apud Davidem,

Regnum Tuum, regnum omnium aeternitatum, et dominium Tuum in omnem generationem et generationem, Ps. 145:13;

similiter; nisi enim ‘aeternum’ praedicatur de caelesti, et ‘generatio’ de spirituali, modo unum diceretur, utrumque foret repetitio inanis.

[8] Illa quae sunt status fidei, etiam significantur per quod Spurius non veniret in congregationem Jehovae ad decimam generationem, 16 Deut. 23:3 [KJV 2]:

Quod Ammonita et Moabita ne quidem ad decimam generationem, 17 Deut. 23:4 [KJV Deut. 23:3]:

Et quod Edomita et Aegyptius veniret in congregationem Jehovae ad tertiam generationem, ibid. vers. 9[KJV 8]:

similiter in praecepto decalogi, Quod Jehovah Deus visitaret iniquitatem patrum super filios, super tertiam et quartam generationem, quantum ad osores, Exod. 20:5.

[9] Quod ‘generationes’ sint illa quae sunt fidei et charitatis, est quia in sensu spirituali non aliae 18 intelligi queunt quam quae sunt regenerationis 19 seu regenerati; similiter ac nativitates, partus et conceptiones in Verbo, quae quod sint fidei et charitatis, videatur n. 1145, 1255, 3860, 3868, 4668, 5160, 5598.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript inserts immediate.

2. The Manuscript inserts quod hic est Josephus.

3. perveniendi

4. ducit affectionem veri et boni propius versus se

5. spirituali

6. The Manuscript transposes these references.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. fidei

10. ut quoque in locis apud Esaiam supra citatis et quoque in his

11. illis

12. fuerunt

13. The Manuscript inserts est.

14. inde generationes aeternitatum pro bono charitatis et bono fidei, nam haec ab illius amoris bono generantur

15. The Manuscript inserts ac.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. regenerationes intelligi queant

19. intellig-

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.