A Bíblia

 

Deuteronomium 24

Estude

   

1 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.

2 Cumque egressa alterum maritum duxerit,

3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit :

4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem : quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino : ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.

5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua.

6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam : quia animam suam opposuit tibi.

7 Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.

8 Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite.

9 Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto.

10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas :

11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.

12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,

13 sed statim reddes ei ante solis occasum : ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.

14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est :

15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam : ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

16 Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.

17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.

18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum : sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.

20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas : sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.

21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos : sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.

22 Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 749

Estudar Esta Passagem

  
/ 1232  
  

749. "Et per verbum testimonii eorum." - Quod significet et per confessionem et agnitionem Divini in Humano Ipsius, constat ex significatione "verbi testimonii", quod sit confessio Domini et agnitio Divini in Humano Ipsius (de qua supra, n. 392, 635, 649). Quod hoc sit "verbum testimonii", patet a sequentibus his in Apocalypsi,

Dixit angelus ad Johannem, "Conservus.. tuus sum, et fratrum tuorum, habentium testimonium Jesu; Deum adora, nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (19:10):

et postquam angelus illa dixit,

Apparuit equus albus, super quo Sedens vocabatur "Verbum Dei", et quoque "Rex regum et Dominus dominorum" (vers. 13, 16):

inde constare potest quod per "verbum testimonii eorum" significetur confessio et agnitio Divini in Humano Domini. Qui in illa agnitione sunt, illi quoque in agnitione sunt quod Humanum Domini Divinum sit, nam Ipsum Divinum non alibi potest habitare quam in Divino quod a Se est. Sed hoc quia nostrates eruditi aegre possunt comprehendere, ideo in cogitatione sua separant Divinum ab Humano Domini, et Divinum extra aut supra illud ponunt; quod tamen contra doctrinam Christianam de Trinitate est, quae vocatur Confessio Athanasiana seu Nicaena, quae talis est, quod Divinum assumpserit ad Se Humanum, et quod non sint duo, sed unita Persona, prorsus sicut anima et corpus.

  
/ 1232  
  

A Bíblia

 

Matthaeus 22

Estude

   

1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :

2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.

4 Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.

5 Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :

6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.

7 Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.

8 Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :

9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.

10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.

11 Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.

12 Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutavit.

13 Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.

14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.

16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :

17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?

18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis hypocritæ ?

19 Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.

20 Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?

21 Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.

22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.

23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,

24 dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.

25 Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.

26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.

27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.

28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.

29 Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.

30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.

31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :

32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.

33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.

34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :

35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :

36 Magister, quod est mandatum magnum in lege ?

37 Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.

38 Hoc est maximum, et primum mandatum.

39 Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.

40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.

41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,

42 dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.

43 Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :

44 Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?

45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?

46 Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.