Experientiae Spirituales # 3607

Por Emanuel Swedenborg
  
/ 6110  
  

3607. Quod coelestes gyri nequaquam intelligi queant

Spiritus, qui inquirere voluerunt in coelestes gyros, quia non potuerunt percipere, inde dubitare et negare [incipiebant], ut solent, ex quibuscunque, quae non intelligunt: quod nusquam intelligibiles sint gyri coelestes, quomodo nempe cogitationes, conatus et vires fluant, ostensum est per fibrarum fluxionem in nostro corpore, quam perscrutari impossibile est, sicut quomodo ex principiis suis seu substantiis corticalibus fluunt, quomodo se consertant in cerebro, quod apparet instar pulmenti, et inspectis apparent continui nodi, quomodo se conserunt fibris medullae oblongatae, quomodo fibris cerebelli, quomodo unitae in medulla spinali, et ibi se ejus fibris implicant, quomodo se consertant dein in nodis seu gangliis, quomodo inde excurrunt unitae et separatae, quomodo forment inter se anastomoses, et sic consertant et separent, quomodo in pluriformibus consertionibus, et inde influant in viscera, quomodo se habent in visceribus singulis; haec cum in corporeis et crassa natura nullus capit, quomodo quae existunt in mundo spirituum et coelo, quoad formas, influxus et effluxus cogitationum et conatuum? fibrae repraesentant spiritualia, principia fibrarum, quae substantiae corticales, repraesentant coelestia, in quibus adhuc formae sunt indefinitiores; quare fatendum, cum talia inquirere conantur, quod nihil prorsus sciatur, minus quia non sciunt, ideo dubitare [debeant] de iis quae sunt fidei. 1748, 18 Oct.

  
/ 6110