4191. ‘Et dixit Jacob fratribus suis’: quod significet illos qui in bono operum, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit Divinum Naturale Domini, de qua prius; et ex significatione ‘fratrum’ quod sint bona, de qua n. 3815, 4121, hic illi qui in bonis operum, qui quod gentes sint, supra n. 4189 ostensum; omnes enim qui in bono sunt, cum Divino Domini conjuncti sunt, et propter conjunctionem a Domino vocantur ‘fratres’, ut apud Marcum, Jesus circumspiciens circumcirca, qui circum Ipsum sedebant, dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, 3:31, 34, 35 1 ; omnis conjunctio est per amorem et charitatem, quod unicuivis constare potest, nam conjunctio spiritualis non aliud est quam amor et charitas; quod amor in Dominum sit conjunctio cum Ipso, patet; et quod charitas erga proximum pariter, constat a Domini verbis apud Matthaeum, In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, 25:40;
hic de operibus charitatis agitur.
Notas de rodapé:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.