Apocalypsis Revelata # 899

Por Emanuel Swedenborg

Estudar Esta Passagem

  
/ 962  
  

899. "Habentem portas duodecim," significat ibi omnes cognitiones veri et boni, per quas homo introducitur in Ecclesiam. -Per "portas" significantur cognitiones veri et boni ex Verbo, quia per illas homo introducitur in Ecclesiam; "murus" enim in quo portae erant, significat Verbum, de quo mox supra (898); et in sequentibus dicitur, quod "duodecim portae duodecim margaritae essent, unaquaevis portarum una margarita," (vers. 21); et per "margaritas" significantur cognitiones veri et boni (727); quod homo per illas introducatur in Ecclesiam, sicut per portas in urbem, patet: quod "duodecim" significent omnes, videatur supra (348). Per "portas" significantur cognitiones veri et boni, etiam in his locis:

"Fundamenta tua ponam in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos, et Portas tuas in lapides carbunculi," (Esaias 54:11-12);

"Amans Jehovah Portas Zionis prae omnibus habitaculis Jacobi; gloriosa praedicanda sunt 1 in te, Urbs Dei," (Psalm. 87:2(, 3));

"Intrate per Portas Ipsius in confessione, confitemini Ipsi, benedicite Nomini Ipsius "(Psalm. 100:4);

"Stantes fuerunt pedes nostri in Portis tuis, Hierosolyma; Hierosolyma aedificata sicut Urbs quae cohaeret una," (Psalm. 122:2-3);

"Lauda Hierosolyma Jehovam, nam firmat vectes Portarum tuarum, benedicit filiis tuis in medio tui," (Psalm. 147:12-13);

"Ut enumerem omnes laudes tuas in Portis filiae Zionis," (Psalm. 9:15 (B.A. 14));

"Aperite Portas, ut ingrediatur Gens justa custodiens fidelitates," (Esaias 26:2); 2

"Extollite vocem ut veniant Portae principum," (Esaias 13:2);

"Beati qui faciunt mandata Ipsius, et per Portas ingrediuntur in Urbem," (Apocalypsis 22:14);

"Attolite Portae capita vestra, ut ingrediatur Rex gloriae," (Psalm. 24:7, 9);

"Viae Zionis lugentes, omnes Portae ejus devastatae sunt, sacerdotes ejus gemunt," (Threni 1:4);

"Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae sunt," (Jeremias 14:12); 3

"Cogitavit Jehovah perdere Murum filiae Zionis, subsederunt in terram Portae ejus," (Threni 2:8-9);

'Qui peccare faciunt hominem in Verbo, et corripientem in Porta illa queant, (Esaias 29:21);

"Elegit deos novos, tunc oppugnare coepit Portas," (Judicum 5:8).

(Praeter alibi, ut Esaias 3:25-26; 14:31; 22:7; 24:12; 28:6; 62:10; Jeremias 1:15; 15:7; 31:38, 40; Micham 2:13; Nahum 3:13; Judicum 5:11).

Quoniam "portae" significabant vera introducentia, quae sunt cognitiones ex Verbo, ideo Seniores Urbis sedebant in Portis et judicabant (Ut patet ex Deuteronomius 21:18-21; 4 22:15; Threni 5:14; Amos 5:12, 15; Sacharias 8:16).

Notas de rodapé:

1. sunt pro "est"

2. 2 pro "3"

3. xiv. pro "iv."

4. 21 pro "22"

  
/ 962