Apocalypsis Explicata # 924

Por Emanuel Swedenborg

Estudar Esta Passagem

  
/ 1232  
  

924. "A stadiis mille sexcentis." Quod significet mala in, omni complexu, constat ex significatione "stadiorum", quod sint productiones in serie; nam "stadia", sicut "milliaria", et in genere sicut "viae", significant progressiones in serie secundum cogitationes ex affectione: et ex significatione "mille sexcentorum", quod sint bona in omni complexu, et in sensu opposito, ut hic, mala in omni complexu; numerus enim 1 mille sexcenta" simile significat cum sedecim, et numerus "sedecim" simile cum quatuor et cum duobus, et hi omnes numeri dicuntur de bonis, et in opposito sensu de malis, numeri enim majores multiplicati simile significant cum minoribus et cum simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt; sicut "duodecim millia" simile cum duodecim, et "duodecim" simile cum tribus et quatuor in se multiplicatis (videatur supra, n. 430 [a] , 851). Quod tria in Verbo dicantur de veris, et duo tum quatuor de bonis, ita in opposito sensu tria de falsis, ac duo et quatuor de malis, [videatur] etiam supra (n. 532): inde patet quod "a stadiis mille sexcentis" significentur productiones malorum in continua serie, ita mala in omni complexu. Quod a binis illis devastatoribus ecclesiae, qui intelliguntur per "Babylonem" et per "bestiam draconis", producantur ac producta sint mala in continua serie, et sic mala in omni complexu, multis potest ostendi; sed de devastatione ecclesiae per "bestiam draconis" in explicationibus super cap. 12 et 13 ostensum est, et de devastatione per "Babylonem", in explicationibus super cap. 17 et 18 infra ostendetur.

Notas de rodapé:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232