De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #659

Estudiar este pasaje

  
/ 962  
  

659. (Vere. 2.) "Et vidi tanquam Mare vitreum mixtum igne," significat ultimum in terminum Mundi Spiritualis, ubi collecti erant, quibus Religio et inde Cultus, et non Bonum vitae.- Per "male vitreum," (4:6) significatum est Novum Caelum ex Christianis, qui in communibus veris ex Sensu literae Verbi erant (238). Illi qui in communibus veris sunt, etiam in terminis Caeli sunt, quare apparent e longinquo sicut in mari (398, 403, 405); 1 hic autem per "mare vitreum" significatur ultimus terminus mundi spiritualis, ubi collecti erant quibus Religio et inde Cultus, sed non Bonum Vitae; quia collectio ex illis significatur, ideo dicitur "tanquam mare vitreum;" et quoque visum est "mixtum igne," et per "ignem" ibi significatur amor mali, et inde malum vitae (452, 468, 494, 766, 767, 787); ita non Bonum Vitae, nam ubi non bonum, ibi est malum. Quod collectio ex illis hic intelligatur per "tanquam mare vitreum mixtum igne," patet quoque ex nunc sequentibus, ut quod juxta hoc Mare steterint "qui victoriam habuerunt de Bestia et de imagine ejus," per quos significantur qui ex rejectione Fidei separatae a Charitate in Bono Vitae erant, et inde in Caelo (660); hoc mare etiam est quod intelligitur in 21:1, per Mare quod "non erat amplius (878). Quale erat hoc mare, et quales illi qui ibi fuerunt, datum etiam est videre; fuerunt illi, quibus Religio fuerat, frequentaverant templa, audiverant praedicationes, obiverant Sacram Caenam, et praeterea non quicquam cogitaverant de Deo, salute et vita aeterna, nescientes quid peccatum; quare fuerunt homines quoad faciem, et plerique etiam quoad vitam civilem et moralem, sed prorsus non quoad vitam spiritualem, ex qua tamen homo est homo.

Notas a pie de página:

1. 405 pro "420"

  
/ 962  
  

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #767

Estudiar este pasaje

  
/ 962  
  

767. (Vers. 9.) "Et deflebunt illam, et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus," significat interiores dolores illorum qui in superiori dominio et ejus jucundis fuerunt per falsificata et adulterata vera Verbi, quae fecerunt sancta Ecclesiae, cum vident ea versa in prophana. -In hoc et in sequente versu agitur de luctu "regum terrae," per quos intelliguntur supremi in ordine, qui magnates et primates vocantur; a vers. 11 ad 16 agitur de luctu "mercatorum terrae," per quos intelliguntur inferiores in ordine, qui vocantur monachi; et a versu 17 ad 19 agitur de luctu "nauclerorum et nautarum," per quos intelliguntur qui apportant, qui vocantur laici. Hic nunc de "regibus terrae," per quos significantur supremi in ordine. Quod per "reges" non intelligantur reges, sed qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu in falsis ex malo, videatur supra (483, 704, 720, 737, 740); hic itaque per "reges terrae qui cum Meretrice scortati sunt et deliciati significantur qui in dominio sunt et ejus jucundis per falsificata et adulterata vera Verbi, imprimis per id verum ab illis falsificatum et adulteratum, quod Dominus dixit ad Petrum, de quo aliquid sequitur; quod "scortari" significet falsificare et adulterare vera Verbi, videatur 134, 632, 635; et quod "deliciari" significet frui jucundis dominii et simul opulentiae, 759; per quod "illi deflebunt et plangent" significantur interiores illorum dolores; "deflere" et "plangere" dicitur, quia deflere est doloris super dejectione e dominio, et plangere est doloris super deprivatione opulentiae: et quia horum dolores sunt interiores quam "mercatorum terrae," ideo de "regibus terrae," per quos intelliguntur superiores in ordine, dicitur quod "deflerent" et "plangerent;" et de "mercatoribus terrae," per quos intelliguntur inferiores in ordine, dicitur quod "flerent" et "lugerent." Per "videre fumum combustionis" significatur dum vident falsa Religiosi sui, quae sunt falsificata et adulterata vera Verbi, versa in prophana; per "fumum" significantur falsa illa (422, 452), et per "combustionem" significatur prophanum (766). Ex his et ex illis quae supra (766) explicata sunt, patet, quod per "deflebunt illam et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus," significentur interiores dolores illorum qui in superiori dominio et ejus jucundis fuerunt per falsificata et adulterata vera Verbi, cum vident ea versa in prophana.

  
/ 962  
  

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #878

Estudiar este pasaje

  
/ 962  
  

878. "Et Mare non erat amplius," significat externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis, postquam inde exempti sunt et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt, similiter dissipatum esse. - Per "mare" significatur externum Caeli et Ecclesiae, in quo sunt simplices, qui de rebus Ecclesiae naturaliter et perparum spiritualiter cogitaverunt; Caelum in quo hi sunt vocatur externum (videatur 238, 239, 403, 404, 420, 466, 470, 659, 661); hic per "mare" intelligitur externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis. Internum autem Caeli ex Christianis non prius a Domino plene formatum est, quam aliquo tempore ante Ultimum Judicium, et quoque post illud (ut constare potest ex 14 et 15, ubi de illo agitur; et ex 20:4-5; videantur Explicationes). Causa quod non prius, erat, quia Draco et binae ejus Bestiae dominabantur in Mundo spirituum, et flagrabant cupiditate seducendi quoscunque possent; quare periculum fuit prius colligere illos in aliquod Caelum. De separatione bonorum a Draconicis, et horum damnatione, et tandem dejectione in Infernum, agitur multis in locis, ac ultimo in 19:20, et in 20:10; et post hoc dicitur, quod "Mare dederit eos in illo mortuos," (vers. 13); per quod intelliguntur homines Ecclesiae externi et naturales convocati ad judicium (869), et tunc exempti et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt (de qua re etiam ibi); hoc "mare" est quod hic intelligitur. Etiam alibi dicitur, ubi de Novo Caelo Christiano, quod id se extenderit ad "mare vitreum mixtum igne," (15:2), per quod "mare" etiam significatur externum Caeli ex Christianis (videatur Explicatio, 659-661). Ex his constare potest, quod per "mare non erat amplius" significetur quod externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis, postquam inde exempti sunt et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt, similiter dissipatum sit. De externo Caeli ex Christianis a prima instauratione Ecclesiae collecto, multa scire datum est, sed illa hic afferre non vacat; solum quod priores Caeli, qui die Ultimi Judicii transiverunt, permissi fuerint propter illos qui in externo illo Caelo seu mari erant, quia per externa conjuncti erant, non autem per interna; de qua re videantur aliqua supra (398). Quod Caelum ubi externi Ecclesiae homines sunt, dicatur "mare," est quia habitatio eorum in mundo spirituali e longinquo apparet sicut in mari; angeli enim caelestes, qui sunt angeli supremi Caeli, habitant sicut in atmosphaera aetherea; angeli spirituales, qui sunt angeli medii Caeli, habitant sicut in atmosphaera aerea; et angeli spirituales naturales, qui sunt angeli ultimi Caeli, habitant sicut in atmosphaera aquea, quae e longinquo apparet sicut mare, ut dictum est: inde est, quod externum Caeli intelligatur per "mare" etiam multis aliis in locis in Verbo.

  
/ 962