134. II. Quod nemo reformetur per visiones et per loquelas cum defunctis, quia cogunt. Visiones sunt duplicis generis, Divinae et diabolicae: Visiones Divinae fiunt per repraesentativa in Coelo; ac Visiones diabolicae fiunt per magica in inferno: sunt etiam visiones phantasticae, quae sunt ludificationes mentis abstractae. Visiones Divinae, quae, ut dictum est, fiunt per repraesentativa 1
in Coelo, sunt quales fuerunt Prophetis, 2
qui, cum in illis erant, non erant in corpore, sed in spiritu; nam visiones non possunt apparere alicui homini in vigilia corporis sui; quare cum apparuerunt prophetis, dicitur etiam quod tunc fuerint in spiritu; ut patet a sequentibus his, "Ezechiel dicit, Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in VISIONE DEI, in SPIRITU DEI; ita ascendit super me VISIO quam vidi," 11:1, 24: Tum, quod sustulerit 3
illum Spiritus inter terram et coelum, et abduxerit in Hierosolymam in VISIONIBUS DEI, 8:3, seq.: similiter fuit in visione Dei seu spiritu, cum vidit quatuor 4
animalia, quae erant Cherubi, Cap. 1 et Cap. 10: ut et, cum vidit novum Templum et novam Terram, et Angelum metientem illa, Cap. 40 ad 48; quod tunc fuerit in Visionibus Dei, dicit, Cap. 40:2: 5
et quod in Spiritu, Cap. 43:5.
[2] In simili statu fuit Sacharias, cum vidit virum equitantem inter myrtos, Cap. 1:8, seq.: Cum vidit quatuor 6
cornua, et virum in cujus manu funiculus mensurae, Cap. 2:1, 3, seq.: 7
Cum vidit Candelabrum et duas oleas, Cap. 4:1, seq.: Cum vidit volumen volans, et epham, Cap. 5:1, 6. Cum vidit quatuor 8
currus exeuntes inter duo 9
montes, et equos, Cap. 6:1, seq.: In simili statu fuit Daniel, cum vidit quatuor 10
bestias ascendentes e mari, Cap. 7:1, seq.: 11
Et cum vidit pugnas arietis et hirci, Cap. 8:1, seq.: quod viderit illa in visione spiritus sui dicitur Cap. 7:1-2, 7, 13, Cap. 8:2, Cap. 10:1, 7-8: et quod Angelus Gabriel 12
ei visus sit in visione, Cap. 9:21.
[3] In visione spiritus etiam fuit Johannes cum vidit illa quae descripsit in Apocalypsi; ut cum vidit septem Candelabra, et in medio illorum Filium hominis, Cap. 1:12-16. Cum vidit Thronum in Coelo, et Sedentem super Throno, et quatuor 13
Animalia, quae erant Cherubi, circum illum, Cap. 4: Cum vidit Librum vitae acceptum ab Agno, Cap. 5: cum vidit equos exeuntes e Libro, Cap. 6. Cum vidit septem angelos cum tubis, Cap. 8: Cum vidit puteum abyssi apertum, et locustas inde exeuntes, Cap. 9. Cum vidit draconem, et pugnam ejus cum Michaele, Cap. 12: Cum vidit binas bestias, unam e mari, alteram e terra, ascendentes, Cap. 13: Cum vidit mulierem sedentem super bestia coccinea, Cap. 17: Et Babylonem destructam, Cap. 18: Cum vidit Equum album, et Sedentem super illo, Cap. 19: 14
Cum vidit Coelum novum et Terram novam, et sanctam Hierosolymam descendentem e Coelo, Cap. 21. Et cum vidit fluvium aquae vitae, Cap. 22.
Quod viderit illa in visione spiritus, dicitur Cap. 1:10, 15
Cap. 4:2, Cap. 9:17, 16
Cap. 17:3, 17
Cap. 21:10. 18
[4] Tales fuerunt Visiones, quae apparuerunt e Coelo, coram visu spiritus illorum, et non coram visu corporis eorum. Tales non exstant hodie, nam si exstarent, non intelligerentur, quia fiunt per repraesentativa, quorum singula significant interna Ecclesiae, et arcana Coeli: quod etiam cessaturae sint cum Dominus in mundum venit, praedicitur 19
a Daniele 9:24. 20
Visiones autem diabolicae quandoque exstiterunt, inductae per spiritus enthusiasticos, et visionarios, qui ex delirio, in quo sunt, vocaverunt se Spiritum Sanctum. Sed illi spiritus nunc a Domino collecti sunt, et dejecti in infernum separatum ab infernis aliorum. Ex his patet, quod non aliquis per visiones alias, quam quae in Verbo sunt, reformari possit. Sunt quoque Visiones Phantasticae, sed illae sunt merae ludificationes mentis abstractae.
Notas a pie de página: