La Biblia

 

Jeremias 49:18

Estudio

       

18 Sicut subversa est Sodoma, et Gomorrha, et vicinæ ejus, ait Dominus : non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #538

Estudiar este pasaje

  
/ 1232  
  

538. Quod autem "abyssus" significet inferna ubi et unde falsa, est quia illa inferna, ubi falsa mali regnant, apparent sicut maria, in quorum profundis est turba infernalis quae in falsis mali est; quod appareant sicut maria, est quia inde continuo effluunt falsa, et falsa apparent sicut aquae, quapropter "aquae" in Verbo etiam significant falsa. Ex ipsis aquis etiam cognoscitur quale ibi falsum est, falsa enim sunt plurium generum, quot nempe mala; falsa ex gravibus malis apparent super infernis illis Sicut aquae crassae et nigrae, ac falsa ex malis amoris sui sicut aquae rubrae; ex crassitudine et colore apparet quale genus falsi est. Tenendum quod in mundo spirituali etiam vera appareant sicut aquae, sed sicut aquae tenues et purae. Causa est quia tres gradus vitae hominis sunt, sicut tres caeli. Illi quibus tertius gradus apertus est, sunt in atmosphaera pura sicut aetherea; in tali sunt illi qui in tertio seu intimo caelo sunt: illi autem quibus modo secundus gradus apertus est, sunt in atmosphaera sicut aerea; in tali sunt illi qui in secundo seu medio caelo sunt: at illi quibus modo primus gradus apertus est, sunt in atmosphaera sicut aquea, tenui et pura; in tali sunt illi qui in primo seu ultimo caelo sunt. Causa est quia perceptiones et cogitationes interiores, quia perfectiores, correspondent simili puritati atmosphaerae in quali illae sunt; effundunt enim se ab unoquovis angelo, et magis ab unaquavis societate angelica, et sistunt sphaeram correspondentem, quae sphaera apparet in simili puritate in qua sunt perceptiones et cogitationes angelorum, seu in qua est intelligentia et sapientia illorum; sphaera illa apparet sicut atmosphaera, sicut atmosphaera aetherea in intimo caelo, sicut aerea in medio caelo, et sicut tenuis aquea in ultimo caelo, ut dictum est. Inde patet quod atmosphaera sicut aquea correspondeat cogitationi et perceptioni naturali; sed sicut tenuis aquea, cogitationi et perceptioni spirituali naturali in qua sunt angeli ultimi caeli; at sicut crasse aquea, vergens vel ad nigrum vel ad rubrum, correspondet cogitationi naturali in qua nihil spirituale est: et cogitatio naturalis in qua nihil spirituale, est illis qui sunt in infernis ubi falsa regnant; nam omnes qui ibi sunt, mere naturales et sensuales sunt. (Quod tres gradus vitae homini sint, sicut tres caeli, et quod differant puritate, videatur in opere De Caelo et Inferno 33, 34, 208, 209, 211.) Ex his constare potest, unde est quod illa inferna in Verbo dicantur "maria" et "abyssi"; "maria" quia apparent ut maria, et "abyssi" ex profunditate illorum.

[2] Quod per "maria", "profunditates" et "abyssos" significentur inferna ubi et unde falsa mali sunt, constare potest ex sequentibus locis in Verbo: Apud Mosen,

"Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare, .... abyssi obtexerunt eos; descenderunt in profunditates sicut lapis:.... e vento narium tuarum coacervatae sunt aquae; constiterunt sicut cumulus fluenta; congelatae sunt abyssi in corde maris" (15 [4,] 5, 8):

haec in Cantico Mosis de Pharaone et exercitu illius, postquam submersi sunt in Mari Suph; per "Pharaonem et exercitum ejus" significantur illi qui in falsis ex malo sunt, et per "Mare Suph" significatur infernum ubi illa falsa sunt; inde patet quod per "obtexerunt illos abyssi", significetur quod inferna. (Quid reliqua in sensu spirituali significant, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8272-8279, et 8286-8289, ubi explicata sunt.)

[3] Similia significantur per haec apud Davidem,

"Increpavit Mare Suph ut exsiccaretur, et duxit eos per abyssos, sicut in deserto;.... obtexerunt aquae hostes 1 eorum" (Psalmuss 106:9, 11);

apud Esaiam,

"Nonne Tu Ille qui exsiccavit mare, aquas abyssi magnae? qui posuit profunditates maris in viam, ut transirent redempti?" (51:10, 15);

apud eundem,

"Qui discidit aquas coram illis, .... qui duxit eos per abyssos, sicut equus in deserto, non offenderunt" (63 [12,] 13):

per "filios Israelis", coram quibus exsiccabatur Mare Suph, et per quod exsiccatum tuti transibant, intelliguntur omnes qui in veris ex bono sunt, quos tutatur Dominus, ne falsa mali, quae jugiter ab infernis ascendunt, damno afficiant; hoc intelligitur per quod "exsiccaverit mare, aquas abyssi magnae", et per quod "posuerit profunditates ejus in viam ut transirent redempti", tum per quod "duxerit eos per abyssos"; falsa enim ab infernis exhalata continue obstipant hominem, proinde inferna, (nam sive dicas falsa ab illis, vel illa, idem est, ) at Dominus jugiter dissipat ea apud illos qui in veris ex bono ab Ipso sunt; hoc itaque est quod significatur per "exsiccare mare", et "ducere eos per abyssos"; illi qui in veris ex bono a Domino sunt, intelliguntur per "redemptos."

[4] Simile significatur per "exsiccare abyssum et arefacere fluvios" apud Esaiam,

Jehovah "dicit Hierosolymae, Habitaberis; et urbibus Jehudae, Aedificabimini; et vastitates ejus erigam; dicens abysso, Exsiccare, et fluvios tuos arefaciam " (44:26, 27):

per "Hierosolymam" significatur ecclesia Domini; et per "urbes Jehudae" significantur bona et vera doctrinae; restauratio ecclesiae et doctrinae significatur per "habitari" et "aedificari"; dissipatio malorum et falsorum quae ab infernis, ac tutatio ab illis, significatur per "exsiccare abyssum et arefacere fluvios" (ut supra).

[5] Simile significatur apud Sachariam,

Israel "transibit per mare angustiae, sed percutiet in mari fluctus, et exsiccabuntur omnes profunditates fluminis, et dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet" (10:11):

quod 2 illi qui in veris ex bono sunt tutati a Domino vivent, tametsi falsa ab infernis circumfundunt, significatur per quod "Israel transibit per mare, et percutiet in mari fluctus, et exsiccabuntur omnes profunditates fluminis"; per "Israelem" intelliguntur qui in veriS ex bono sunt, per "mare" significatur infernum et omne falsum inde, per "fluctus maris" significantur ratiocinationes ex falsis contra vera, per "exsiccare omnes profunditates fluminis" significatur dissipare omnia falsa mali etiam profundiora, "flumen" Nilus significat scientificum falsum: quare sequitur, quod "dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet"; per "Aschurem" significatur ratiocinatio ex falsis contra vera, et per "Aegyptum" scientificum applicatum ad confirmanda falsa; "superbia Aschuris" quae dejicietur significat propriam intelligentiam ex qua ratiocinatio, et "baculus Aegypti" qui recedet significat potentiam quae ratiocinationi accedit per scientifica quae applicantur ad confirmandum.

[6] Apud Ezechielem,

"In die quo descensurus est in infernum, lugere faciam, obtegam super eo abyssum" (31:15):

haec de Pharaone et Aschure, et per "Pharaonem" significatur simile quod per "Aegyptum", nempe scientificum destruens verum ecclesiae per applicationem ad falsa, et per "Aschurem" significatur ratiocinatio ex illis; quod illi qui tales dejicientur in infernum ubi talia falsa et ratiocinia ex falsis sunt, significatur per quod "descendet in infernum et obtegetur abysso"; inde etiam patet quod "abyssus" sit infernum ubi et unde falsa mali.

[7] Apud Micham,

Deus "revertetur, miserebitur nostri, supprimet iniquitates nostras, et projiciet in profunditates maris omnia peccata" nostra (7:19):

quia "profunditates maris", aeque ac "abyssi", sunt inferna ubi et unde mala et falsa, ideo dicitur quod "projiciet in profunditates maris omnia peccata" nostra.

[8] Apud Ezechielem,

"Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur; cum ascendere fecero contra te abyssum, et obtexerint te aquae multae; et fecero descendere te cum descendentibus in foveam ad populum saeculi; et habitare te fecero in terra inferiorum in desolationibus a saeculo, cum descendentibus in foveam, ut non habites" (26:19, 20):

haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni; seu quoad vera naturalis hominis, nam vera naturalis hominis sunt cognitiones veri et boni: hic agitur de vastatione ecclesiae quoad illa; "dare Tyrum urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur", significat doctrinam ejus absque veris et sicut doctrinas quae sunt absque bono, nam vera doctrinae absque bono non sunt vera, quia omnia vera sunt boni; "ascendere facere contra Tyrum abyssum, ut obtegant illam aquae multae", significat immersionem in falsa ab inferno in pluri copia ("abyssus" est infernum, "aquae multae" sunt falsa in pluri copia): "cum descendentibus in foveam ad populum saeculi" significat ad illos in inferno qui ibi fuerunt ab Antiquissima Ecclesia mox ante diluvium; illi vocantur "populus saeculi" quia ab antiquo, et in diris falsis prae aliis: ex quibus patet quid significatur per "facere habitare in terra inferiorum in desolationibus a saeculo, cum descendentibus in foveam, ut non habites"; "non habitare" hic significat non in aliquibus veris esse, quia non in bono; illi etiam non habitant in domibus, sed in foveis.

[9] Similia significantur apud Sachariam,

"Ecce 3 Jehovah depauperabit Tyrum, et excutiet in mare opes ejus, et ipsa igne comederetur" (9:4):

"excutere in mare opes ejus" significat conjicere in infernum falsa; "mare" est infernum ubi falsa mali, et "opes" sunt ipsa falsa.

[10] Apud Ezechielem,

"In aquas multas deduxerunt te contemnentes te, ventus orientalis fregit te in corde marium; opes tuae, negotiationes tuae, mercatus tuus, nautae tui et naucleri tui confirmantes fissuram tuam, et negotiantes negotiationem tuam, et omnes viri belli tui qui in te, et in omni congregatione tua, quae in medio tui, cadent in cor marium in die casus tui" (27:26, 27):

haec etiam de Tyro, et dicta sunt de "navibus" ejus, per quas significantur cognitiones boni et veri, seu vera naturalis hominis quae sibi comparant et quae venditant; hic autem falsitates: per "cor marium" in quo ventus orientalis fregit illam, et in quod cadent die casus sui, simile significatur cum abysso, nempe infernum unde falsa doctrinae; "ventus orientalis" est influxus e caelo, et "dies casus ejus" est ultimum judicium: per "opes" significantur falsitates; per "negotiationes" et "mercatus" significantur illarum acquisitiones et communicationes, per "nautas" ministri, per "naucleros" antistites qui ducunt et docent, per "viros belli" qui defendunt, et per "congregationem" falsa doctrinalia.

2, 3, 5, 6]):

quod per Jonam, quod fuerit in ceto tribus diebus et tribus noctibus, repraesentatum sit quod Dominus ita esset in corde terrae, docet Ipse apud Matthaeum (12:39, 40; 16:4; Luca 11:29, 30); et per haec verba Jonae describuntur dirae tentationes Domini. Et quia tentationes existunt per inundationes malorum et falsorum, quae ascendunt ex inferno et quasi submergunt, dicitur quod "ex ventre inferni vociferatus sit", et quod "projectus sit in profunditatem usque in cor marium", per quae significatur infernum; per "flumen" et per "aquas" quae circumdederunt, et per "fluctus et undas" quae transiverunt, significantur mala et falsa inde; per" abyssum" quae circumcinxit, significantur inferna ubi et unde falsa; per "excisiones montium" ad quas descendit, significantur inferna ubi et unde mala: quod ab illis sicut vinctus fuerit, significatur per "algam alligatam capiti", et per "vectes terrae qui super illum"; quod sicut vinctus per falsa significatur per "algam", et quod sicut vinctus per mala per "vectes terrae": victoria super illis ex propria potentia, significatur per "nihilominus ascendere fecisti e fovea animam meam"; dicitur "ascendere fecisti", sed cum de Domino, intelligitur quod Ipse ex suo Divino Se ascendere fecerit, ita ex propria potentia.

[12] Similia significantur per sequentia apud Davidem,

"Abyssus ad abyssum clamat, ad vocem canalium tuorum; omnes confractiones tuae et fluctus tui super me transiverunt" (Psalmuss 42:8 [B.A. 7]);

apud eundem,

"Venerunt aquae usque ad animam; submersus sum in luto profunditatis, nec consistens; veni in profunditates aquarum, et fluctus obruit me. .... Eripe me e luto ne submergar; eripiar ab osoribus, et e profunditatibus aquarum, ne obruat me fluctus aquarum nec claudat super me fovea os suum" (Psalmuss 69:2, 3, 15 [, 161, 2, 14, 15]):

apud eundem,

"Revertere, vivifica me; et ex abyssis terrae, revertere, ascendere fac me" (Psalmuss 71:20);

apud eundem,

"Reputatus sum cum descendentibus in foveam, .... inter mortuos neglectus, sicut confossi cubantes in sepulchro, quorum non meministi amplius, quique a manu tua excisi sunt; posuisti me in fovea inferiorum, in tenebris, in profunditatibus" (Psalmuss 88:5-7 [B.A. 4-6])

Tentationes Domini quando fuit in mundo, per quas subjugavit inferna et glorificavit Humanum suum, etiam per illa apud Davidem describuntur: per "fluctus" et "undas" significantur mala et falsa; et per "abyssos" et "profunditates maris", tum per "foveam", significantur inferna ubi et unde illa; nam, ut supra dictum est, tentationes sunt quasi immersiones in inferna, et obsessiones a malis et falsis. Haec significantur per lamentationes apud Davidem pluribus in locis, et quoque apud Prophetas; in sensu enim spirituali Verbi multis agitur de tentationibus Domini, per quas subjugavit inferna, ac disposuit omnia in ordinem in caelis et in infernis, et per quas glorificavit Humanum suum; illae praecipue intelliguntur

per "quae apud Prophetas et in Psalm Davidis" praedicta sunt de Domino et impleta ab Ipso, apud Lucam (24:44).

[13] Per "abyssum" et per "mare" et ejus "profunditates" etiam significantur inferna in sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

"Fugite, averterunt se, in profundum demiserunt se habitatores Dedanis.... et Chazoris" ( 4 49:8, 30);

apud 5 eundem,

"Ascendit supra Babelem mare, multitudine fluctuum ejus obtecta est" (51:42);

apud Amos,

"Videre fecit me Dominus Jehovih, et ecce vocans ad 6 contendendum per ignem, .... comedit abyssum magnam" (7:4);

apud Davidem,

"Viderunt Te aquae, Deus, viderunt Te aquae, extimuerunt, etiam commotae sunt abyssi" (Psalmuss 77:17 [B.A. 16]);

apud eundem,

"Non timebimus cum mutabitur terra, et cum movebuntur montes in corde marium, tumultuabuntur, turbabuntur aquae ejus" (Psalmuss 46:3, 4 [B.A. 2, 3]);

apud Mosen,

"Hoc ipso die disrupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt" (Genesis 7:11);

et postea,

"Et obturati sunt fontes abyssi et cataractae caeli" (Genesis 8:2);

apud Hiobum,

"Sapientia unde invenitur? et quis est locus intelligentiae? Non novit homo pretium ejus. .... Abyssus dicit, Non in me illa; et mare dicit, Non mecum" (28:12, [13,] 14);

apud eundem,

"Num venisti ad fletus maris, et in pervestigatione abyssi ambulasti? Num revelatae sunt tibi portae mortis, et portas umbrae mortis videras?" (16, 17);

apud Evangelistas,

"Qui scandalizaverit unum parvorum istorum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur mola asinaria ad collum ejus, et demergatur in profundum maris" (Matthaeus 18:6; Marcus 9:42; Luca 17:2);

et alibi apud eosdem,

Daemones, qui obsiderunt virum, rogarunt Jesum ut non mandaret illis in abyssum abire; ideo permisit illis ingredi porcos (Luca 8:31, 33; Matthaeus 8:32);

et in sequentibus in Apocalypsi,

"Bestia quae ascendit ex abysso et fecit bellum" (11:7);

"Bestia, quam vidisti, erat et non est, et ascensura est ex abysso" (17:8);

"Vidi angelum descendentem e caelo, qui habebat clavem abyssi, et catenam magnam super manu sua;.... et vinxit draconem mille annos, et conjecit eum in abyssum" ( 7 20:1-3):

in his locis etiam per "abyssum" et per "profundum maris" significatur infernum ubi et unde falsa mali; ex causa quia illi spiritus, qui ibi, dum in mundo vixerunt homines, in falsis mali fuerunt, in fundo sicut marium apparent habitare, et ibi eo profundius, quo malum ex quo falsum gravius fuit.

[14] Sicut per "abyssos" significantur inferna ubi et unde falsa, ita quoque per "abyssos" significantur ultima caeli, ubi et unde cognitiones veri, quae sunt vera naturalis hominis. Causa est quia ultima caeli etiam apparent sicut in aquis, sed tenuibus et claris; nam, ut supra dictum est, atmosphaera supremi caeli est sicut aetherea, atmosphaera medii caeli est sicut aerea, et atmosphaera ultimi caeli est sicut aquea: quod haec sit sicut aquea, est quia vera apud illos Sunt vera naturalis hominis, et naturalis hominis atmosphaera est sicut aquea. Inde quoque sunt apparentiae fluviorum, lacuum et marium in mundo, spirituali. Quare per "maria" etiam significantur cognitiones et scientifica in communi seu in omni complexu: quod haec quoque per "maria" significentur, videatur supra (n. 275, 342).

[15] Similia etiam significantur per "abyssos" in sequentibus locis:

- Apud Mosen,

"Jehovah Deus tuus deducens te ad terram bonam, terram fluviorum aquae, fontium et abyssorum exeuntium e valle et e monte" (Deuteronomius 8:7);

(quae explicata videantur supra, n. 518 [a]): apud eundem,

Deus benedicet Josepho "benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi cubantis infra" (Genesis 49:25; et Deuteronomius 33:13);

(quae quoque supra, n. 448 [a] , explicata sunt): apud Davidem,

"Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius 8 omnis exercitus illorum; colligens sicut cumulum aquas maris, dans in thesauris abyssos" (Psalmuss 33:6, 7);

(videatur supra, n. 275 [d]), ubi explicata): apud eundem,

"Abysso sicut veste obvelasti terram" (Psalmuss 104:6);

(de his etiam videatur supra, n. 275 [d]): apud eundem,

"Laudate Jehovam e terra, balaenae et omnes abyssi" (Psalmuss 148:7):

per "abyssos" in illis locis significantur ultima caeli, in quibus sunt angeli spirituales naturales. Similiter apud Ezechielem,

"Aquae crescere fecerunt 9 eam, abyssus altam fecit eam" (31:4).

(De hoc videatur supra, n. 518 [b] .)

[16] Praeterea per "abyssos" etiam significantur Divina vera in copia, et arcana sapientiae Divinae:

- Ut apud Davidem,

"Diffidit petram in deserto, et bibere fecit abyssos magnas" (Psalmuss 78:15);

et apud eundem,

Jehovah, "justitia tua abyssus magna" (Psalmuss 36:7 [B.A. 6]);

et alibi.

Notas a pie de página:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #448

Estudiar este pasaje

  
/ 1232  
  

448. "Ex tribu Josephi duodecim millia signati." - Quod significet conjunctionem illorum qui in secundo caelo cum Domino, constat ex repraesentatione et inde significatione "Josephi" et ejus tribus, quod sit spirituale regni et ecclesiae Domini; quod hic per "Josephum" significetur conjunctio eorum qui in secundo caelo cum Domino, est quia per "Josephum" significatur regnum spirituale Domini, et hoc regnum constituit secundum caelum: sunt enim duo regna, ex quibus caelum, regnum caeleste et regnum spirituale; regnum caeleste consistit ex illis qui in tertio seu intimo caelo, et regnum spirituale ex illis qui in secundo seu medio caelo. Quod conjunctio eorum qui in eo sunt, per "Josephum" significetur, est quia id caelum per "Josephum" significatur, et quia in hac quarta classe tribuum agitur de conjunctione omnium qui in caelis sunt et in caelos veniunt cum Domino, et illa conjunctio significatur per "tribum Sebulonis", quae est prima tribus illius classis; et prima tribus cujusvis classis et seriei indicat rem de qua agitur in sequentibus, quam etiam in genere sequentes retinent, hic itaque conjunctionem: inde est quod "tribus Sebulonis" significet conjunctionem illorum qui in tertio caelo cum Domino, "tribus Josephi" conjunctionem illorum qui in secundo caelo cum Domino, et "tribus Benjaminis" conjunctionem illorum qui in primo caelo cum Domino.

[2] Quod "Josephus" repraesentaverit et inde in Verbo significet Dominum quoad Divinum spirituale, et in sensu respectivo regnum spirituale, constare potest ex omnibus illis quae in Verbo tam Historico quam Prophetico de illo memorata et dicta sunt: in Verbo Historico de Josepho dicitur

Quod somniaverit somnium, quod undecim manipuli circumdederint ejus manipulum, et incurvaverint se ei: tum quod sol et luna, et undecim stellae, ei se incurvaverint (Genesis 37:4-11);

per quae in sensu proximo intelligitur quod fratres ejus ac parentes venturi in Aegyptum, ac ut dominum terrae ibi veneraturi; sed in sensu spirituali per illa significatur quod ecclesia quae per Jacobum et per filios ejus repraesentabatur, se submissura Domino; nam per "Josephum", ut dictum est, repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, et in sensu respectivo regnum spirituale Domini in caelo et in terra: regnum spirituale Domini in terra est ecclesia spiritualis; haec ecclesia est quae in sensu interno intelligitur per Jacobum et per ejus filios, quando fuerunt in Aegypto.

[3] Postea per "Josephum" describitur instauratio ecclesiae quae a filiis Israelis repraesentanda erat; quare etiam Josephus delatus est in Aegyptum, et dominatum super totam illam terram obtinuit, et illuc invitavit patrem suum et fratres suos, ac nutrivit eos; et quamdiu dominus terrae fuit, per terram Aegypti repraesentabatur ecclesia spiritualis in naturali, ac per Jacobum et filios ejus ecclesia spiritualis: sed finis repraesentationis ecclesiae spiritualis in naturali per Aegyptum fuit cum Moses natus est, ac incepit filios Israelis ex Aegypto educere. (Sed haec, quia plura sunt et varia, exposita sunt in Arcanis Caelestibus.)

[4] repraesentatio Domini quoad Divinum spirituale, et inde repraesentatio regni spiritualis Domini, continetur in his verbis apud Mosen,

"Dixit Pharao ad servos suos, Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei? Et dixit Pharao ad Josephum, Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc, nemo intelligens et sapiens sicut tu; tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus; tantum solio magnus ero prae te. Et dixit Pharao ad Josephum, vide, dedi te super omnem terram Aegypti: et removit Pharao annulum suum super manu sua, et dedit illum super manum Josephi, et vestivit eum vestibus byssi; et posuit torquem auri super collum ejus, et vehi fecit eum in curru secundario qui sibi, et clamaverunt ante eum Abrech, et dando eum super omnem terram Aegypti: et dixit Pharao ad Josephum, Ego Pharao; praeter te non extollet vir manum suam et pedem suum in omni terra Aegypti" (Genesis 41:38-44);

(quae explicata in Arcanis Caelestibus, a n. 1 5306, 5329 videantur).

[5] Dicitur quod per Josephum in supremo sensu repraesentetur Dominus quoad Divinum spirituale: quare primum dicetur quid per Divinum spirituale Domini intelligitur. Caelum distinguitur in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, et alterum regnum spirituale. Ipsum Divinum procedens a Domino facit caelum, et Divinum procedens a Domino est Divinum Bonum unitum Divino Vero. Omnes in caelo qui recipiunt Divinum Bonum plus quam Divinum Verum, illi constituunt regnum caeleste Domini; omnes autem qui recipiunt Divinum Verum plus quam Divinum Bonum, illi constituunt regnum spirituale Domini: quare Divinum Domini quod recipitur ab angelis in caelesti regno Domini, vocatur Divinum caeleste, ac Divinum Domini quod recipitur ab angelis in regno spirituali Domini, vocatur Divinum spirituale; at sciendum est quod Divinum a Domino procedens ita dicatur ex receptione, et non quod duo Divina, caeleste et spirituale, procedant; nam Divinum Bonum, quod a receptione vocatur Divinum caeleste, ac Divinum Verum, quod a receptione vocatur Divinum spirituale, ita unita procedunt ut non sint duo sed unum. (Verum haec amplius exposita videantur in opere De Caelo et Inferno 20-28, ubi actum est De duobus Regnis, in quae tres Caeli distincti sunt: et n. 13, 133, 139, ubi actum est de Divino procedente, quod sit Divinum Bonum unitum Divino Vero, et quod duo sint modo apud recipientes.)

[6] Quod Dominus quoad Divinum spirituale, et inde regnum spirituale significetur per "Josephum", constat adhuc ex sequentibus his locis: - In benedictione filiorum Israelis a patre,

"Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem, filiae, incedit super murum; et exacerbabunt illum, et jaculabuntur, et odio habebunt illum sagittarii; et sedebit in valido arcus sui, et roborabuntur brachia manuum illius a manibus potentis Jacobi; inde Pastor Lapis Israelis a Deo patris tui, et juvabit te, et cum Schaddai, et benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis infra, benedictionibus uberum et uteri: benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus genitorum meorum, usque ad desiderium collium saeculi; erunt capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum illius" (Genesis 49:22-26):

"filius fecundae Josephus" significat regnum spirituale et ecclesiam spiritualem Domini, ac in supremo sensu Dominum quoad Divinum spirituale; "filius fecundae supra fontem", significat fructificationem a veris quae ex Verbo ("filius fecundae" est fructificatio a veris, et "fons" est Verbum): "filiae, incedit super muro", significat ad pugnandum ex veris quae ex bono contra falsa quae ex malo; "murus" est verum tutans: "et exacerbabunt illum" significat resistentiam a falsis; "et jaculabuntur" significat quod ex falsis pugnabunt; "et odio habebunt illum sagittarii" significat quod omni hostilitate a falsis doctrinae, "jacula" enim et "sagittae", ita "jaculatores" et "sagittarii", significant pugnam ex veris contra falsa doctrinae, hic autem ex falsiS doctrinae contra vera: "et sedebit in valido arcus", significat quod tutus erit ex veris doctrinae pugnantibus contra falsa; "arcus" est doctrina: "et roborabuntur brachia manuum ejus" significat potentiam virium pugnandi; "a manibus potentis Jacobi" significat ab omnipotentia Divini Humani Domini: "exinde Pastor Lapis Israelis" significat quod inde omne bonum et verum spirituale in regno; "a Deo patris tui" significat quod Deus Antiquae Ecclesiae; "et cum Schaddai?" significat Dominum benefactorem post tentationes; "et benedicet tibi benedictionibus caeli desuper" significat bonis et veris ab interiori; "benedictionibus abyssi cubantis infra" significat cognitionibus veri et boni, ac scientificis confirmantibus, ab exteriori; "benedictionibus uberum et uteri" significat affectiones earum spirituales et conjunctionem: "benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus genitorum meorum" significat quod ecclesia illa, quae per "Josephum" significatur, sit ex vero et bono spirituali; "usque ad desiderium collium saeculi" significat ex amore mutuo caelesti; "erunt capiti Josephi" significat quod illa quoad interiora; "et vertici Naziraei fratrum ejus" significat et quoad exteriora. (Sed haec amplius explicata in Arcanis Caelestibus n. 6416-6438, videantur.)

[7] In benedictione filiorum Israelis a Mose,

"Josepho dixit, Benedicta a Jehovah terra illius, de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra, et de pretiosis proventuum solis, et de pretiosis producti mensium, et de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi, et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus; et beneplacitum habitantis in rubo, venient capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus" (Deutr, 33:13-17):

describitur ibi ecclesia spiritualis Domini apud illos qui in doctrina veri sunt ex Verbo, et in vita secundum illam: "terra Josephi" significat illam ecclesiam; "benedicta de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra", significat ex Divinis veris ex Verbo in spirituali homine, et ex influxu ejus in naturalem: "pretiosa caeli" sunt Divina vera spiritualia seu quae in spirituali homine, "ros" significat influxum inde, et "abyssus jacens infra" significat naturalem hominem ubi cognitiones veri et boni ad perceptionem, ac scientifica confirmantia: "de pretiosis proventuum solis, et de pretiosis producti mensium", significat ex veris profluentibus ex caelesti regno Domini, et ex veris profluentibus ex spirituali regno Domini; "pretiosa solis" sunt vera ex regno caelesti, "pretiosa mensium" sunt vera ex regno spirituali, "proventus" et "productum" sunt quae profluunt: "de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi", significat vera genuina qualia fuerunt in Antiquissima Ecclesia, et qualia in Antiqua; "montes orientis" significant Antiquissimam Ecclesiam quae fuit in amore in Dominum; illa ecclesia describitur per "montes orientis", quia "mons" significat amorem et "oriens" Dominum; "colles saeculi" significant Antiquam Ecclesiam quae fuit in charitate erga proximum; haec ecclesia describitur per "colles saeculi", quia "colles" significant charitatem erga proximum: (quod "montes" et "colles" illa significent, videatur supra, n. 405): "et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus" significat ecclesiam externam spiritualem, quae est apud, illos qui vivunt secundum cognitiones veri ac boni; "terra est ecclesia illa, et "plenitudo" sunt cognitiones in externo homine: "et beneplacitum habitantis in rubo" significat Dominum quoad Divinum spirituale, quod ab Ipso illa omnia: "venient capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus", significat quoad interiora et quoad exteriora (ut supra).

[8] Apud Sachariam,

"Potentem faciam domum Jehudae, et domum Josephi salvabo;.... hinc erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum sicut vino" (10:6, 7):

per "domum Jehudae" hic intelligitur ecclesia quae in amore in Dominum, quae vocatur ecclesia caelestis; et per "Josephum" intelligitur ecclesia quae in bono charitatis et veris fidei, quae vocatur ecclesia spiritualis; quoniam vera illius ecclesiae potentiam ex bono habent, ideo dicitur quod "erunt sicut potens Ephraim", nam "Ephraim" significat verum ex bono in naturali homine, cui vero est potentia: gaudium eorum ex veris significatur per quod "laetabitur cor eorum sicut vino"; "vinum" significat verum ex bono.

[9] Apud Ezechielem,

Jehovah dixit, "Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Jehudae et filiis Israelis et sociis ejus: deinde sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Josephi, lignum Ephraimi, et omnis domus Israelis.... ; postea conjunge illa unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu 2 mea. .... Ego accepturus lignum Josephi quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et addam illos super lignum Jehudae, et faciam eos in lignum unum, et erunt unum in manu mea et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis, et Rex unus erit omnibus illis in Regem, et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in duo regna iterum" (37:16, 17, 19, 22):

per "Jehudam" etiam hic significatur ecclesia caelestis quae in bono amoris, et per "Josephum" ac "Ephraimum" significatur ecclesia spiritualis quae in bono charitatis et in veris fidei: quod binae illae ecclesiae apud Dominum una ecclesia erunt, sicut bonum et verum sunt, intelligitur per "Faciam eos in lignum unum, et unum erunt in manu mea, et faciam eos in gentem unam in terra, et Rex unus erit omnibus illis in Regem; et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in duo regna." (Sed etiam haec videantur explicata supra, n. 433 [b] .)

[10] Apud Davidem,

Deus "redemisti brachio tuo populum tuum, filios Jacobi et Josephi" (Psalmuss 77:16 [B.A. 15]):

per "filios Jacobi et Josephi" intelliguntur illi qui in bono vitae secundum religiosum suum sunt; per "Jacobum", in Verbo intelligitur ecclesia externa, quae est apud illos qui in bono vitae sunt; et per "Josephum" hic intelliguntur Menasseh et Ephraim, nam dicitur "Redemisti filios Josephi", per quos intelliguntur qui quoad externum hominem in bono et vero Sunt, ita quoad vitam; (quod Menasseh et Ephraim, qui "filii Josephi", illos significent, videatur supra, n. 440); "redimere illos brachio" significat ex omnipotentia salvare, nam illi qui tales fuerunt, salvati sunt a Domino per adventum Ipsius in mundum; non enim aliter salvari potuerunt.

[11] Apud Obadiam,

"In monte Zionis erit ereptio, et erit sanctitas?; tunc heres erit domus Jacobi hereditatum eorum; et fiet domus Jacobi ignis, et domus Josephi flamma, et domus Esavi in stipulam, ut accendant hos et comedant hos, ut non sit residuus domui Esavi" (vers. [17,] 18, 18):

per "Esavum" et ejus "domum" intelliguntur illi qui credunt se intelligentes et sapientes esse non ex Domino sed ex semet; nam in versu octavo in eo capite dicitur, "Perdam sapientes ex Edomo, et intelligentes ex monte Esavi"; qui sunt qui se confirmaverunt in talibus quae favent amoribus suis ex sensu litterae Verbi: per "domum Jacobi" et per "domum Josephi" intelliguntur qui in bono vitae secundum vera doctrinae sunt; per "domum Jacobi" qui in bono vitae, et per "domum Josephi" qui in veris doctrinae: per "montem Zionis" ubi erit "ereptio et sanctitas", significatur amor in Dominum, a quo salvatio et a quo Divinum Verum: quod "domus Jacobi heres erit hereditatum domus et montis Esavi", et quod "domus Jacobi erit illi ignis, et domus Josephi flamma", significat quod loco illorum qui per "Esavum" intelliguntur successuri qui in bono vitae secundum vera doctrinae sunt; nam in mundo spirituali fit ita, quod qui in fastu ex propria intelligentia fuerunt, et se confirmaverunt ex Verbo in talibus quae favent amoribus sui et mundi, occupent tractus et montes, et sibi faciunt ibi instar caeli, credentes quod caelum illis sit prae aliis; sed exacto tempore ejiciuntur locis suis, et ibi succedunt qui in bono vitae secundum vera doctrinae ex Domino sunt (de qua re videatur opusculum De Ultimo Judicio); inde constare potest quid in sensu interno significatur per quod "domus Jacobi erit heres hereditatum eorum", et quod "erit ignis, domus Josephi flamma, et domus Esavi stipula."

[12] Apud Amosum,

"Qui modulantur super nablio, sicut David excogitant sibi instrumenta cantus, qui bibunt ex scyphis vini, et primitiis oleorum se ungunt, sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore" (6:5, 6):

agitur ibi de illis qui affectiones bonas in externis simulant, et ex Verbo plura adducunt ad confirmandum, et tamen interius mali Sunt; simulare in externis affectiones bonas significatur per "modulari super nablio, excogitare sibi instrumenta cantus, ac primitiis oleorum se ungere"; adducere plura ex Verbo ut appareant, significatur per "bibere ex scyphis vini"; quod nihil curent vera doctrinae ecclesiae, si vel ecclesia per falsa periret, significatur per "super confractione Josephi non afficiuntur dolore"; per "Josephum" intelligitur ecclesia spiritualis, quae est apud illos qui in veris doctrinae sunt.

[13] Apud Davidem,

"Pastor Israelis, adverte aurem, ducens sicut gregem Josephum; insidens cherubis, effulge; coram Ephraim, Benjamin et Menasse ex- cita potentiam tuam, ac ito in salutem nobis" (Psalmuss 80:2, 3 [B.A. 1, 2]):

per "Josephum" etiam hic significatur ecclesia spiritualis, quae est apud illos qui in veris ex bono sunt, hoc est, in veris doctrinae etiam quoad vitam: quid per "Ephraim", "Benjamin" et "Menasse" ibi intelligitur, explicatum est supra (n. 440 [b]).

[14] Apud Amosum,

"Sic dixit Jehovah domui Israelis, Quaerite Me et vivetis;.... ne 3 invadat sicut ignis domum Josephi, et comedet et nemo exstinguens:.... odio habete malum, et diligite bonum, et stabilite in porta judicium, forte miserebitur Jehovah [Deus] Zebaoth reliquiarum Josephi" (5:4, 6, 15):

per "domum Israelis" significatur ecclesia spiritualis, et per "domum Josephi" ecclesia illa quoad vera doctrinae; quod peritura sint vera doctrinae nisi in affectione boni et veri sint et in vita secundum illa, intelligitur per. "ne 4 invadat sicut ignis domum Josephi"; et [per] quod "Jehovah miserturus sit reliquiarum ejus", [intelligitur] et conservaturus apud illos vera doctrinae residua; si vivunt secundum bona et vera ex Verbo, intelligitur per "odio habete malum, diligite bonum, et stabilite in porta judicium."

[15] Apud Davidem,

"Extollite cantum, et date tympanum, citharam amoenam cum nablio, clangite in mense buccina, in feria ad diem festi nostri; quia statutum Israeli hoc, .... testimonium Josepho posuit, in exeundo illo contra terram Aegypti; labia non noveram audivi" (Psalmuss 81:3-6 [B.A. 2-5]):

"extollere cantum, dare tympanum, citharam amoenam cum nablio", significat confessionem ex veris spiritualibus et caelestibus, et jucunda affectionis veri et boni (videatur supra, 323 [b] 326 [d]): "clangite in mense buccina, in feria ad diem festi nostri", significat cultum ex jucundo affectionum illarum; "statutum Israeli hoc, et testimonium Josepho posuit" significat quod illa essent novae ecclesiae apud filios Israelis institutae quae in veris doctrinae; "in exeundo Illo contra terram Aegypti, labia non noveram audivi", significat quando vetus ecclesia destructa est, in qua tunc falsa doctrinae ("labia non nota" significant falsa doctrinae): Aegyptus enim, quando Josephus erat dominus ibi, repraesentabat ecclesiam quae in cognitionibus veri et boni, et in scientiis confirmantibus; at cum incipiebant filios Israelis odio habere et male tractare, tunc repraesentabat Aegyptus ecclesiam destructam, in qua mere falsa; nam dicitur quod

Surrexerit rex novus super Aegyptios, qui non novit Josephum (Exodus 1:8):

quare etiam Aegyptii cum Pharaone, qui persecuti sunt filios Israelis, submersi sunt in mare Suph.

[16] Quod per "Josephum" in sensu supremo intelligatur Dominus quoad Divinum spirituale, constat etiam apud Davidem,

"In servum Venditus est Josephus, afflixerunt in compede pedem ejus, in ferrum venit anima ejus, usque ad tempus quo veniret verbum ejus, et sermo Jehovae probavit eum; misit rex et solvit eum, dominator gentium aperuit eum; posuit in dominum domui suae, et dominantem in omnem possessionem suam, ad vinciendum principes illius juxta arbitrium suum, et seniores illius ut erudiret: tunc Venit Israel in Aegyptum, et Jacob peregrinus factus est in terra Chami" (Psalmuss 105:17-23):

describitur per "Josephum" Dominus, quomodo cum in mundum venit receptus est, et quomodo tentatus, et dein quod factus sit Dominus caeli et terrae, ac subjugaverit inferna, ordinaverit caelos et instauraverit ecclesiam: quomodo receptus et tentatus, describitur per quod "in servum venditus sit", "afflixerint in compede pedem ejus", et quod in "ferrum veniret anima ejus"; quod "in servum venditus sit" significat quod tam vilis aestimatus sit; quod "afflixerint [in] compede pedem ejus" significat quod sicut vinctus et in carcere quia non amplius bonum naturale; quod "in ferrum veniret anima ejus" significat quod ita quia non amplius verum naturale sed falsum: quod vicerit inferna per Divinum Verum 5 ex Divino suo, describitur per "usque ad tempus quo veniret verbum ejus, et sermo Jehovae probavit eum"; "verbum illius" significat Divinum Verum, et "sermo Jehovae" Divinum Bonum ex quo Divinum Verum: quod sic Dominus comparaverit Humano suo ex Divino suo potestatem super omnia caeli et terrae, describitur per quod "misit rex et solvit eum, dominator gentium aperuit eum, posuit in dominum domui suae, et dominantem in omnem possessionem suam"; per "regem" qui misit et per "dominatorem gentium", qui aperuit, significatur Divinum Verum ac Divinum Bonum quae in Ipso et ab Ipso; per "regem" Divinum Verum et per "dominatorem Divinum Bonum"; nam Dominus ex Divino Vero in Verbo vocatur "Rex", et ex Divino Bono "Dominus", tum "Dominator": per "domum" super qua positus, significatur caelum et ecclesia quoad bonum, et per "possessionem" caelum et ecclesia quoad verum: (per haec simile significatur quod per Ipsius Domini verba, quod omnia Patris sua sint et omnia sua Patris, et quod data sit Ipsi potestas super caelum et terram, Johannes 17:10; Matth. 28:18 6 ): quod ex Divino suo detineat caelos a falsis et teneat in veris, et sic det 7 illis intelligentiam et sapientiam, describitur per quod "vinciret principes ad arbitrium, et seniores illius erudiret"; per "principes" significantur illi qui in veris, et per "seniores" qui in intelligentia et sapientia: quod tunc ecclesia in terris ab Ipso instaurata sit, intelligitur per "tunc venit Israel in Aegyptum"; per "Israelem" significatur ecclesia, instauratio enim ecclesiae a Domino repraesentata est per filios Israelis quod venirent in Aegyptum, tum quod Dominus cum infans in Aegyptum deductus sit (Matthaeus 2:14, 15; Hoschea 11:1): quod omnia ecclesiae tunc perierint, intelligitur per quod "Jacob peregrinus factus sit in terra Chami"; per "Jacobum" significatur ecclesia apud omnes qui in bono vitae sunt, et per "terram Chami" significatur ecclesia destructa.

[17] Hic et alibi in Verbo per "Israelem" et "Jacobum" non intelliguntur filii Israelis et posteri Jacobi, sed omnes illi, ubicunque erant et sunt, apud quos ecclesia; sicut per "Jehudam" in Verbo non intelligitur gens Judaica, sed ecclesia ab illis qui in amore in Dominum sunt (de qua re supra, n. 433); nam apud filios Israelis seu posteros Jacobi non fuit aliqua ecclesia, sed solum repraesentabatur ecclesia; quare per illos significantur omnes qui ab ecclesia sunt, et hoc non solum in propheticis Verbi sed etiam in historicis ejus, ut in praecedentibus ostensum est: quare etiam per "Josephum" et ejus tribum non Josephus et Josephi tribus intelligitur, sed in supremo sensu Dominus quoad Divinum spirituale, et inde in sensu respectivo regnum spirituale Domini in caelis et in terris, tum quoque illa quae faciunt regnum illud, quae sunt vera doctrinae.

[18] Quoniam apud Ezechielem describitur nova ecclesia Spiritualis a Domino instauranda, quae ecclesia cum ejus doctrina intelligitur per "novam urbem", "novum templum", et "novam terram", ideo dicitur,

"Hic terminus ad quem hereditabitis terram, juxta duodecim tribus Israelis, Josepho funes" (47:13):

per "Josephum" significatur Ecclesia spiritualis, et per "funes" conjunctio, et praedicatio ex illa tribu ad reliquas, et reliquarum ad illam; ac per "duodecim tribus Israelis" significantur omnia ecclesiae illius.

Notas a pie de página:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232