La Biblia

 

Jeremias 48:46

Estudio

       

46 Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10068

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

10068. ‘Et super filios ejus, et super vestes filiorum ejus’: quod significet unitionem reciprocam Divini Boni et Divini Veri 1 ex 2 Divino Humano Domini in caelis inferioribus, constat ex eo quod cum per sparsionem sanguinis ex altari et olei 3 unctionis super Aharonem significetur unitio reciproca Divini Boni et Divini Veri ex 4 Divino Humano Domini in caelis superioribus, n. 10067, per similia super filios Aharonis et eorum vestes significetur talis unitio in caelis inferioribus; nam Divinum Domini in caelis inferioribus repraesentatur per filios Aharonis, cum Divinum Domini in caelis superioribus repraesentatur per ipsum Aharonem; causa quod ita sit, est quia caeli inferiores nascuntur a superioribus, sicut filii a patre, videatur n. 5 7004, 9468, 9473, 9680, 9683, 9780. Sciendum est quod per caelos superiores intelligatur regnum caeleste Domini, et per caelos inferiores regnum spirituale Ipsius; quod caeli in duo regna 6 distincti sint, pluries dictum et ostensum est. In utroque regno est Divinum Domini simile, sed quoad receptionem ab angelis ibi dissimile.

Notas a pie de página:

1. cum Divino Vero altered to et Divini Veri compare Arcana Coelestia 1

2. in

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript deletes in, and inserts ex.

5. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.