La Biblia

 

Hoschea 13:7

Estudio

       

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8931

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

8931. ‘Vos vidistis quod e caelo locutus sim cum vobis’: quod significet omnia Verbi per influxum a Divino per caelum, constat ex significatione ‘e caelo loqui’ cum a Jehovah ad illos qui ab Ecclesia, qui repraesentantur per ‘filios Israelis’, n. 8930, quod sit verum Divinum, seu Verbum a Divino per caelum, nam quod loquitur Jehovah est verum Divinum, ita Verbum quod in Ecclesia, et quod loquitur hoc transit per caelum.

[2] Sciendum 1 quod caelum non sit in certo ac determinato aliquo loco, ita non secundum opinionem vulgarem in alto, sed caelum est ubi Divinum, ita 2 apud unumquemvis et in unoquovis qui in charitate et fide est, nam charitas et fides sunt caelum; quia sunt a Divino, ibi etiam habitant angeli 3 ; quod caelum sit ubi Divinum, hoc est, Dominus, patet ex eo quod mons Sinai, e quo Dominus locutus est, hic dicatur caelum; quae etiam causa est quod per ‘montem Sinai’ significetur 4 caelum, unde Divinum Verum, n. 8805.

[3] Quod omnia Verbi significentur, est quia Jehovah, seu 5 Dominus, nunc 6 coepit revelare Verbum quod generi humano pro doctrina et vita inserviret, primum per Moschen et postea per prophetas; ut itaque scirent quod Verbum a Divino per caelum esset, voluit Dominus Ipse descendere ac viva voce promulgare decem praecepta, et sic ostendere quod sequentia legis, hoc est, Verbi, similiter per influxum a Divino per caelum essent.

Notas a pie de página:

1. The Manuscript inserts est.

2. etiam

3. quia ibi charitas et fides habitant

4. propterea etiam per montem Sinai significatur

5. hoc est,

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

La Biblia

 

Esaias 48:12

Estudio

       

12 Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco ; ego ipse, ego primus, et ego novissimus.