La Biblia

 

Hoschea 13

Estudio

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

De obras de Swedenborg

 

Dicta Probantia #98

  
/ 101  
  

98. REDEMPTIO. SECTIO 19.5

Liberabo te e manu malorum, et redimam te e manu violentorum, Jerem. 15:21.

Jehovah congregabit Israelem, et custodiet eum, sicut pastor gregem suum, quia redemit Jehovah Jacobum, et liberavit eum e manu fortioris illo, Jerem. 31:10, 11: in toto illo Capite et quoque Cap. 33, agitur de Redemptione et liberatione hominum Ecclesiae, in prioribus autem a Capite 1(mo) ad hoc de vastatione Ecclesiae.

Ecce dies venientes quibus pangam novum foedus, non sicut foedus quod pepigi, quia irritum fecerunt foedus hoc, sed hoc foedus quod pangam post dies hos, dabo legem meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam, eroque iis in Deum et ipsi erunt mihi in populum, neque docebunt vir socium suum aut vir fratrem suum, cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me a minimo eorum usque ad maximum eorum, Jerem. 31:31, 32, 33, 34, 38, seq: haec de Nova Ecclesia post redemptionem.

Dies illa Adonajo Jehovih Zebaoth dies ultionis ut vindictam sumat de hostibus, Jerem. 46:10.

Quia dies exitii veniet super Aegyptum, tempus visitationis eorum, Jerem. 46:21.

Redemtor eorum fortis, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, Jerem. 50:34.

De die visitationis super Babelem, qua vindicta sumenda sit super eum, Jerem. 50:18, 27, 28, 31.

Tempus vindictae Jehovae, et retributionis, Jer. 51:6.

Jehovah Zebaoth formator omnium et baculi haereditatis Ipsius per quem judicium faciet, Jer. 51:19 ad 23.

Vocatur etiam tempus messis Jehovae Zebaoth Dei Israelis, Jerem. 51:33.

Dies vindictae Jehovae, vindictae Templi Ipsius, Jer. 51:11.

Dies quibus visitabit super Babelem, Jer. 51:44, 47, 52.

Vocatur dies mali, Jer. 51:2.

  
/ 101  
  

La Biblia

 

Ezechiel 7:12

Estudio

       

12 Venit tempus, appropinquavit dies : qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat : quia ira super omnem populum ejus.