La Biblia

 

Hoschea 13

Estudio

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #572

Estudiar este pasaje

  
/ 962  
  

572. (Vers. 2.) "Et Bestia quam vidi, similis pardo," significat haeresin destructivam Ecclesiae, quia ex veris Verbi falsificatis. Per "bestias" in genere significantur homines quoad affectiones (567), et per "pardum" significatur affectio seu cupiditas falsificandi vera Verbi; et quia bestia ferox est, et trucidat animalia innocua, significatur etiam haeresis destructiva Ecclesiae. Quod vera Verbi falsificata per "pardum" significentur, est ex maculis ejus nigris et albis, et per maculas nigris significantur falsa, et per album inter illas significatur verum; inde quia bestia ferox est et truculenta, per illam significantur vera Verbi falsificata, et sic destructa. Similia per "pardum" significantur in sequentibus locis:

"Num convertet Aethiops cutem suam, et Pardus maculas suas, etiam vos potestis bonum facere, qui edocti estis malum facere," (Jeremias 13:23);

"Percussit magnates Leo e sylva, lupus camporum devastabit eos, Pardus vigilans contra urbes eorum; omnis qui exiverit, discerpetur, quia validae factae aversiones," (Jeremias 5:6);

"pardus vigilans contra urbes" est contra vera doctrinae; "urbs" est doctrina (194).

Quia obliti sunt Mei, "ideo factus sum illis sicut Leo, et sicut Pardus super via observabo," (Hoschea 13:6-7); 1

etiam "via" significat verum (176).

"Commorabitur Lupus cum agno, et Pardus cum haedo," (Esaias 11:6); 2

agitur ibi de Regno Domini venturo; "haedus" est verum Ecclesiae genuinum, "pardus" est id falsificatum.

Tertia bestia e Mari ascendens erat "sicut Pardus, cui alae quatuor super tergo," (Daniel 7:6);

de quatuor "bestiis" Danieli visis, videatur infra (574).

Notas a pie de página:

1. 6, 7 pro "5, 6, 7"

2. 6 pro "5, 6"

  
/ 962  
  

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #194

Estudiar este pasaje

  
/ 962  
  

194. "Et nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae," significat quod cordibus inscripta erit doctrina Novae Ecclesiae. - Per "Novam Hierosolymam" significatur Nova Ecclesia, et per illam cum vocatur "urbs," significatur Nova Ecclesia quoad doctrinam; quare per "scribere super illum nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae," significatur quod illis inscripta erit doctrina Novae Ecclesiae: quod per "Hierosolymam "significetur Ecclesia, et per illam ut urbem Ecclesia quoad doctrinam, videatur infra (880, 881). Quod per "urbem" significetur doctrina, est quia per "terram," in specie per "Terram Canaanem," significatur Ecclesia in toto complexu; et inde per haereditates, in quas Terra Canaan divisa erat, significata sunt varia Ecclesiae, ac per urbes in illis doctrinalia; ex eo est, quod per urbes, ubi nominantur in Verbo, non aliud ab Angelis intelligatur; quod etiam per multam experientiam mihi testatum est. Hoc simile est, quemadmodum cum significatione montium, collium, vallium, fontium, fluviorum, quae omnia significant talia quae Ecclesiae sunt. Quod "urbes" significent doctrinalia, aliquantisper constare potest a sequentibus locis:

"Evacuabitur terra, confundetur terra, prophanabitur terra, frangetur Urbs inanis, reliquum in Urbe vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta," (Esaias 24:3-4, 10, 12); 1

"Ascendit leo ex vepreto, ad redigendum terram in vastitatem; Urbes tuae destruentur, vidi Carmelum desertum, et Urbes ejus desolatas; lugebit terra, fugiet Urbs tota deserta," (Jeremias 4:7, 26-29);

"terra" ibi est Ecclesia, et "urbs" est ejus doctrina; describitur ita devastatio Ecclesiae per falsa doctrinae.

"Veniet vastator super omnem Urbem, ut Urbs non evadat, et pereat vallis, et perdatur planities," (Jeremias 48:8); similiter.

"Ecce dedi te in Urbem munitam contra universam terram," (Jeremias 1:18);

haec ad Prophetam, quia per "prophetam" significatur doctrina Ecclesiae (8).

"In die illo cantabitur in terra Jehudae, Urbs valida nobis, salutem ponet muros et antemurale," (Esaias 26:1); 2

"Fracta est Urbs magna in tres partes, et Urbes gentium corruerunt," (Apocalypsis 16:19); 3

Propheta vidit super monte alto structuram Urbis a meridie, et Angelus mensus est murum, portas, thalamos, porticum portae; et nomen Urbis Jehovah ibi, (Ezechiel 40:1, seq.);

"Fluvius, cujus rivi laetificarunt Urbem Dei," (Psalm. 46:5 (B.A. 4)). 4

"Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet Urbs contra Urbem et Regnum contra Regnum," (Esaias 19:2);

"Omne Regnum divisum contra se desolatur, et omnis Urbs divisa contra se non consistet," (Matthaeus 12:25);

in his locis per "urbes" in Sensu spirituali intelliguntur doctrinae.

(Ut quoque Esaias 6:11; 14:12, 17, 21; 19:18-19; 25:1-3; 33:8-9; 54:3; 64:9 (B.A. 10); Jeremias 7:17, 34; 13:18-19; 32:42, 44; 33:4; 5 Zephanias 3:6; Psalm. 48:2; 6 Psalm. 55:9; 7 Psalm. 107:4, 7; 8 Matthaeus 5:14; 9 et alibi.)

Ex significatione "urbis" constare potest, quid per urbes in hac parabola Domini intelligitur:

"Homo nobilis abiens ut acciperet sibi Regnum, dedit servis suis minas ad negotiandum: cum rediit vocavit servos; accessit primus dicens, Mina tua lucrata est decem minas; cui dixit, Bone serve, habebis potestatem super decem Urbes: et venit secundus, dicens, Mina tua lucrata est quinque minas; cui dixit, Tu esto super quinque Urbes," (Luca 19:12-19); 10

per "urbes" etiam hic significantur doctrinalia seu vera doctrinae; et per "esse super illis" est intelligens et sapiens esse; ita dare "potestatem super illas" est dare intelligentiam et sapientiam; "decem" significant multam, et "quinque" aliquam; quod per "negotiari" et "lucrari" intelligatur comparare sibi intelligentiam per usurpationem facultatum suarum, patet. Quod "Urbs sancta Hierosolyma" significet doctrinam Ecclesiae Novae, patet manifeste ab ejus descriptione, (Apocalypsis 21); describitur enim quoad dimensiones, tum quoad portas, et quoad murum et ejus fundamenta, quae, dum Hierosolyma significat Ecclesiam, non alia significare possunt quam quae ejus doctrinae sunt; Ecclesia nec aliunde est Ecclesia. Quia per "Urbem Hierosolymam" intelligitur Ecclesia quoad doctrinam, ideo vocatur illa "Urbs veritatis," (Sacharias 8:3-4);

et in multis locis "Urbs Sancta," et hoc quia sanctum praedicatur de veris ex Domino (173).

Notas a pie de página:

1. 3, 4, 10, 12 pro "3, 4, 10, 11, 12"

2. 1 pro "1, 2"

3. 19 pro "18, 19"

4. 5 pro "5, 6"

5. 4 pro "3"

6. xlviii. pro "xlvii."

7. 55:9 pro "48:9, 21"

8. 4, 7 pro "2, 4, 5, 7"

9. 14 pro "14, 15"

10. Luc. pro "Matth."

  
/ 962