La Biblia

 

Hoschea 13

Estudio

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #244

Estudiar este pasaje

  
/ 962  
  

244. "Et quantum Animal simile Aquilae volanti," significat Divinum Verum Verbi quoad cognitiones et inde intellectum. - Per "aquilas" significantur varia, et per "aquilas volantes" significantur cognitiones ex quibus intellectus, quoniam cum volant, cognoscunt et vident; sunt etiam illis oculi acuti, ut perspiciant, et per oculos significatur intellectus (48, 214); per "volare" significatur percipere et instruere, et in supremo Sensu, in quo de Domino, prospicere et providere. Quod "aquilae" in Verbo talia significent, patet ex his locis:

"Exspectantes Jehovam innovantur robore, ascendunt alis sicut Aquilae," (Esaias 40:31; 1

"ascendere alis sicut aquilae," est elevari in cognitiones veri et boni, et inde in intelligentiam.

"Num per intelligentiam tuam et juxta os tuum se attollit Aquila, et pervestigat cibum; in longinquum oculi ejus prospiciunt," (Hiob 39:26-27, 29); 2

facultas cognoscendi, intelligendi et prospiciendi, hic per "aquilam" describitur, et quod hoc non sit ex propria intelligentia.

Jehovah "Qui saturat bono os tuum, ut renoveris sicut Aquila pueritia tua," (Psalm. 103:5);

"saturare os bono" est per cognitiones dare intellectum; inde comparatio fit cum aquila.

"Aquila magna, magna alis, longa pennis, venit super Libanum, et accepit ramusculum cedri, et posuit in agro sementis, et germinavit. Et fuit altera Aquila magna, ad quam vitis applicuit radices suas," (Ezechiel 17:1-8);

per "binas Aquilas" ibi describitur Ecclesia Judaica et Israelitica, utraque quoad cognitiones veri et inde intelligentiam. "Aquilae" autem in opposito sensu significant cognitiones falsi, ex quibus intellectus perversus (Ut Matthaeus 24:28; Jeremias 4:13; Habakuk 1:8-9; et alibi).

Notas a pie de página:

1. 31 pro "30-36"

2. 26, 27, 29 pro "26"

  
/ 962  
  

La Biblia

 

Ezechiel 23:35

Estudio

       

35 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.