La Biblia

 

Hoschea 13

Estudio

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #782

Estudiar este pasaje

  
/ 1232  
  

782. "Et os ejus sicut os leonis." Quod significat ratiocinationes ex falsis destruentibus vera ecclesiae, constat ex significatione "oris", quod sit cogitatio (de qua supra, n. 580), hic autem ratiocinatio (de qua sequitur); et ex significatione "leonis", quod sit falsum infernale quoad potentiam (de qua etiam supra, n. 278 [c]): causa est, quia per "leonem" significatur Divinum Verum; quare etiam Dominus in Verbo vocatur Leo; inde in opposito sensu per "leonem" significatur falsum infernale quoad potentiam destruendi Divinum Verum, ita Verbum, quod fit imprimis per adulterationes et falsificationes ejus; et quia leo est animal prae reliquis potens, et potentia ejus crescit secundum famem comedendi, ita rapiendi et dilaniandi, ideo per "leonem" etiam significatur cupiditas destruendi vera Verbi. Similia etiam per leones repraesentantur in mundo spirituali; apparent enim ibi etiam leones, sed formae leonum ibi sunt apparentiae oriundae ex illorum cupiditate qui potenter possunt adulterare et falsificare vera Verbi, per quae destruuntur, quibus potentia accedit secundum facultatem ratiocinandi; ex eo est, quod per "leones" in Verbo, in sensu opposito, significetur falsum infernale destruens vera ecclesiae. Quia illa per "leonem" significantur, et per "bestiam quae similis pardo, et cui pedes sicut ursi", significantur ratiocinia confirmantia separationem fidei a vita, per quae adulterantur et falsificantur bona et vera Verbi, ideo per "os" illius bestiae, quod "sicut os leonis, significatur ratiocinatio ex falsis destruentibus vera Verbi. Per "os" in proprio sensu significatur cogitatio; at quia inde est loquela homini, per "os" significantur plura quae ex cogitatione fluunt, sicut instructio, praedicatio, ratiocinatio; hic ratiocinatio, ex causa quia ratiocinia ex naturali homine per "bestiam", de qua hic agitur, significantur. Sed plura de hac re infra in explicatione vers. 5-7, hujus capitis dicentur, ubi haec verba sunt, "Datum est ei os loquens magna et blasphemias; et data est ei potestas bellum faciendi menses quadraginta duos: et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum, blasphemare nomen Ipsius [et] Tabernaculum Ipsius, et eos in caelo habitantes: et datum ei bellum facere cum sanctis, et vincere illos"; ex quibus constabit qualis illis potentia est, et qualis illis cupiditas, et quoque copia per ratiocinia falsificandi vera et adulterandi bona Verbi.

  
/ 1232  
  

La Biblia

 

Lucas 21:23

Estudio

       

23 autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.