4
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
4
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
707. Hic usque ad versum quintum fere eadem sunt quae in capite priore dicta, aliquantum modo mutata; similiter in sequentibus; qui non novit sensum internum Verbi, nusquam aliter opinari potest quam quod modo repetitio sit ejusdem rei; similia occurrunt alibi in Verbo, cumprimis apud Prophetas, ubi eadem res aliis et aliis vocibus exprimitur; et quandoque etiam reassumitur et iterum describitur: sed causa est, ut prius dictum, quod binae facultates apud hominem sint, inter se distinctissimae, intellectus et voluntas, et quod distincte in Verbo de utroque agatur; haec causa repetitionum: quod hic similiter, constabit ab illis quae sequuntur.