Arcana Coelestia #6363
6363. ‘Jehudah tu’: quod significet Ecclesiam caelestem, in supremo sensu Dominum quoad Divinum caeleste, constat ex repraesentatione ‘Jehudae’ quod sit in supremo sensu Dominus quoad Divinum amoris seu quoad Divinum caeleste, 1 at in sensu respectivo regnum caeleste Domini, ita Ecclesia caelestis, de qua n. 3881. Quid regnum caeleste, aut 2 Ecclesia caelestis, et quid caeleste, videatur n. 640, 641, 765, 895, 2048, 2088, 2669, 2708, 2715, 2718, 2896, 3235, 3246, 3374, 3886, 3887, 4448, 4493, 5113, 5922, 6295.
Notas a pie de página:
1. et
2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
Arcana Coelestia #641
641. Quia hic homo Ecclesiae reformandus esset quoad illam partem hominis quae intellectus vocatur, prius quam reformari posset quoad alteram quae voluntas appellatur, hic describitur quomodo illa quae sunt voluntatis separata sint ab illis quae sunt intellectus, et quasi contecta et reservata, ne quicquam eam tangeret; nam si excitarentur ea quae voluntatis, hoc est, quae cupiditatis essent, periisset; ut, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus constabit. Binae illae partes, intellectus et voluntas, ita distinctae sunt apud hominem ut nihil distinctius, quod mihi manifeste scire datum, etiam per id quod intellectualia spirituum et angelorum influant in sinistram partem capitis seu cerebri, at voluntaria in dextram, similiter quoad faciem; cum angelici spiritus influunt, tunc molliter sicut lenissimae aurae influunt; at cum spiritus mali, tunc est quasi inundatio, in sinistram cerebri partem cum phantasiis et persuasionibus diris, in dextram cum cupiditatibus; influxus eorum est quasi inundatio phantasiarum et cupiditatum.