La Biblia

 

Genesis 44:25

Estudio

       

25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5775

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

5775. ‘Et intravit Jehudah et fratres ejus’: quod significet bonum Ecclesiae cum veris suis, constat a repraesentatione ‘Jehudae’ quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 5583, 5603; et ex repraesentatione ‘fratrum ejus’ quod 1 sint vera in naturali. Quod Jehudah intravit et locutus cum Josepho, non autem Reuben primogenitus, aut alius ex illis, est quia ‘Jehudah’ principaliter repraesentabat bonum, et bonum est quod communicat cum caelesti ex Divino, non autem vera, nam vera nullam communicationem habent cum Divino nisi per bonum; inde est quod Jehudah solus locutus.

Notas a pie de página:

1. The Manuscript inserts respective.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5782

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

5782. ‘Et dixit Jehudah’: quod significet perceptionem datam bono Ecclesiae in naturali, constat a significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius; quod data, est quia omnis perceptio venit ab interno, hoc est, influit per internum a Domino, n. 5779; et ex repraesentatione ‘Jehudae’ quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 5583, 5603, 5775. Quod repraesentationem Jehudae attinet, sciendum quod is in supremo sensu repraesentet Dominum 1 quoad Divinum Amorem, ac in sensu interno caeleste 2 regnum Ipsius, videatur n. 3654, 3881, ita caeleste amoris ibi; hic ideo bonum amoris Ecclesiae in naturali, quia nunc est inter illos qui repraesentant illa quae in naturali sunt, quae conjungenda interno.

Notas a pie de página:

1. et Divinum amorem Ipsius

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.