Arcana Coelestia #4074
4074. ‘Et dixit illis, Video ego facies patris vestri, quod nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius’: quod significet status mutationem in bono per ‘Labanem’ significato, constat ex illis quae supra n. 4067 dicta sunt, ubi eadem verba.