La Biblia

 

Genesis 2

Estudio

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9408

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

9408. ‘Et sicut substantia caeli quoad munditiem’: quod significet translucentiam caeli angelici, constat ex significatione ‘caeli’ quod sit caelum angelicum, de qua sequitur, et ex significatione ‘munditiei’ seu puritatis substantiae cum dicitur de caelo, quod sit translucentia. 1 Quid translucentia caeli angelici sit cum de Verbo, paucis dicetur: caelum angelicum dicitur translucere cum verum Divinum translucet, nam universum caelum non est nisi quam receptaculum veri Divini; quilibet enim angelus est receptio ejus in particulari, ita omnes seu totum caelum in communi, inde caelum vocatur ‘habitaculum Dei’ et quoque ‘thronus Dei’, quia per ‘habitaculum’ significatur verum Divinum procedens a Domino receptum in intimo caelo, quod respective est bonum, n. 2 8269, 8309, et per ‘thronum’ significatur verum Divinum a Domino receptum in medio caelo, n. 5313, 6397, 8625, 9039; quoniam est verum Divinum, quale est in caelis, quod e Verbi sensu litterae 3 translucet, ideo est caelum angelicum quod translucet, nam Verbum est Divinum Verum accommodatum omnibus caelis, ac inde conjungit caelos cum mundo, hoc est, angelos cum hominibus, n. 2143, 7153, 7381, 4 8920, 9094 fin. , 9212 fin. , 9216 fin. , 9357, 9396; ex his patet quid intelligitur per translucentiam caeli angelici.

[2] Quod ‘caelum’ in sensu 5 interno sit caelum angelicum, est ex correspondentia et quoque ex apparentia; inde est quod ubi in Verbo dicuntur caeli, tum caeli caelorum, in sensu interno intelligantur caeli angelici; antiqui enim non aliam ideam de caelo aspectabili habuerunt quam quod ibi habitarent caelicolae, et quod 6 sidera essent eorum habitacula; similis idea quoque hodie est simplicium, et imprimis infantum; inde quoque sursum ad caelum aspicitur cum adoratur Deus; est quoque correspondentia, nam in altera vita apparet caelum cum sideribus, sed non caelum quod apparet hominibus in mundo; verum est caelum apparens secundum statum intelligentiae et sapientiae spirituum et angelorum; sidera ibi sunt cognitiones boni et veri, et nubes quae sub caelo quandoque conspiciuntur, sunt variae significationis secundum colores, translucentiam, et progressiones; caeruleum caeli est verum transparens ex bono; ex his constare potest quod per caelos significentur caeli angelici; per caelos autem angelicos significantur vera Divina, quoniam angeli sunt receptiones veri Divini procedentis a Domino;

[3] similia per ‘caelos’ significantur 7 apud Davidem,

Laudate Jehovam, caeli caelorum, et aquae quae supra caelos, Ps. 148:4:

apud eundem,

Psallite Domino equitanti super caelo caeli antiquitatis, Ps. 68:34 [KJV Ps. 68:33]:

apud eundem,

Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum, Ps. 33:6:

apud eundem,

Caeli enumerant gloriam Ipsius, et opera manuum Ipsius annuntiat firmamentum, Ps. 19:2 [KJV Ps. 19:1]:

in libro Judicum, Jehovah, quando exivisti e Seir, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, 5:4:

apud Danielem,

Cornu hirci crevit usque ad exercitum caelorum, et 8 dejecit in terram de exercitu et de stellis, et conculcavit illa, 8:10:

apud Amos, Dominus Jehovih, Qui aedificat in caelis gradus Suos, 9:6:

apud Malachiam, Si sit cibus in domo Mea, aperturus sum fenestras caeli, et effusurus vobis benedictionem, 3:10:

apud Esaiam,

Prospice e caelis et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae et decoris Tui, Esaiam 63:15 9 :

apud Moschen,

Benedicta a Jehovah terra Josephi, de pretiosis caeli, de rore, Deut. 33:13:

apud Matthaeum,

Jesus dixit, Non jurabis per caelum, quia thronus Dei est: qui juraverit per caelum jurat per thronum Dei et per Ipsum Qui 10 sedet super illo, 5:34, 23:22;

[4] in his locis et in pluribus aliis per 11 ‘caelos’ significantur caeli angelici; et quia caelum Domini in terris est Ecclesia, etiam per ‘caelum’ significatur Ecclesia, ut in sequentibus locis: apud Johannem,

Vidi caelum novum et terram novam, prius enim caelum et prior terra transierat, Apoc. 21:1:

apud Esaiam,

Ecce Ego creans caelos novos et terram novam, ideo nec commemorabuntur priora, neque ascendent super cor, 12 65:17:

apud eundem,

Caeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet, 51:6:

apud eundem,

Vestio caelum atrore, et saccum facio velamen, 50:3:

apud Ezechielem,

Obtegam caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum, et omnia luminaria lucis in caelo atrabo, et dabo tenebras super terra, 32:7, 8:

apud Matthaeum,

Post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, 24:29;

quid per ‘solem’, ‘lunam’, ‘stellas’, et ‘in caelis’, 13 significatur, videatur n. 4056-4060:

apud Esaiam,

Jehovah Deus Israelis, Tu es solus Deus; super omnia regna terrae, Tu fecisti caelum et terram, 37:16:

apud eundem,

Jehovah faciens omnia, expandens caelos solus, extendens terram a Me Ipso, 44:24

apud eundem,

Jehovah creans caelos, formans terram, et faciens eam, et praeparans eam, non inanitatem creavit eam, 45:18;

[5] quod per ‘caelum et terram’ in his locis et in aliis in sensu interno intelligatur Ecclesia, per ‘caelum’ Ecclesia interna et per ‘terram’ Ecclesia externa, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin. , 3355 fin. , 4535; ex quibus patet quod per creationem in primis capitibus Geneseos, ubi dicitur, In principio creavit Deus caelum et terram, Gen. 1:1, Et absoluti sunt caeli et terra, et omnis exercitus eorum, 2:1, intelligatur nova Ecclesia, creatio enim ibi est 14 regeneratio, quae etiam nova creatio vocatur, ut in explicationibus 15 ad illa capita ostensum videri potest.

Notas a pie de página:

1. The remainder of this subsection is found at the end of the, but is marked for insertion here.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript places this before e Verbi.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. spirituali

6. habitacula eorum essent sidera

7. The Manuscript inserts alibi in Verbo, ut.

8. disjecit

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. sedit, in the Manuscript, the First Latin Edition.

11. coelos significantur coeli altered to coelum significatur coelum

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. significantur, in the First Latin Edition, significetur, in the Second Latin Edition

14. The Manuscript inserts and deletes nova in the Manuscript, and inserts nova, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

15. ibi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9094

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

9094. ‘Et etiam mortuum divident’: quod significet quod etiam affectio laedens, constat ex significatione ‘mortui’ quod sit malum ac falsum, de qua supra n. 1 9008, inde per ‘bovem mortuum’ significatur affectio mali ac falsi 2 in naturali, ita affectio laedens, nam malum per falsum laedit; et ex significatione ‘dividere’ quod sit dissipare, ut 3 supra n. 9093. Quomodo cum [his] quae in hoc versu in sensu interno continentur se habet, aegre ad captum potest explicari; sunt talia quae ab angelis comprehendi possunt, et modo aliquo ab hominibus, nam angeli vident arcana Verbi in luce quae a Domino, in qua innumerabilia sistuntur videnda quae non cadunt in voces loquelae, et ne quidem in ideas cogitationis apud homines quamdiu in corpore vivunt; causa est quia apud homines lux caeli influit in lucem mundi et sic in talia ibi quae lucem caeli vel exstinguunt, vel rejiciunt, vel obtenebrant et sic hebetant; curae mundi ac corporis sunt talia, imprimis quae ex amoribus sui et mundi fluunt; inde est quod quae sapientiae angelicae sunt quoad plurimam partem sint inenuntiabilia et quoque incomprehensibilia;

[2] sed usque in talem sapientiam venit homo post corporis rejectionem, hoc est, post mortem, sed modo is homo qui vitam fidei et charitatis 4 a Domino in mundo receperat, nam facultas recipiendi illam sapientiam inest bono fidei et charitatis 4 ; quod ineffabilia sint quae angeli in luce caeli vident et cogitant, a multa experientia etiam scire datum est, nam cum elevatus sum in lucem illam, visus sum mihi intelligere omnia illa quae ibi angeli locuti sunt, at cum abinde in lucem externi seu naturalis hominis demissus sum, et in hac luce vellem recolligere illa quae ibi audivi, non potui illa per voces exprimere, et ne quidem per ideas cogitationis comprehendere, nisi pauca, et haec 5 pauca quoque in obscuro; ex quibus patet quod quae in caelo videntur et audiuntur sint talia quae nusquam 6 oculus vidit, nec 6 auris audivit.

[3] Talia sunt quae in sensu interno Verbi intime latent. Similiter se habet cum iis quae in sensu interno in hoc versu et 7 sequente continentur; quae ibi sunt, et ad captum explicari possunt, sunt haec: omnia vera apud hominem vitam 8 habent ex affectionibus quae amoris alicujus; verum absque vita inde, est sicut sonus ex ore effluens absque idea, aut sicut sonus automati; inde patet quod vita intellectus hominis sit a vita voluntatis ejus, proinde vita veri ex vita boni, nam verum se refert ad intellectum et bonum ad voluntatem; si ergo duo vera sunt quae non vivunt ab eadem affectione communi sed a diversis, illa non possunt aliter quam dissipari, nam collidunt inter se; et cum vera dissipantur, etiam affectiones illorum dissipantur; est enim communis affectio sub qua omnia vera apud hominem consociantur; communis illa affectio est bonum; haec sunt quae dici possunt de illis quae in 9 interno sensu significantur per ‘boves duorum virorum, quorum unus plaga afficit alterum, ut moriatur’, et quod tunc ‘bos vivus vendetur, et dividetur argentum, et quoque bos mortuus’.

[4] Quis non scit qui ab Ecclesia, quod in omnibus et singulis Verbi sint Divina? sed quis Divina potest videre in his legibus de bobus et asinis cadentibus in foveam, et de bobus cornu ferientibus, si solum quoad sensum litterae inspiciuntur et explicantur? sed tunc Divina sunt, etiam in sensu litterae, si simul quoad sensum internum inspiciuntur et explicantur, nam in eo sensu agunt omnia et singula Verbi de Domino, de Ipsius regno et Ecclesia, ita de Divinis; ut enim aliquid Divinum et sanctum sit, de Divinis et sanctis aget; res de qua agitur, id facit; mundana et forensia, qualia sunt judicia, statuta, et leges a Domino e monte Sinai promulgata, quae in hoc capite [et in] sequentibus Exodi continentur, Divina et sancta sunt per inspirationem, sed inspiratio non est dictatio, sed est influxus ex Divino; quod influit ex Divino, hoc transit per caelum, et ibi est caeleste ac spirituale; at cum venit in mundum, fit 10 mundanum in quo intus illa sunt; inde patet unde Divinum et ubi Divinum est in Verbo, et quid inspiratio.

Notas a pie de página:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript deletes mali and inserts falsi.

3. The Manuscript inserts nunc.

4. amoris

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. alicujus

7. The Manuscript inserts in.

8. The Manuscript inserts suam.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.