10
Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
10
Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
2769. ‘Et dixit ad eum, Abraham’: quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero, constat a significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2619; et a repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Dominus. Quod perceptio fuerit ex Divino Vero, constare potest ex eo quia DEUS nominatur, non JEHOVAH; ubi enim in Verbo agitur de vero, ibi nominatur Deus, at ubi de bono, nominatur Jehovah, videatur n. 2586; inde est quod Deus dicatur in hoc versu, tum in sequentibus usque ad vers. 11, ob causam quia ibi de tentatione agitur; et quod in vers. 11 et in illis qui sequuntur, dicatur Jehovah, est quia ibi agitur de liberatione; ex vero enim est omnis tentatio et damnatio, ex bono autem est omnis liberatio et salvatio; quod verum damnet et bonum salvet, videatur n. 1685, 2258, 2335.