La Biblia

 

Exodus 39

Estudio

   

1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.

2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

3 opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.

6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :

7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.

8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :

9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.

10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.

12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.

13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.

15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :

16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.

20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :

22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :

23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :

24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.

25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :

26 et mitras cum coronulis suis ex bysso :

27 feminalia quoque linea, byssina :

28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.

29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :

30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.

32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,

34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,

35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;

36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;

37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

38 et tentorium in introitu tabernaculi ;

39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;

40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.

41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.

43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

   

La Biblia

 

Exodus 40:1

Estudio

       

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2619

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

2619. ‘Quemadmodum locutus est’: quod significet sicut cogitavit, constat a significatione ‘loqui’ quod sit cogitare, de qua n. 2271, 2287; perceptio, quae significatur per ‘Jehovah dixit’, fuit ex Divino caelesti, cogitatio autem, quae significatur per ‘Jehovah locutus’, fuit ex Divino caelesti per Divinum spirituale; ideo est quasi repetitio in sensu litterae, nempe ‘quemadmodum dixit’ et ‘quemadmodum locutus est’: quid autem sit percipere ex Divino caelesti, et cogitare ex Divino caelesti per Divinum spirituale, non cadit in captum etiam illustratissimum per illa quae sunt lucis mundi; inde patet quomodo infinita reliqua possunt. Quod ex perceptione sit cogitatio, videatur n. 1919, 2515:

apud hominem ita se habet: bonum est ex quo percipit, veram autem per quod cogitat; bonum est amoris et ejus affectionum, proinde est inde perceptio, verum autem est fidei, proinde est haec cogitationis; illud significatur in historicis Verbi per ‘dicere’, hoc autem per ‘loqui’; at cum solum ‘dicere’ legitur, tunc quandoque significat percipere, quandoque cogitare, quia ‘dicere’ involvit utrumque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.