La Biblia

 

Exodus 36:21

Estudio

       

21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #416

Estudiar este pasaje

  
/ 1232  
  

416. (Vers. 1.) "Et post haec vidi." - Quod significet novam perceptionem de statu caeli ante ultimum judicium, constat ex sequentibus in hoc capite, in quibus agitur de separatione bonorum a malis; nam antequam ultimum judicium supervenit, separantur boni a malis, a Domino, et abducuntur; et quia ea quae visa sunt involvunt illa, ideo hic per "post haec vidi" omnia illa significantur.

  
/ 1232  
  

De obras de Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno #189

Estudiar este pasaje

  
/ 603  
  

189. Sunt etiam angeli qui non vivunt consociati, sed separati, domus et domus. Hi habitant in medio caeli, quia sunt angelorum optimi.

  
/ 603