Arcana Coelestia #10476
10476. ‘Et dixit illis, Cui aurum, avellite’: quod significet extractionem talium ex sensu litterae Verbi quae favent jucundo amorum externorum, ac principiis inde, constat ex illis quae supra n. 10402 explicata et ostensa sunt.