La Biblia

 

Daniel 2:49

Estudio

       

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

La Biblia

 

Jeremias 27:5

Estudio

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2066

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

2066. ‘Et etiam dabo ex illa tibi filium’: quod significet Rationale, constat ex significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; et quia omne rationale a vero incohat, hic per ‘filium’ significatur rationale: primum rationale Domini repraesentatum et significatum est per ‘Ismaelem, natum ex Hagare ancilla’, de quo in cap. praec. xvi; alterum Rationale de quo hic agitur, repraesentatur et significatur per ‘Isacum qui nasceretur ex Sarah’; illud, nempe quod repraesentatum per ‘Ismaelem’, fuit rationale quod domo postea expulsum est; hoc autem Rationale quod repraesentatur per ‘Isacum’, est quod domo mansit quia Divinum: sed de hoc rationali in sequente capite, ubi de Isaco, ex Divina Domini Misericordia, dicendum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.