La Biblia

 

Daniel 2:49

Estudio

       

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

La Biblia

 

Jeremias 27:5

Estudio

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1210

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

1210. Quod per ‘Azzam’ significentur illa quae revelata sunt de charitate, constare potest tam ex eo quod in Verbo ubi de spiritualibus, etiam de caelestibus conjunctum agatur, hoc est, quando de illis quae sunt fidei, etiam de illis quae sunt charitatis; quam quoque ex Verbo ubi Azza nominatur: praeterea quod cognitiones se extendant ad fidem usque ad charitatem, quae est ultimus earum terminus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.