La Biblia

 

Daniel 2:20

Estudio

       

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

La Biblia

 

Jeremias 27:5

Estudio

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3383

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

3383. Vers. 6, 7. Et habitabat Jishak in Gerar. Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus; et dixit, Soror mea illa, quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam, quia bona aspectu illa. ‘Habitabat Jishak in Gerar’ significat statum Domini quoad illa quae sunt fidei respective ad rationalia quae adjungenda: ‘et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus’ significat disquisitiones hominum de Divino Vero: ‘et dixit, Soror mea illa’ significat verum rationale: ‘quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam’ significat quod non potuit aperire ipsa Divina Vera, sic Divinum Bonum non reciperetur: ‘quia bona aspectu illa’ significat quod facile recipi posset ex eo quod Divinum dicatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.