La Biblia

 

Daniel 2:17

Estudio

       

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #583

Estudiar este pasaje

  
/ 962  
  

583. "Et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos," significat copiam docendi et faciendi mala et falsa Doctrinae istius usque ad finem illius Ecclesiae, dum principium Novae. - Per "data ei potestas faciendi" significatur potestas loquendi magna et blasphemias, hoc est, docendi et faciendi mala et falsa, de quibus mox supra (582); per "menses quadraginta duos" significatur ad finem prioris Ecclesiae dum principium Novae, ut supra (489); 1 simile quod per "dies tres et dimidium (505); perque "tempus, tempora et dimidium temporis (562); tum simile quod per "mille ducenta et sexaginta (491); quia menses quadraginta duo faciunt tres annos et dimidium.

Notas a pie de página:

1. 489 pro "496"

  
/ 962