La Biblia

 

Daniel 10

Estudio

   

1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione.

2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus :

3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.

4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.

5 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo :

6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.

7 Vidi autem ego Daniel solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.

9 Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.

10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.

11 Et dixit ad me : Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

12 Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos.

13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.

14 Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.

16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.

17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.

18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,

19 et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, domine mi, quia confortasti me.

20 Et ait : Numquid scis quare venerim ad te ? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.

21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis : et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.

   

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #548

Estudiar este pasaje

  
/ 962  
  

548. (Vers. 7) "Et factum est bellum in Caelo, haec et angeli ejus pugnarunt cum Dracone; et Draco pugnavit et angeli ejus," significat falsa prioris Ecclesiae pugnantia contra vera Novae Ecclesiae. Per "bellum" significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum (500); non enim aliud bellum in Caelo, ubi dicitur exstitisse, potest fieri; nec potest in Caelo semel formato ab Angelis sed factum est in "Caelo priori quod transiit" (de quo Apocalypsis 21:1); de quo Caelo videatur Explicatio ibi; transiit enim id Caelum per Ultimum Judicium super Draconem et ejus angelos, quod etiam significatur per quod "Draco dejectus sit, et non locus ejus amplius in Caelo in ventus," ut sequitur. Quaenam falsa per "Draconem" intelliguntur, quae pugnatura sunt contra vera Novae Ecclesiae, videatur supra (537). Per "Michaelem" non intelligitur aliquis Archangelus, nec per "Gabrielem" et "Raphaelem," sed intelliguntur Ministeria in Caelo. Ministerium, quod est "Michael" ibi, est apud illos qui ex Verbo confirmant quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Deus Pater et Ipse unum sint sicut Anima et Corpus unum sunt, tum quod secundum praecepta Decalogi vivendum sit, et quod tunc homini charitas et fides sint. Nominatur "Michael" etiam apud Danielem 10:13, 21; 12:1; et per illum simile Ministerium intelligitur, ut patet a cap. 9; 10; 11; et ab ultimis versibus capitis 12, ibi. Per "Gabrielem" autem intelligitur Ministerium apud illos qui ex Verbo docent quod Jehovah in mundum venerit, ac quod Humanum quod ibi suscepit sit Filius Dei ac Divinum; quare Angelus qui id annuntiavit Mariae vocatur "Gabriel," (Luca 1:19, 26-35). Nominantur etiam illi qui in Ministeriis illis sunt, "Michaeles" et "Gabrieles," in Caelo. Quod per "Angelum" in supremo Sensu intelligatur Dominus, et in Sensu respectivo Caelum ex Angelis, tum etiam Societas Angelica, videatur supra (5, 65, 258, 342, 344, 415, 465); 1 hic autem Ministerium, quia vocantur nomine, et Michael apud Danielem vocatur "Princeps," et per "Principem" in Verbo significatur principale verum, ac per "Regem" ipsum Verum (20).

Notas a pie de página:

1. 65 pro "66"

  
/ 962  
  

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #537

Estudiar este pasaje

  
/ 962  
  

537. "Et ecce Draco magnus rufus" significat illos in Ecclesia Reformatorum qui Deum faciunt tres et Dominum duos, et qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt. - Hi sunt qui per "Draconem" hic et in sequentibus intelliguntur; sunt enim contra duo Essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt, quod Deus Unus sit Essentia et Persona, in Quo Trinitas, et quod Ille Deus sit Dominus, tum quod Charitas et Fides unum sint sicut essentia et forma ejus, et quod non alii Charitatem et Fidem habeant, quam qui secundum praecepta Decalogi vivunt, quae sunt quod non facienda sint mala; et quantum quis non facit mala, fugiendo illa ut peccata contra Deum, tantum bona quae sunt charitatis facit, et vera quae sunt fidei credit.

Quod illi qui Deum faciunt tres, et Dominum duos, ac qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt, contra illa duo Essentialia Novae Ecclesiae sint, videri potest ab unoquovis qui expendit. Dicitur "qui faciunt Deum tres, et Dominum duos," ac intelliguntur qui cogitant de tribus Personis ut de Tribus Diis, ac Humanum Domini separant a Divino Ipsius; et quis aliter cogitat, ac aliter cogitare potest, qui ex formula fidei orat, "Ut Deus Pater propter Filium mittat Spiritum Sanctum." Oratne ad Deum Patrem ut ad unum Deum, et propter Filium ut de altero, et de Spiritu Sancto ut de tertio; ex quo patet, quod tametsi aliquis in cogitatione sua facit ires Personas unum Deum, usque dividat, hoc est, ideam suam, In tres Deos, quando ita orat. Eadem formula fidei etiam facit Dominum duos, quoniam tunc solum de Humano Domini et non simul de Divino Ipsius cogitatur, nam "propter Filium" est propter Ipsius Humanum quod passum est crucem. Ex his nunc constare potest, quinam sunt qui per "Draconem" intelliguntur, qui "fetum Mulieris voluit devorare," ac postea "persecutus est Mulierem propter fetum ejus usque in desertum." Quod Draco dicatur "magnus," est quia omnes Ecclesiae Reformatorum distinguunt Deum in tres Personas, ac fidem faciunt unice salvificam, praeter aliquos hic et ibi, qui de Trinitate et de Fide non similiter credunt; illi qui Deum distinguunt in tres Personas, et haerent in his verbis Doctrinae Athanasianae, "Una Persona est Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;" tum illi his, "Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus," illi, inquam, non possunt unum Deum facere ex tribus; loqui quidem possunt quod sint Unus Deus, sed non possunt id cogitare. Pariter qui cogitant de Divino Domini ab aeterno ut de Secunda Persona Divinitatis, ac de Humano Ipsius in tempore sicut de humano alterius hominis, illi nec possunt aliter quam Dominum facere duos, utcunque in Doctrina Athanasiana dicitur quod Divinum et Humanum Ipsius sint una Persona, unita sicut anima et corpus. Quod Draco dicatur "rufus," est quia "rufum" significat falsum ex malis concupiscentiarum, quod est falsum infernale. Nunc quia haec duo Essentialia doctrinae in Ecclesiis Reformatorum sunt falsa, et falsa devastant Ecclesiam, auferunt enim vera et bona ejus, ideo repraesentata sunt per "Draconem." Causa est, quia per "Draconem" in Verbo significatur devastatio Ecclesiae, ut constare potest ex sequentibus his locis:

"Dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum Draconum, et urbes Jehudae redigam in vastitatem," (Jeremias 9:10 (B.A. 11)); 1

"Ecce venit tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum Draconum," (Jeremias 10:22);

"Fiet Chazor in habitaculum Draconum, desolationem usque in saeculum," (Jeremias 49:33);

"Ut sit habitaculum Draconum, atrium filiabus noctuae," (Esaias 34:13);

"In habitaculo Draconum cubile ejus," (Esaias 35:7);

"Ibo spoliatus et nudus, faciam planctum sicut Dracones, et luctum sicut filiae noctuae," (Micham 1:8). 2

"Clamavi, frater factus sum Draconibus, et socius filiabus ululae," (Hiob 30:28-29);

"Respondebunt Ijim in palatiis ejus, et Dracones in templis," (Esaias 13:22);

"Sit Babel acervus, Habitaculum Draconum, in sibilum et stuporem," (Jeremias 51:37);

"Contrivisti nos in loco Draconum, et obduxisti super nos umbram mortis, (Psalm. 44:20 (B.A. 19)); 3

"Posui montes Esavi vastitatem, et haereditatem ejus Draconibus deserti," (Malachias 1:3). 4

(Praeter alibi, ut Esaias 43:20; Jeremias 14:6; Psalm. 91:13-14; Deuteronomius 32:33).

Quod per "Draconem" hic intelligantur qui in sola fide sunt, et opera Legis ut non salutifera rejiciunt, aliquoties per vivam experientiam in mundo spirituali testatum mihi factum est. Vidi plura millia ex illis in caetus collecta, et tunc e longinquo visa sunt sicut Draco cum longa cauda, quae apparuit obsita spiculis sicut sentis, quae significabant falsa. Semel etiam visus est Draco adhuc major, qui elato dorso erexit caudam usque versus Caelum cum conatu detrahendi stellas inde ita coram oculis meis manifestatum est, quod per "Draconem" non alii intelligantur.

Notas a pie de página:

1. 10 pro "11"

2. 8 pro "5"

3. 20 pro "19, 20"

4. Malach. pro "Mich."

  
/ 962