Experientiae Spirituales #5492

От Емануел Сведенборг
  
/ 6110  
  

5492. De Statu post mortem, et de infernis

Er. Br. 1

Fuit quidam notus mihi in mundo (Er. Br.) qui dum fuit in mundo vixit genio, et solum mundana curavit, is cum moriturus, se devote praeparavit, plus quam alius, usque ut sacerdos et omnes crederent illum venturum in coelum propter poenitentiam tunc; cum illo loquutus sum tertio die post mortem, et tunc statim, ut convenit notos ibi et vidit talia quibus delectatus est in mundo, ad pristinam vitam rediit, sic ut poenitentia in tempore mortis prorsus nihil fecerit.

Бележки под линия:

1. = Erland Broman (cf. indicem ad Broman)

  
/ 6110