Arcana Coelestia #7049

От Емануел Сведенборг

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

7049. ‘Tum dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones’: quod significet quod tametsi internum plenum esset violentia et hostilitate contra verum et bonum, usque reciperetur circumcisio pro signo repraesentativo purificationis ab amoribus spurcis, constat ex significatione ‘sponsi sanguinis’ quod sit plenum omni violentia et hostilitate contra verum et bonum, de qua supra n. 7047; et ex significatione ‘circumcisionis’ quod sit signum repraesentativam purificationis ab amoribus spurcis, de qua n. 2039, 2632, 3412, 3413, 4462, 4486, 4493. Dicitur hoc a Zippora, quia nunc 1 genti illi permissam fuit repraesentare Ecclesiam, quod significatur per quod ‘cessaverit ab illo occidendo’, n. 7048. Quod circumcisio facta sit signum repraesentativum purificationis, est quia per abscissionem praeputii 2 significabatur remotio amorum spurcorum, et per id nudatio interni, n. 7045; cum itaque ad internum nihil attenditur, 3 ut apud 4 illam gentem quae fuit in externis absque interno, tunc 5 remanet significatio circumcisionis seu abscissionis praeputii, nempe quod sit remotio amorum spurcorum, ita purificatio, quapropter illud pro signo repraesentativo inservire potuit.

Бележки под линия:

1. The Manuscript places this after fuit.

2. significatur

3. sed solum ad externum

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. manet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.