Arcana Coelestia #7835

От Емануел Сведенборг

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

7835. ‘Et accipiet ille et vicinus illius propinquus ad domum ejus’: quod significet conjunctionem cum bono veri 1 proximo, constat ex significatione ‘accipere’, nempe cum vicino 2 propinquo unam pecudem simul, quod sit conjunctio; et ex significatione ‘vicini propinqui ad domum ejus’ quod sit bonum veri proximum; quod ‘vicinus propinquus’ sit proximus, patet; et quod ‘domus’ sit bonum, videatur supra n. 7833; bonum veri dicitur quia agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali, apud quos est bonum veri, 3 nam bonum veri est verum voluntate et actu; cum enim verum fidei recipitur cum affectione quae charitatis, tunc implantatur illud in interioribus mentis, et 4 cum reproducitur verum, etiam affectio cui verum adjunctum fuit reproducitur, et sub facie boni apparet; inde nunc est quod bonum illius Ecclesiae sit bonum veri, quod etiam vocatur bonum spirituale.

Бележки под линия:

1. proximi

2. proximo

3. quod in se

4. facit ibi sicut voluntarium, quare cum reproducitur verum, etiam affectio quae est illius voluntarii

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.