З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #5353

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

5353. ‘Et omnis domus patris mei’: quod significet remotionem malorum hereditariorum, constat ex significatione ‘domus patris’ quod hic sint mala hereditaria; per ‘domum’ enim in sensu interno significatur homo, et quidem ejus mens aut rationalis aut naturalis, in specie autem voluntarium ibi, consequenter bonum aut malum quia haec praedicantur de voluntate, videatur n. 710, 2233, 2234, 3128, 4973, 4982, 5023, et quia ita, per ‘domum patris’ hic significantur mala hereditaria. Quale quod per Menashen significatur, in his et mox praecedentibus verbis continetur; Menasheh 1 in lingua originali significat oblivionem, ita in sensu interno remotionem, nempe malorum tam actualium quam hereditariorum, his enim remotis novum voluntarium assurgit; novum enim voluntarium existit per influxum boni a Domino; influxus boni a Domino est continuus apud hominem, sed sunt mala tam actualia quam hereditaria quae inhibent et obstant ne recipiatur, quapropter illis remotis voluntarium novum existit; quod tunc existat, manifeste patet apud illos qui in infortuniis, miseriis ac in morbis sunt; in his, quia removentur amores sui et mundi a quibus sunt omnia mala, homo cogitat bene de Deo et de proximo, et quoque huic bene vult; similiter in tentationibus, quae sunt dolores spirituales, ac inde miseriae interiores, ac desperationes; per has praecipue removentur mala, quae postquam remota sunt, influit bonum caeleste a Domino, inde novum voluntarium in naturali, quod est Menasheh in sensu repraesentativo.

Примітки:

1. The Manuscript inserts enim.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Біблія

 

Genesis 38:29

Дослідження

       

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #2760

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

QUAERITE PRIMO REGNUM DEI, ET JUSTITIAM EJUS, ET OMNIA ADJICIENTUR VOBIS (Matth. 6:33)

PRAEFATIO

Quantum hallucinantur illi qui in solo sensu litterae manent, nec exquirunt sensum internum ab aliis locis ubi ille in Verbo explicatur, constare manifeste potest a tot haeresibus quarum unaquaevis suum dogma ex litterali sensu Verbi confirmat; imprimis ex magna illa quam vesanus et infernalis amor sui et mundi induxit ex Domini verbis ad Petrum,

Ego tibi dico quod tu sis Petrus, et super hac petra aedificabo Meam Ecclesiam, et portae inferni non praevalebunt ei: et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris super terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris super terra, erit solutum in caelis, Matth. 16:15-19.

[2] Qui sensum litterae premunt, putant quod haec dicta sint de Petro et quod illi tanta potestas data sit; tametsi norunt quod Petrus fuerit homo admodum simplex, et quod ille nusquam talem potestatem exercuerit, et quod exercere illam contra Divinum sit; usque tamen, quia ex vesano et infernali amore sui et mundi sibi arrogare volunt summam potestatem in terra et in caelo et se deos facere, hoc secundum litteram explicant, et acriter defendunt; cum tamen sensus internus eorum verborum est, quod ipsa Fides in Dominum, quae solum est apud eos qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt, illam potestatem habeat, et usque non fides sed Dominus a Quo fides; per 'petra' ibi intelligitur illa fides, ut ubivis alibi in Verbo; super illa 'aedificatur Ecclesia' et contra illam 'portae inferni non praevalent'; et illi fidei sunt claves regni caelorum, claudit illa caelum ne mala et falsa intrent, et aperit illa caelum pro bonis et veris; hic est sensus internus horum verborum;

[3] duodecim apostoli, sicut duodecim tribus Israelis, non aliud repraesentarunt quam omnia fidei talis, n. 577, 2089, 2129, 2130f; 'Petrus' ipsam fidem, 'Jacobus' charitatem, et 'Johannes' bona charitatis, videatur Praefatio ad cap. xviii Gen. similiter ac Reuben, Simeon, et Levi, primogeniti Jacobi, in Ecclesia repraesentativa Judaica et Israelitica, quod ex mille locis in Verbo constat; et quia 'Petrus' referebat fidem, illa verba ad eum dicta sunt. Ex his patet in quas tenebras conjiciunt se, et secum alios, qui explicant omnia secundum litteram, ut qui illa verba ad Petrum, quibus derogant Domino et sibi arrogant potestatem salvandi genus humanum.

LIBRI GENESEOS CAPUT VIGESIMUM SECUNDUM

2760. Apud Johannem in Apocalypsi describitur ita Verbum quoad sensum internum, Vidi caelum apertum, ecce Equus Albus, et Qui sedens super illo vocabatur fidelis et verus, et in justitia judicat et pugnat: oculi Ipsius flamma ignis, et super capite Ipsius diademata multa; habens nomen scriptum quod nemo novit nisi Ipse: et circumindutus vestimento tincto sanguine; et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei. Et exercitus, qui in 1 caelis, sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo mundo.... Et habet super vestimento et super femore Suo, nomen scriptum, Rex regum, et Dominus dominorum, 19:11-14, 16.

Quid singula haec involvunt, nemo scire potest nisi ex sensu interno; manifestum est quod unumquodvis aliquod repraesentativum et significativum sit, nempe ‘caelum quod apertum’, ‘equus qui albus’, ‘sedens super illo quod fidelis et verus, et in justitia judicans et pugnans’, quod ‘oculi Ipsius flamma ignis’, quod ‘super capite diademata multa’, quod ‘nomen haberet quod nemo novit nisi Ipse’, quod ‘circumindutus vestimento tincto sanguine’, quod ‘exercitus qui in caelo sequerentur Ipsum super equis albis’, quod ‘illi induti byssino albo mundo’, et quod ‘super vestimento et super femore haberet nomen scriptum’; apertis verbis dicitur quod sit Verbum, et quod sit Dominus Qui Verbum, nam dicitur, ‘Vocatur nomen Ipsius Verbum Dei’, dein ‘habet super vestimento et super femore Suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum’.

[2] Ex interpretatione singularum vocum patet quod hic describatur Verbum quoad sensum internum; quod ‘caelum sit apertum’ repraesentat et significat quod internus sensus Verbi non videatur quam in caelo et ab illis quibus caelum est apertum, hoc est, qui in amore et inde fide in Dominum sunt: ‘equus qui albus’ repraesentat et significat intellectum Verbi quoad interiora illius; quod equus albus id sit, patebit a sequentibus: ‘sedens super illo’ quod sit Verbum et Dominus Qui Verbum, constat: ‘Qui fidelis et ex justitia judicans’ vocatur ex bono, ac ‘verus et ex justitia pugnans’ ex vero; 2 nam Ipse Dominus est justitia: ‘oculi ejus flamma ignis’ significant Divinum Verum ex Divino Bono Divino Amoris Ipsius 2 : ‘super capite Ipsius diademata multa’ significant omnia fidei: ‘habens nomen scriptum quod nemo novit nisi Ipse’ significat quod quale sit Verbum in sensu interno, nemo videat quam Ipse et cui Ipse revelat: ‘circumindutus vestimento tincto sanguine’ significat Verbum in littera: ‘exercitus in 3 caelis qui sequebantur Ipsum super equis albis’ significant illos qui in intellectu Verbi quoad interiora sunt: ‘induti byssino albo mundo’ significat eosdem in amore et inde fide: ‘super vestimento et super femore nomen scriptum’ significat verum et bonum. Ex his et ex illis ibi quae praecedunt et sequuntur, patet quod circa ultimum tempus sensus internus Verbi aperietur; sed quid tunc eveniet, etiam describitur ibi vers. 17, 18, 19, 20, 21.

Примітки:

1. The Manuscript has caelo, so also Schmidius and AR. De Equo Albo, a work published in 1758, which is an enlargement of this subject, has caelis 11 lines lower down both the Manuscript and the First Latin Edition have caelo.

2. This passage is missing from the Manuscript and the First Latin Edition, but Swedenborg inserts it in De Equo Albo and in his own copy of Arcana Caelestia.

3. The Manuscript has caelo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.