Біблія

 

Jeremias 49:23

Дослідження

       

23 Ad Damascum : Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt : turbati sunt in mari ; præ sollicitudine quiescere non potuit.

З творів Сведенборга

 

Apocalypsis Explicata #63

Вивчіть цей уривок

  
/ 1232  
  

63. (Vers. 13.) "Et in medio septem candelabrorum similem filio homini". - Quod significet Dominum a quo omne caeli et ecclesiae, constat ex significatione "in medio", quod sit in intimo (de qua n. 1074, 2940, 2973); et quia ex intimo procedunt omnia sicut lux e centro in peripherias, ideo per "in medio" significatur a quo; ex significatione "septem candelabrorum", quod sint novum caelum et nova ecclesia (de qua mox supra, n. 62); et ex significatione "Filii hominis", quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Divinum Verum, quia hoc a Divino Humano Ipsius procedit. Ex his constare potest cur Dominus apparuit "in medio septem candelabrorum", quod nempe ex eo, quod ab Ipso procedat omne caeli et ecclesiae; est enim bonum amoris et fidei quod facit caelum et ecclesiam; et quod id bonum sit a Divino, notum est in orbe Christiano; et quia a Divino est, a Domino est, quoniam Dominus est Deus caeli, et quoniam Divinum Domini facit caelum (videatur in opere De Caelo et Inferno 2-6, et 7-12; et quod hoc sit Divinum Humanum Ipsius, n. 78-86).

[2] Quod Filius hominis sit Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Divinum Verum, quia hoc a Divino Humano Ipsius procedit, constat a locis in Verbo ubi Filius hominis nominatur:

- Ut apud Johannem,

Turba dixit ad Jesum, "Quomodo Tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est hic Filius hominis? Respondit illis Jesus, Adhuc breve tempus lux vobiscum est; ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant;... quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis" (12:34-36);

ex his patet, quod per "Filium hominis" simile quod per "Lucem" significetur; nam cum quaerebant, Quis est hic Filius hominis respondit Dominus quod Ipse esset Lux in quam crederent.

(Quod "lux" sit Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini, videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140, et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 49; ita quoque Filius hominis.)

[3] Apud Lucam:

"Beati quando odio habebunt vos homines... propter Filium hominis" (6:22);

"propter Filium hominis" est propter Divinum Verum quod procedit a Domino; Divinum Verum est omne fidei et amoris in Dominum: quia mali illa negant, et qui negant etiam odio habent, ac boni agnoscunt, ideo dicitur quod hi beati sint.

[4] Apud eundem

"Venient dies, cum desiderabitis unum dierum Filii hominis videre, sed non videbitis; tunc dicent vobis, Ecce hic aut ecce illic; ne abite nec investigate" (17:22, 23);

"desiderare unum dierum Filii hominis" est Verum Divinum quod genuinum quoad aliquid ejus. Intelligitur ibi finis ecclesiae, quando nulla amplius fides quia nulla charitas, quo tempore periturum omne Divinum Verum; et quia Verum Divinum significatur per "Filium hominis", ideo dicitur, "Tunc dicent..., Ecce hic aut ecce illic;... investigate."

[5] Apud eundem,

"Filius hominis veniens num inveniet fidem super terra?" (18:8);

hoc est, cum Verum Divinum e caelo revelabitur, quod non credetur; "Filius hominis" etiam hic est Dominus quoad Verum Divinum; adventus Domini est revelatio Veri Divini in fine ecclesiae (n. 3900, 4060).

[6] Apud Matthaeum:

"Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit adventus Filii hominis... Tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria" (24:27, 30);

quod per "adventum Domini in nubibus caeli" ibi significetur revelatio Divini Veri in fine ecclesiae, videatur supra (n. 36).

[7] Apud eundem,

"Dico Vobis, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem in nubibus caeli" (26:64).

Et apud Lucam:

"Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei" (22:69);

"Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Humanum et quoad Divinum Verum procedens ab Ipso; "sedere a dextris potentiae" est quod Ipsi omnipotentia; quod dicatur quod id nunc visuri essent, est quod Divinum Verum in sua omnipotentia esset, cum Dominus in mundo vicerat inferna, et omnia ibi et in caelis in ordinem redegerat, et quod sic salvari possent qui Ipsum fide et amore reciperent (n. 9715. Quod sedere a dextris sit omnipotentia, videatur n. 3387, 4592, 4933, 7518, 8281, 9133. Quod omnis potentia boni sit per verum, n. 6344, 1 6423, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643. Quod ipsa potentia Divina sit per Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, n. 6948.

Quod "nubes", in quibus Filius hominis venturus, sit Verbum in littera, quod est Divinum Verum in ultimo ordinis, praefat. ad cap. 18, n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8443, 8781: et quod "gloria" sit ipsum Divinum Verum, quale est in sensu Verbi interno, n. 4809, 5922, 2 8267, 9429).

[8] Ex his nunc constare potest, quid significatur per haec in Apocalypsi,

"Vidi cum ecce nubes alba; et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite suo coronam auream" (14:14);

et apud Danielem,

"Videns fui in Visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis Venit" (7:13).

Quia omne judicium fit ex vero, ideo dicitur quod datum sit Domino

"Judicium facere, quia Filius hominis est" (Johannes 5:27);

et quod

"Filius hominis reddet unicuique secundum facta sua" (Matthaeus 16:27);

et

"Cum Venturus Filius hominis, ... sedebit super throno gloriae suae", et judicaturus (Matthaeus 25:31).

[9] Apud Matthaeum,

"Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen (bonum) sunt filii regni, zizania sunt filii mali" (13:37, 38);

"bonum semen" est Verum Divinum, ideo dicitur quod Filius hominis id seminet; "filii regni sunt vera Divina in caelo et ecclesia", "filius" enim est verum (n. 489, 491, 533, 1147, 2623), ac in opposito sensu falsum, quod etiam est "filius mali."

[10] Apud eundem,

"Filius hominis non habet ubi caput inclinet" (8:20);

pro quod Divinum Verum non haberet locum ullibi, seu apud ullum hominem eo tempore.

Quod Filius hominis Passurus esset et occideretur (Matthaeus 17:12, 22 (, 23); cap. 26:2, 24, 45; Marcus 8:31; 9:12, 31), significabat quod ita cum Divino Vero acturi essent, proinde cum Domino, qui erat ipsum Divinum Verum; quod etiam Ipse docet apud Lucam,

"Prius oportet Filium hominis pati, et reprobari a generatione hac" (17:25).

[11] Apud Jeremiam,

"Non habitabit ibi vir, nec commorabitur ibi filius hominis" (49:18, 33);

et apud eundem,

In urbibus "non habitabit vir ullus, neque transibit per eas filius hominis" (51:43).

Qui non scit Verbi sensum spiritualem, credet quod per "urbes" hic intelligantur urbes, et per "virum" perque "filium hominis" vir et filius, ac quod urbes sic desolarentur ut nullus ibi; sed est status ecclesiae quoad doctrinam veri qui per illa describitur; "urbes" enim sunt doctrinalia ecclesiae (videatur n. 402, 3 2449, 3216, 4492, 4493); "vir" est ipsum ejus verum conjunctum bono (n. 3134, 7716, 9007); ita "filius hominis" est Verum.

[12] Quoniam per "Filium hominis" significabatur Divinum Verum procedens a Domino, ideo quoque prophetae, per quos revelabatur, vocabantur "filii hominis", Ut Daniel (8:17) et Ezechiel (2:1, 3, 6, 8; 3:1, 3, 4, 10, 17, 25; 4:1, 16; 8:5, 6, 8, 12, 15; 12:2, 3, 9, 18, 22, 27).

Sicut pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque significatio "filii hominis", qui in eo sensu est falsum oppositum vero:

- Ut apud Esaiam,

"Quid tu quod times ab homine, moritur, et a filio hominis, gramen datur?" (51:12);

et apud Davidem,

"Ne confidite in principibus, in filio hominis, cui non salus" (Psalmuss 146:3);

"principes" sunt primaria vera (n. 2089, 5044), ita in opposito sensu primaria falsa; et "filius hominis" est ipsum falsum.

Примітки:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

З творів Сведенборга

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #49

Вивчіть цей уривок

  
/ 325  
  

49. De Luce Caeli, in qua spiritualis, homo est.

Quod lux magna in caelis sit (Arcana Coelestia 1117, 1521, 1533, 1619-1632).

Quod lux in caelis multis gradibus excedat lucem meridianam in terra (Arcana Coelestia 1117, 1527, 4527, 5400, 8644).

Quod lux illa mihi saepius visa sit (Arcana Coelestia 1522, 4527, 7174).

Quod lux angelis in caelo intimo seu tertio sit sicut lux e sole, at lux angelis in secundo caelo sit sicut lux e luna (Arcana Coelestia 1529, 1530).

Quod lux in intimo caelo sit flammea, in secundo autem candida (n.957).

Quod omnis lux in caelis sit a Domino ut Sole ibi (Arcana Coelestia 1053, 1521, 3195, 3341, 3636, 3643, 4415, 9548, 9684, 10809).

Quod Dominus sit Sol caeli angelici, et quod ille sit Divinus Ipsius Amor (Arcana Coelestia 1521, 1529, 1530, 1531, 1837, 4321, 4696, 7078, 7171, [7083?], 717).

Quod Divinum Verum procedens a Domino in caelis appareat ut lux, ac sistat omnem lucem caeli; et quod inde lux illa sit lux spiritualis (Arcana Coelestia 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684).

Quod ideo Dominus in Verbo dicatur Lux (Arcana Coelestia 3195).

Quia lux illa est Divinum Verum, quod in luce illa sit Divina Sapientia et Intelligentia (Arcana Coelestia 3395, [3195?], 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 9548, 9684).

Quomodo lux a Domino influit in caelos, illustratum per circulos radiosos circum solem (Arcana Coelestia 9407).

(Quod Dominus sit Sol caelis, et quod ab Ipso omnis lux ibi, videatur in opere De Caelo (et Inferno), 116-125: et quod lux ex illo Sole sit Divinum Verum, et quod calor ex illo Sole sit Divinum Bonum Divini Amoris, De Caelo et Inferno 126-140.)

Quod lux caeli illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (Arcana Coelestia 2776, 3138).

Quod lux ibi se habeat secundum eorum intelligentiam et sapientiam (Arcana Coelestia 1524, 3339).

Testatum e Verbo (Arcana Coelestia 1529, 1530).

Quod lucis differentiae in caelis totidem sint quot societates angelicae (Arcana Coelestia 4414): quoniam perpetuae varietates sunt in caelis quoad bonum et verum ita quoad sapientiam et intelligentiam (Arcana Coelestia 684, 690, 3241, 3744, 3745, 5598, 7236, 7833, 7836).

Quod caelum in luce et calore sit, significet quod in sapientia et in amore (Arcana Coelestia 3643, 9399, 9401, [9400?],).

Quod lux caeli illuminet intellectum hominis (Arcana Coelestia 1524, 3138, 3167, 4408, 6608, 8707, 9126, [9128?], 9399, 10569).

Quod homo, cum elevatur a sensuali, in lumen mitius veniat, et tandem in lucem caelestem (Arcana Coelestia 6313, 6315, 9407).

Quod elevatio sit in lucem caeli, cum homo in intelligentiam (venit) (Arcana Coelestia 3190).

Lux quanta percepta est, cum abductus sum ab ideis mundanis (Arcana Coelestia 1526, 6608).

Quod visus interni hominis sit in luce caeli, et quod ideo homo analytice et rationaliter cogitare possit (Arcana Coelestia 1532).

Quod lux caeli a Domino semper apud hominem adsit; sed quod tantum influat quantum homo in veris ex bono est (Arcana Coelestia 4060, 4213, [4214?],).

Quod lux illa sit secundum verum ex bono (Arcana Coelestia 3094).

Quod vera luceant in mundo spirituali (Arcana Coelestia 5219).

Quod calor spiritualis et lux spiritualis faciant veram vitam hominis (Arcana Coelestia 6032).

Quod lux mundi sit pro externo homine, lux caeli pro interno (Arcana Coelestia 3222, [3223?], 3223, [3224?], 333).

Quod lux caeli influat in lumen naturale, et quod naturalis homo tantum sapiat quantum illam lucem recipit (Arcana Coelestia 4302, 4408).

Quod inter illas luces sit correspondentia (Arcana Coelestia 3225).

Quod e luce mundi apud hominem, quae lumen ejus naturale vocatur, non videri possint illa quae in luce caeli sunt, sed vicissim (Arcana Coelestia 9574, [9577?],).

Inde est quod qui in sola luce mundi, quae vocatur lumen naturale, sunt, non percipiant illa quae lucis caeli sunt (Arcana Coelestia 3108).

Quod lux caeli illis qui in falsis ex malo sunt, sit caligo (Arcana Coelestia 1783, 3337, 3413, 4060, 6907, 8197).

Quod lux mundi rutilet apud malos; et quod quantum rutilat, tantum illa quae lucis caeli sunt, illis tenebrae sint (Arcana Coelestia 6907).

Quod lux mundi non appareat angelis (Arcana Coelestia 1521, 1783, 1880).

Quod in caelis omnis lux sit a Domino, et quod omnis umbra ab ignorantia ac proprio angelorum et spirituum; inde modificationes et variegationes lucis et umbrae, quae sunt colores ibi (Arcana Coelestia 3391, [3341?],).

De lucis variegationibus per urim et thummim (Arcana Coelestia 3862).

Quod lux eorum qui in fide separata a charitate sunt, sit nivea, et quod sit sicut lux hiemalis (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod lux illa vertatur in meras tenebras, influente luce e caelo (Arcana Coelestia 3412).

De luce eorum qui in fide persuasiva et in vita mali (Arcana Coelestia 4416).

Qualis apparet lux apud illos qui in intelligentia a proprio sunt, et qualis apud illos qui in intelligentia a Domino (Arcana Coelestia 4419).

Quod lumen in infernis sit, sed fatuum (Arcana Coelestia 1528, 3940, [3340?], 4213, [4214?], 4418, 4531).

Quod lumen ibi sit sicut lumen ex igne carbonario (Arcana Coelestia 1528, 4418, 4531).

Quod qui in infernis sunt, appareant sibi in suo lumine sicut homines, sed in luce caeli sicut diaboli et monstra (Arcana Coelestia 4532, 4533, 4674, 5057, 5058, 6605, 6626).

Quod omnia in luce caeli appareant qualia sunt (Arcana Coelestia 4674).

Quod inferna dicantur esse in caligine et tenebris, est quia sunt in falsis ex malo (Arcana Coelestia 3340, 4418, 4531).

Quod "tenebrae" significent falsa, et "caligo" falsum mali (Arcana Coelestia 1839, 1860, 7688, 7711).

  
/ 325