Біблія

 

Jeremias 49:15

Дослідження

       

15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines.

З творів Сведенборга

 

Apocalypsis Explicata #62

Вивчіть цей уривок

  
/ 1232  
  

62. "Et conversus vidi septem candelabra aurea." - Quod significet novum caelum et novam ecclesiam, quae in bono amoris, constat ex significatione "conversus videre", quod sit intelligere ex illustratione (de qua mox supra, n. 61); ex significatione "septem", quod sint plenum et omnes, et quod dicantur ubi agitur de sanctis quae caeli et ecclesiae sunt (de qua supra, n. 20, 24); ex significatione "candelabrorum", quod sint novum caelum et nova ecclesia (de qua sequitur); et ex significatione "auri" quod sit bonum amoris (de qua n. AC 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881).

Quod "septem candelabra" significent caelum et ecclesiam, constat ex ultimo Versu hujus capitis, ubi dicitur, "Septem candelabra quae vidisti septem Ecclesiae sunt." Quod "septem Ecclesiae" significent omnes qui ab ecclesia Domini sunt, ita ecclesiam in communi, videatur supra (n. 20); quod etiam caelum, est quia caelum et ecclesia unum faciunt; etiam in illis in quibus ecclesia est, caelum est: causa est, quia bonum amoris et fidei facit apud hominem ecclesiam, et facit apud illum sicut apud angelos caelum; quare illi in caelum veniunt post mortem, qui in se ecclesiam, hoc est, ecclesiae bona et vera, habuerunt in mundo. (Quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 1 12, et in opere De Caelo et Inferno 57, 221-227.) Quod sit novum caelum et nova ecclesia, quae per "septem candelabra" hic intelliguntur, est quia de illis ultimo agitur in Apocalypsi (videatur caput 21), et sic faciunt conclusum omnium ibi; et quod ultimum est, hoc quia etiam primum est, ideo in principio sistitur praedictio de illis: in Verbo etiam solenne est memorare illa primo loco quae ultimo fiunt, quia intermedia concludunt illa; primum enim in spirituali sensu est finis propter quem, quoniam is est primus et ultimus, ac ad illum spectant reliqua (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 98).

[2] Quod "candelabrum" significet caelum et ecclesiam, constare potest ex descriptione candelabri quod fuit in Tabernaculo; per Tabernaculum enim repraesentabatur totum caelum in complexu, et per candelabrum ibi caelum spirituale, quod est caelum secundum (videatur n. 3478, 9457, 9481, 9485, 9548, 9577, 9783): quod ita sit, patet manifeste ex eo, quod Johannes viderit "in medio septem candelabrorum similem Filio hominis", et Filius hominis est Dominus quoad Divinum Humanum, ex quo Divinum Verum, quod est omne in omnibus caeli et ecclesiae. In caelo etiam spirituali apparent candelabra in multa magnificentia, per quae repraesentatur eorum caelum; illa quoque mihi videre datum est. Inde constare potest quid in Verbo per "candelabra" et per "lucernas" in sequentibus his locis in spirituali sensu intelligitur:

- In Apocalypsi,

"Removebo candelabrum tuum e loco suo, si non egeris paenitentiam" (2:5);

"removere candelabrum" est auferre caelum aut ecclesiam ab illis.

Apud Sachariam:

Angelus dixit ad Prophetam, "Quid tu vides? Cui dixi, Vidi, et ecce candelabrum auri totum, lecythus ejus super capite ejus, septemque lucernae ejus super eo, septena infundibula lucernis" (4:2 2 ).

Agitur ibi de Serubabele, qui fundaturus domum Dei, et perfecturus illam; per quem repraesentatur Dominus, quod venturus et restauraturus caelum et ecclesiam, quae sunt "candelabrum", et sancta vera ibi sunt "septem lucernae."

[3] Quia candelabrum trahit repraesentativum a lucernis, et lucernae ex luce, quae in caelo est Divinum Verum, ideo Dominus quoque (vocatur) "Lucerna"; ut in Apocalypsi:

Sancta Hierosolyma "non opus habet sole neque luna, ut luceant in ea; gloria Dei 3 illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus" ( 4 Apoc. 21:23; 22:5).

Inde etiam est quod David et reges post illum dicti fuerint "Lucernae Israelis" (2 Samuelis 21:17: 1 Regnum 11:36; 15:4: 2 Regnum 8:19);

per Davidem enim repraesentabatur Dominus quoad regium, similiter per reges Jehudae et Israelis. (Quod per Davidem, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1888, 9954; et quod per reges, supra, n. 31.) Quod candelabra essent "aurea", quae visa sunt, erat causa quia "aurum" significat bonum amoris, et omne quod procedit a Domino est ex Divino Amore; quapropter Divinum Domini in caelis est amor in Ipsum et amor erga proximum qui est charitas (videatur in opere De Caelo et Inferno, n 13-19): haec causa est quod "candelabrum", et quoque candelabrum in Tabernaculo, esset ex auro.

Примітки:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #6032

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

6032. ‘Et visus ad illum’: quod significet perceptionem, constat a significatione ‘videre’ quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; et quod sit fidem habere, 1 n. 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421, 5400. Quod ‘videre’ sit intelligere et inde percipere, tum 2 quod sit fidem habere, sciendum quod apud hominem sint duo quae faciunt ejus vitam, nempe LUX SPIRITUALIS et CALOR SPIRITUALIS; lux spiritualis facit vitam ejus intellectus, et calor spiritualis vitam ejus voluntatis; lux spiritualis est a sua prima origine Divinum Verum ex Divino Bono Domini, et inde verum fidei ex bono charitatis; et calor spiritualis a sua prima origine 3 est Divinum Bonum Divini Amoris Domini, et inde bonum amoris caelestis qui est in Dominum, et bonum amoris spiritualis qui est erga proximum; haec bina, ut dictum, constituunt omnem vitam hominis.

[2] Quod lucem spiritualem attinet, illa in intellectu hominis se habet sicut lux naturalis in ejus visu externo; nempe, ut oculus videat, necessum est ut lux sit quae illuminet, et tunc oculus in luce videt omnia quae circumcirca extra illum sunt; ita mens intellectualis, quae est oculus hominis internus; ut ille oculus videat, necessum est ut lux caeli quae a Domino, illuminet, et cum oculus ille illuminatus est ab illa luce, tunc videt illa quae circumcirca extra illum sunt; 4 sed objecta quae videt, sunt spiritualia, nempe scientifica et vera; cum autem lux haec non illuminat, est mens intellectualis seu oculus internus hominis, sicut oculus externus seu corporis, in tenebris et nihil videt, hoc est, ex scientificis nihil veri, et ex veris nihil boni; lux quae illuminat mentem intellectualem, est revera lux, et talis lux quae millies excedit lucem, mundi meridianam, quod testor quia vidi; ex illa luce vident omnes angeli in caelis illa quae circumcirca extra se sunt, et quoque ex eadem luce vident et percipiunt 5 vera quae fidei, et quale illorum; inde nunc est quod per ‘videre’ significetur in sensu spirituali non modo 6 intellectus, sed etiam quicquid 7 intellectus est, 8 ut cogitatio, 9 reflexio, animadvertentia, prudentia, et plura talia, tum non modo fides sed etiam quicquid fidei est, ut verum, doctrinale ex Verbo, et similia.

[3] Quod autem calorem spiritualem attinet, se habet ille in voluntate hominis sicut calor naturalis in corpore, quod vivificet; sed est calor spiritualis non aliud in sua prima origine, quae origo est a Domino, quam 10 Divinus Amor erga universum genus humanum, et inde reciprocus hominis in Ipsum, ut et erga proximum; et est calor ille spiritualis revera calor, qui corpora angelorum calore, et simul interiora illorum amore, beat; inde est quod per calorem, flammam, ignem in Verbo in genuino sensu significentur illa quae amoris sunt, sicut affectiones boni et veri, tum ipsum bonum.

Примітки:

1. The Manuscript places this after habere two lines below.

2. The Manuscript inserts quoque.

3. The Manuscript places this before a.

4. In the margin sed objecta visus externi sunt talia quae lux mundi a sole illustrat, et sic detegit, et sunt terrestria, at objecta visus interni sunt talia qua luxcaelia Domino illustrat, et sic aperit, et sunt spiritualia, nempe quae sunt

5. verum quod fidei, et quale ejus, intra se

6. The Manuscript inserts fides et.

7. The Manuscript inserts fidei et.

8. sicut

9. The Manuscript inserts perceptio, .

10. amor in Ipsum, et amor

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.