Біблія

 

Jeremias 49:10

Дослідження

       

10 Ego vero, discooperui Esau : revelavi abscondita ejus, et celari non poterit : vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.

З творів Сведенборга

 

Apocalypsis Explicata #63

Вивчіть цей уривок

  
/ 1232  
  

63. (Vers. 13.) "Et in medio septem candelabrorum similem filio homini". - Quod significet Dominum a quo omne caeli et ecclesiae, constat ex significatione "in medio", quod sit in intimo (de qua n. 1074, 2940, 2973); et quia ex intimo procedunt omnia sicut lux e centro in peripherias, ideo per "in medio" significatur a quo; ex significatione "septem candelabrorum", quod sint novum caelum et nova ecclesia (de qua mox supra, n. 62); et ex significatione "Filii hominis", quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Divinum Verum, quia hoc a Divino Humano Ipsius procedit. Ex his constare potest cur Dominus apparuit "in medio septem candelabrorum", quod nempe ex eo, quod ab Ipso procedat omne caeli et ecclesiae; est enim bonum amoris et fidei quod facit caelum et ecclesiam; et quod id bonum sit a Divino, notum est in orbe Christiano; et quia a Divino est, a Domino est, quoniam Dominus est Deus caeli, et quoniam Divinum Domini facit caelum (videatur in opere De Caelo et Inferno 2-6, et 7-12; et quod hoc sit Divinum Humanum Ipsius, n. 78-86).

[2] Quod Filius hominis sit Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Divinum Verum, quia hoc a Divino Humano Ipsius procedit, constat a locis in Verbo ubi Filius hominis nominatur:

- Ut apud Johannem,

Turba dixit ad Jesum, "Quomodo Tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est hic Filius hominis? Respondit illis Jesus, Adhuc breve tempus lux vobiscum est; ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant;... quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis" (12:34-36);

ex his patet, quod per "Filium hominis" simile quod per "Lucem" significetur; nam cum quaerebant, Quis est hic Filius hominis respondit Dominus quod Ipse esset Lux in quam crederent.

(Quod "lux" sit Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini, videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140, et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 49; ita quoque Filius hominis.)

[3] Apud Lucam:

"Beati quando odio habebunt vos homines... propter Filium hominis" (6:22);

"propter Filium hominis" est propter Divinum Verum quod procedit a Domino; Divinum Verum est omne fidei et amoris in Dominum: quia mali illa negant, et qui negant etiam odio habent, ac boni agnoscunt, ideo dicitur quod hi beati sint.

[4] Apud eundem

"Venient dies, cum desiderabitis unum dierum Filii hominis videre, sed non videbitis; tunc dicent vobis, Ecce hic aut ecce illic; ne abite nec investigate" (17:22, 23);

"desiderare unum dierum Filii hominis" est Verum Divinum quod genuinum quoad aliquid ejus. Intelligitur ibi finis ecclesiae, quando nulla amplius fides quia nulla charitas, quo tempore periturum omne Divinum Verum; et quia Verum Divinum significatur per "Filium hominis", ideo dicitur, "Tunc dicent..., Ecce hic aut ecce illic;... investigate."

[5] Apud eundem,

"Filius hominis veniens num inveniet fidem super terra?" (18:8);

hoc est, cum Verum Divinum e caelo revelabitur, quod non credetur; "Filius hominis" etiam hic est Dominus quoad Verum Divinum; adventus Domini est revelatio Veri Divini in fine ecclesiae (n. 3900, 4060).

[6] Apud Matthaeum:

"Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit adventus Filii hominis... Tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria" (24:27, 30);

quod per "adventum Domini in nubibus caeli" ibi significetur revelatio Divini Veri in fine ecclesiae, videatur supra (n. 36).

[7] Apud eundem,

"Dico Vobis, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem in nubibus caeli" (26:64).

Et apud Lucam:

"Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei" (22:69);

"Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Humanum et quoad Divinum Verum procedens ab Ipso; "sedere a dextris potentiae" est quod Ipsi omnipotentia; quod dicatur quod id nunc visuri essent, est quod Divinum Verum in sua omnipotentia esset, cum Dominus in mundo vicerat inferna, et omnia ibi et in caelis in ordinem redegerat, et quod sic salvari possent qui Ipsum fide et amore reciperent (n. 9715. Quod sedere a dextris sit omnipotentia, videatur n. 3387, 4592, 4933, 7518, 8281, 9133. Quod omnis potentia boni sit per verum, n. 6344, 1 6423, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643. Quod ipsa potentia Divina sit per Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, n. 6948.

Quod "nubes", in quibus Filius hominis venturus, sit Verbum in littera, quod est Divinum Verum in ultimo ordinis, praefat. ad cap. 18, n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8443, 8781: et quod "gloria" sit ipsum Divinum Verum, quale est in sensu Verbi interno, n. 4809, 5922, 2 8267, 9429).

[8] Ex his nunc constare potest, quid significatur per haec in Apocalypsi,

"Vidi cum ecce nubes alba; et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite suo coronam auream" (14:14);

et apud Danielem,

"Videns fui in Visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis Venit" (7:13).

Quia omne judicium fit ex vero, ideo dicitur quod datum sit Domino

"Judicium facere, quia Filius hominis est" (Johannes 5:27);

et quod

"Filius hominis reddet unicuique secundum facta sua" (Matthaeus 16:27);

et

"Cum Venturus Filius hominis, ... sedebit super throno gloriae suae", et judicaturus (Matthaeus 25:31).

[9] Apud Matthaeum,

"Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen (bonum) sunt filii regni, zizania sunt filii mali" (13:37, 38);

"bonum semen" est Verum Divinum, ideo dicitur quod Filius hominis id seminet; "filii regni sunt vera Divina in caelo et ecclesia", "filius" enim est verum (n. 489, 491, 533, 1147, 2623), ac in opposito sensu falsum, quod etiam est "filius mali."

[10] Apud eundem,

"Filius hominis non habet ubi caput inclinet" (8:20);

pro quod Divinum Verum non haberet locum ullibi, seu apud ullum hominem eo tempore.

Quod Filius hominis Passurus esset et occideretur (Matthaeus 17:12, 22 (, 23); cap. 26:2, 24, 45; Marcus 8:31; 9:12, 31), significabat quod ita cum Divino Vero acturi essent, proinde cum Domino, qui erat ipsum Divinum Verum; quod etiam Ipse docet apud Lucam,

"Prius oportet Filium hominis pati, et reprobari a generatione hac" (17:25).

[11] Apud Jeremiam,

"Non habitabit ibi vir, nec commorabitur ibi filius hominis" (49:18, 33);

et apud eundem,

In urbibus "non habitabit vir ullus, neque transibit per eas filius hominis" (51:43).

Qui non scit Verbi sensum spiritualem, credet quod per "urbes" hic intelligantur urbes, et per "virum" perque "filium hominis" vir et filius, ac quod urbes sic desolarentur ut nullus ibi; sed est status ecclesiae quoad doctrinam veri qui per illa describitur; "urbes" enim sunt doctrinalia ecclesiae (videatur n. 402, 3 2449, 3216, 4492, 4493); "vir" est ipsum ejus verum conjunctum bono (n. 3134, 7716, 9007); ita "filius hominis" est Verum.

[12] Quoniam per "Filium hominis" significabatur Divinum Verum procedens a Domino, ideo quoque prophetae, per quos revelabatur, vocabantur "filii hominis", Ut Daniel (8:17) et Ezechiel (2:1, 3, 6, 8; 3:1, 3, 4, 10, 17, 25; 4:1, 16; 8:5, 6, 8, 12, 15; 12:2, 3, 9, 18, 22, 27).

Sicut pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque significatio "filii hominis", qui in eo sensu est falsum oppositum vero:

- Ut apud Esaiam,

"Quid tu quod times ab homine, moritur, et a filio hominis, gramen datur?" (51:12);

et apud Davidem,

"Ne confidite in principibus, in filio hominis, cui non salus" (Psalmuss 146:3);

"principes" sunt primaria vera (n. 2089, 5044), ita in opposito sensu primaria falsa; et "filius hominis" est ipsum falsum.

Примітки:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #3391

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

3391. ‘Et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit’: quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia in cognitionibus, constat ex repraesentatione ‘Abimelechi’ quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 2533; et a significatione ‘regis Philistaeorum’ quod sint doctrinalia, de qua n. 3365; et a significatione ‘fenestrae’ quod sit intellectuale, de qua n. 655, 658, proinde visus internus, nam hic olim significatus est per ‘fenestras’; ita ‘prospicere trans fenestram’ est percipere illa quae per visum internum apparent; haec in genere sunt cognitiones quae sunt externi hominis; rationalia, seu quod idem, apparentiae veri, hoc est, vera spiritualia 1 , non sunt cognitiones sed in cognitionibus, sunt enim rationalis, ita interni hominis, ac internus homo est qui spectat illa quae sunt externi, ita vera in cognitionibus; nam cognitiones quia sunt naturalis hominis, sunt vasa recipientia rationalium; quod vera Divina 2 influant in rationale, et per hoc in naturale, et in hoc sistantur sicut multorum imago in speculo, videatur n. 3368.

[2] Quod ‘fenestrae’ sint illa quae sunt visus interni, hoc est, intellectus, quae una voce intellectualia vocantur, constat ab illis locis Verbi quae n. 655 allata sunt, et adhuc ab his;

apud Joelem,

In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur sicut fur, 2:9;

ibi de malis et falsis ultimorum dierum Ecclesiae; ‘in domos ascendere’ pro destruere bona quae sunt voluntatis; quod ‘domus’ sint bona quae voluntatis, videatur n. 710, 2233, 2234; et ‘ingredi per fenestras’ pro destruere vera ac eorum cognitiones quae sunt intellectus:

apud Zephaniam, Extendet Jehovah manum Suam super septentrionem, et perdet Asshurem, cubabunt in medio ejus catervae, omnis fera ejus gentis, etiam platea et anataria in malogranatis ejus pernoctabunt, vox cantabit in fenestra, siccitas in limine, quia cedrum denudavit, 2:14;

ubi de destructione veritatum fidei per ratiocinationes, quae sunt Asshur, n. 119, 1186; ‘vox cantabit in fenestra’ pro desolatione veri, 3 ita facultatis intellectualis quoad verum:

[3] in libro Judicium, Per fenestram prospexit, et exclamavit mater Siserae per cancellos, Quare tardat currus ejus venire? 5:28;

propheticum Deborae et Baraki de Ecclesiae spiritualis resuscitatione; ‘per fenestram prospicere’ pro per ratiocinia 4 illorum qui vera negant, et sic illa quae Ecclesiae sunt, destruunt, illa enim sunt intellectualia in opposito sensu:

apud Jeremiam,

Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio, qui dicit, Aedificabo mihi domum mensurarum, et hyperoa spatiosa, et exscindit sibi fenestras, et tabulata cedro, et pingit minio, 22:13, 14;

‘aedificare domum sine justitia et hyperoa sine judicio’ pro condere religiosum ex non bono et non vero; quod ‘justitia et judicium’ sit bonum et verum, videatur n. 2235; ‘exscindere sibi fenestras et tabulata cedro et pingere minio’ pro vera intellectualia et spiritualia falsificare. Fenestrae 5 Templi Hierosolymitani nec aliud repraesentarunt quam 6 illa quae intellectualium sunt, ita quae spiritualium; similiter ac significant fenestrae novi templi, de quibus apud Ezechiel 40:16, 22, 25, 33, 36; 41:16, 26;

nam quod novum templum, nova Hierosolyma, et 7 nova terra, apud Prophetam illum, non aliud sint quam regnum Domini, quisque videre potest, 8 ita quod illa quae memorantur de illis, sint talia quae sunt regni.

Примітки:

1. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 3368

2. The Manuscript inserts a Domino.

3. The Manuscript has seu

4. The Manuscript has haec enim sunt intellectualia in opposito sensu, ita illorum qui vera negant, et sic illa quae Ecclesiae sunt destruunt:

5. The Manuscript inserts quae fuerunt.

6. The Manuscript has intellectualia

7. The Manuscript has terra sancta, , in the First Latin Edition Nova Terra. Ezechiele has no mention of a new earth, but see Ezek. 45:1-8 forholy land. '

8. The Manuscript has ita illa quae memorantur de novo templo sunt talia quae sunt Regi illius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.