Біблія

 

Hoschea 13:15

Дослідження

       

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #9391

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

9391. ‘Et obtulerunt holocausta et sacrificaverunt sacrificia pacifica Jehovae juvencos’: quod significet repraesentativum cultus Domini ex bono, et ex vero quod ex bono, constat ex repraesentatione ‘holocaustorum et sacrificiorum’ quod sint cultus Domini in genere de qua n. 922, 6905, 8936, et in specie quod ‘holocausta’ sint cultu Domini ex bono amoris, et 1 'sacrificia' ex vero fidei quod ex bono n. 2 8680, et ex significatione ‘juvencorum’ quod sint bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, de qua sequitur; bestiae 3 quae sacrificabantur significabant quale boni et veri ex quibus cultus n. 922, 1823, 2180, 3519; quod bestiae 4 mites et utiles significent caelestia quae boni amoris et spiritualia quae veri fidei, et quod ideo in sacrificiis adhibitae fuerint, videatur n. 9280. Quod ‘juvencus’ significet bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, est quia illa quae ex armento erant significabant affectiones boni et veri in externo seu naturali homine, et illa quae ex grege affectiones boni et veri in interno seu spirituali homine, n. 2566, 5913, 6048, 8937, 9135; quae ex grege, erant agni, caprae, oves, arietes: hirci, et quae ex armento, erant boves, juvenci, vituli; agni et oves significabant bonum innocentiae et charitatis in interno seu spirituali homine, inde vituli et juvenci, quia in teneriore aetate quam boves erant, significabant simile in externo seu naturali homine.

[2] Quod ‘juvenci et vituli’ id bonum significent, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Ezechielem,

Pedes quattuor animalium, pes rectus, et vola pedum eorum quasi vola pedis vituli, iique micantes sicut species aeris laevigati, 1:7;

ibi de cherubis, qui describuntur per ‘quattuor animalia’; quod ‘cherubi’ sint custodia seu providentia Domini ne ad Ipsum sit aditus quam per bonum, videatur n. 9277 fin. ; bonum externum seu naturale repraesentabatur per pedem dextrum, et per volam pedum quod esset quasi vola pedis vituli; ‘pedes’ enim significant illa quae sunt naturalis hominis, ‘pes rectus’ illa quae sunt boni, et ‘vola pedum’ 5 quae sunt ultima, in naturali homine; quod ‘pedes’ illa significent, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328, et calcanei, plantae, volae, et ungulae sint ultima in naturali homine, n. 4938, 7729; quod ‘volae pedum micuerint sicut species aeris laevigati’, erat 6 quia ‘aes’ significat bonum naturale, n. 425, 1551, et ‘aes micans sicut laevigatum’ bonum a luce caeli, quae est verum Divinum procedens a Domino, splendens; ex his patet quod per ‘vitulum’ significetur bonum externi seu naturalis hominis:

[3] similiter apud Johannem,

Circa thronum erant quattuor animalia plena oculis ante et retro; et primum animal simile leoni, alterum vero animal simile vitulo, tertium autem animal habens faciem sicut homo, quartum denique animal simile aquilae volanti, Apoc. 4:6, 7;

hic quoque per ‘quattuor animalia’, quae sunt cherubi, significatur custodia et providentia Domini ne adeatur nisi per bonum amoris; ipsa custodia fit per verum et inde bonum, et per bonum et inde verum; verum et inde bonum in externa forma significantur per ‘leonem’ et ‘vitulum’, ac bonum et inde verum in interna forma per ‘faciem hominis’ et ‘aquilam volantem’; quod ‘leo’ sit verum ex bono in sua potentia, videatur n. 6367, inde ‘vitulus’ ipsum bonum inde:

[4] apud Hoscheam,

Revertimini ad Jehovam, dicite ad Ipsum, Omnem aufer iniquitatem, , et accipe bonum, et rependemus juvencos labiorum nostrorum, 14:3 [KJV 2];

quid sit ‘retribuere juvencos labiorum’, nemo scire potest nisi sciat quid significant ‘juvenci’ et quid ‘labia’; quod sit confessio et gratiarum actio ex bono corde, patet, nam dicitur ‘revertimini ad Jehovam, et dicite ad Ipsum, Accipe bonum’, et tunc, ‘retribuemus juvencos labiorum’, pro ex bonis doctrinae Jehovam confiteri, et Ipsi gratias agere; ‘labia’ enim sunt quae doctrinae, n. 1286, 1288:

[5] apud Amos,

Attrahitis habitationem violentiae; cubant super lectis eboris, et edunt agnos de grege, et vitulos e medio saginarii, 6:3, 4;

describuntur ibi illi qui in abundantia cognitionum boni et veri sunt, et usque male vivunt; ‘edere agnos de grege’ est discere et appropriare sibi bona innocentiae quae interni seu spiritualis hominis, ‘edere vitulos e medio saginarii’ pro discere et appropriare sibi bona innocentiae quae externi seu naturalis hominis; quod ‘edere’ sit appropriare, videatur n. 3168, 3513 fin. , 3596, 3832, 4745, quod ‘agni’ sint bona innocentiae, n. 3994, 3519, 7840; quia ‘agni’ sunt bona innocentiae interiora, sequitur quod ‘vituli e medio saginarii’ sint bona innocentiae exteriora; nam in Verbo imprimis prophetico familiare est agere de vero ubi de bono, ob conjugium caeleste, n. 9263, 9314, et quoque dicere de externis ubi de internis; etiam ‘saginarium’ et ‘pingue’ significat bonum amoris interioris, n. 5943 pariter apud Malachiam, Exorietur vobis, timentes nominis Mei, sol justitiae, et sanitas in alis, ut exeatis et crescatis sicut vituli saginarii, 3:20 [KJV, 4:2]:

[6] apud Lucam, Pater de filio prodigo qui reversus paenitentiam cordis egit, Efferte stolam primariam et induite eum, et date annulum in manum ejus, et calceos in pedes; insuper adducite vitulum saginatum et mactate, ut comedentes laetemur, 15:22, 23;

qui modo sensum litterae capit 7 credit quod non altiora hic lateant, cum tamen singula involvunt caelestia, sicut quod induerent illum stola primaria, quod darent annulum in manum ejus, et calceos in pedes, et 8 adducerent vitulum saginatum et mactarent, ut comedentes laetarentur; per ‘filium prodigum’ intelliguntur qui divitias caelestes, quae sunt cognitiones boni et veri, prodegerunt, per ‘reditum ejus ad patrem, et confessionem quod non dignus esset vocari filius ejus’ significatur paenitentia cordis et humiliatio, per ‘stolam primariam qua indueretur’ significantur 9 communia vera, n. 4545, 5248, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093, 9212, 9216, et per ‘vitulum saginatum’ 9 communia bona veris illis correspondentia 10 . Simile per ‘vitulos et juvencos’ significatur alibi, ut Esai. 11:6; Ezech. 39:18; Ps. 29:6; Ps. 69:32 [KJV Ps. 69:31]; tum in holocaustis et sacrificiis, Exod. 29:11, 12 seq. ; Lev. 4:3 seq. , 13 seq. , 8:15 seq. , 9:2, 16:3, 23:18; Num. 8:8 seq. , 15:24 seq. , 28:19, 20; Jud. 6:25-29; 1 Sam. 1:25, 16:2. ; 1 Reg. 18:23-26, 33.

[7] Quod filii Israelis fecerint sibi vitulum aureum et eum pro Jehovah coluerint, Exod. 32:1-fin. , causa fuit quia in corde eorum permansit idololatria Aegyptiaca, tametsi ore confessi 11 sunt Jehovam; in Aegypto inter idola fuerunt praecipua vitulae ac vituli ex auro, ob causam quia ‘vitula’ significabat verum scientificum, quod est verum naturalis hominis, et ‘vitulus’ bonum ejus, quod est bonum naturalis hominis, tum quia aurum significabat bonum; 12 hoc bonum et id verum in effigie sistebantur ibi per 13 vitulos et vitulas ex auro, 14 at cum repraesentativa caelestium ibi versa sunt in idololatrica et demum in magica, tunc ibi sicut alibi ipsae effigies quae repraesentabant factae sunt idola, et coeperunt coli; inde idololatriae veterum et 15 magiae Aegyptiacae;

[8] Antiqua enim Ecclesia, quae successit Antiquissimae, fuit Ecclesia repraesentativa, cujus omnis cultus constabat in ritibus, statutis, judiciis, et praeceptis, quae repraesentabant Divina et caelestia, quae sunt interiora Ecclesiae; illa Ecclesia post diluvium per multum orbis Asiatici extensa fuit et quoque in Aegypto 16 fuit; sed in Aegypto excolebantur scientifica illius Ecclesiae, unde illis scientia correspondentiarum et repraesentationum prae reliquis, ut constare potest ex hieroglyphicis, exque magiis et 17 idolis ibi, tum ex variis quae de Aegypto memorantur in Verbo; inde est quod per ‘Aegyptum’ in Verbo significetur scientificum in genere tam quoad verum quam quoad bonum, tum naturale, nam scientificum est naturalis hominis; hoc etiam vitula et vitulus significabant.

[9] Quod Ecclesia Antiqua, quae fuit repraesentativa, per plura regna extensa fuerit, et quoque quod fuerit in Aegypto, videatur n. 1238, 2385, 7097; quod scientifica Ecclesiae imprimis in Aegypto exculta fuerint, et quod ideo per ‘Aegyptum’ in Verbo significetur scientificum in utroque sensu, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, 6679, 6683, 6692, 6693, 6750, 7779 fin. , 7926; et quia 18 verum scientificum et ejus bonum est verum et bonum naturalis hominis, quod ideo etiam per ‘Aegyptum’ in Verbo significetur naturale, n. 4967, 5079, 5080, 5095, 19 5160, 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6004, 6015, 6147, 6252;

[10] ex his nunc patet quod vitulae et vituli inter primaria idola Aegypti fuerint, ob causam quia vitulae et vituli significabant 18 verum scientificum et ejus bonum, 20 quae sunt naturalis hominis; simile 21 cum ipsa Aegypto, sic ut Aegyptus et vitulus ejusdem significationis essent; quapropter de ‘Aegypto’ ita dicitur apud Jeremiam,

Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium e septentrione venit; et mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii, 46:20, 21;

‘vitula’ est verum scientificum quod 22 naturalis hominis, ‘ 23 mercenarii qui vituli’ sunt qui bonum propter lucrum faciunt, n. 8002; ita ‘vituli’ sunt bonum tale quod non in se bonum est, sed jucundum naturalis hominis separati a spirituali; hoc jucundum est in quo fuerunt filii 24 Jacobi, quod in se idololatricum est; quapropter illis permissum fuit id notum facere et testari per adorationem vituli, Exod. 32:1-fin. ;

[11] id quoque ita describitur apud Davidem,

Fecerunt vitulum in Chorebo, et incurvaverunt se fusili, et permutarunt gloriam in effigiem bovis comedentis herbam, Ps. 106:19, 20;

per ‘facere vitulum in Chorebo et incurvare se fusili’ significatur cultus idololatricus, qui est rituum, statutorum, judiciorum, et praeceptorum, solum in externa forma et non simul in interna; quod gens illa in externis absque interno fuerit, videatur n. 9320 fin. , 9373, 9377, 9380, 9381, et quod sic corde suo idololatrica, n. 3732 fin. , 4208, 4281, 4825, 5998, 7401, 8301, 8871, 8882; quod ‘permutaverint gloriam in effigiem bovis comedentis herbam’ significat quod abalienaverint se ab internis Verbi et Ecclesiae et coluerint externum, quod modo est scientificum absque vita; ‘gloria’ enim est internum Verbi et Ecclesiae, videatur Praefatio ad Gen. xviii, n. 5922, 8267, 8427, ‘effigies bovis’ est simulacrum boni in 25 forma externa, 26 ‘effigies’ enim est simulacrum, ita quod absque vita, et ‘bos’ est bonum in naturali, ita in externa forma, n. 2566, 2781, 9135, ‘comedere herbam’ est appropriare sibi illud modo scientifice, ‘comedere’ enim est appropriare, n. 3168, 3513 fin. , 3596, 4745, et ‘herba’ est scientificum, n. 7571.

[12] Quia talia per ‘vitulum aureum’ qui pro Jehovah colebatur a filiis Israelis, significabantur, ideo Moscheh sequenti modo cum illo procedebat,

Peccatum vestrum quod fecistis, vitulum, sumpsi, et combussi eum igne et contudi eum molendo probe, usque dum attenuatus est in pulverem, et pulverem ejus projeci in rivum descendentem e monte, Deut. 9:21;

cur 27 ita cum vitulo aureo factum sit, nemo scit nisi sciat quid significat ‘comburi igne, 28 contudi, moli, et attenuari in pulverem’, et quid ‘rivus descendens e monte in quem pulvis projiciebatur’; describitur 29 status illorum qui colunt externa absque interno, quod nempe sint in malis amorum sui et mundi, ac in falsis inde quoad illa quae a Divino, ita quoad Verbum; ‘ignis’ enim quo comburebatur est malum amoris sui et mundi, n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, ‘pulvis in quem contusus’ est falsum inde confirmatum ex sensu litterae Verbi, et ‘rivus ex monte Sinai’ est verum 30 Divinum, ita Verbum in littera, hoc enim descendit inde; qui enim in externis sunt absque interno, Verbum ad favorem suorum amorum explicant, et inibi terrestria et prorsus non caelestia vident, sicut Israelitae et Judaei olim et quoque hodie.

[13] Similia etiam repraesentata sunt per vitulos Jeroboami in Bethele et in Dane, 1 Reg. 12:26-fin. et 2 Reg. 17:16, de quibus ita apud Hoscheam,

Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi; argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut excidatur; deseruit vitulus tuus, Samaria, nam ex Israel etiam ille; faber fecit eum, et non Deus ille, quia in frusta fiet vitulus Samariae, 8:4-6;

agitur ibi de perverso intellectu et prava explicatione Verbi ab illis qui in externis sunt absque interno, manent enim in Verbi 31 sensu litterae, quem trahunt ad favendum suis amoribus et principiis inde captis; ‘regem facere et non a Me, et principes facere et non novi’ est verum et primaria vera excludere ex proprio lumine et non a Divino, ‘rex’ enim in sensu interno est verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, et ‘principes’ sunt primaria vera, n. 1482, 2089, 5044,

[14] ‘argentum suum et aurum suum 32 facere idola’ est scientifica veri et boni ex Verbi sensu litterae pervertere ad favorem suarum cupiditatum, et usque illa ut sancta colere, tametsi, quia ex propria intelligentia, absque vita sunt, ‘argentum’ enim est verum et ‘aurum’ est bonum quae a Divino, ita quae sunt Verbi, n. 1551, 2954, 5658, 6914, 6917, 8932, et ‘idola’ sunt 33 doctrinalia ex propria intelligentia, 34 quae ut sancta coluntur, et tamen nullam in se vitam habent, n. 8941; inde patet quod per ‘regem et principes’, tum per ‘argentum et aurum’ significentur falsa ex malo, nam quae ex proprio sunt ex malo 35 sunt, et inde falsa sunt, tametsi extrinsecus apparent ut vera, quia ex Verbi sensu 36 litterae desumpta; inde patet 37 quid ‘vitulus Samariae quem faber fecit et qui in frusta fiet’, significat, quod nempe bonum in naturali homine et non simul in spirituali, ita non bonum, quia applicatum ad malum; ‘faber fecit et non Deus’ est quod ex proprio et non ex Divino; ‘in frusta fieri’ est dissipari:

[15] 38 similia intelliguntur per ‘vitulos’ apud Hoscheam,

39 Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis dicentes, sacrificantes hominem, vitulos 40 osculabuntur, 13:2.

Ex his nunc patet quid ‘vitulus et juvencus’ 41 significant in sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Descendent unicornes cum illis, et juvenci cum robustis, 42 et ebria fiet terra eorum a sanguine, 43 et pulvis eorum ab adipe pinguefiet, 34:7:

apud eundem,

Urbs munita solitaria, habitaculum dimissum et derelictum velut desertum, ibi pascet vitulus, et ibi cubabit, et consumet ramos ejus; exarescet messis ejus, 27:10 [, 11]:

apud Jeremiam,

A clamore Chesbonis usque ad Elealeh, usque ad Jahaz, ediderunt vocem suam, a Zoare usque ad Choronaim, vitula triennis, quia etiam aquae Nimrim in desolationes erunt, 48:34:

apud Esaiam,

Cor Meum super Moabo clamat; profugi ejus usque ad Zoar, vitula triennis, nam in ascensu 44 Luchith ascendet cum fletu in eo, 15:5:

apud Hoscheam,

Ephraim vitula edocta amans triturare, 10:11: 45

46 apud Davidem,

Increpa feram arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, 47 conculcans fragmenta argenti; dispersit populos, bella desiderant, Ps. 68:31 [KJV Ps. 68:30];

[16] agitur hic de arrogantia illorum qui ex scientificis intrare volunt in mysteria fidei, et non quicquam agnoscere quam quod ipsi inde excludunt; hi quia nihil ex luce caeli quae ex 48 Domino, sed 49 ex lumine naturae quod ex proprio vident, umbras arripiunt loco lucis, fallacias loco realium, 50 , 51 in genere falsum loco veri; illi quia insane cogitant quoniam ex infimas, vocantur ‘fera arundinis’, et quia acriter ratiocinantur vocantur ‘congregatio fortium’, 52 et quia dissipant vera adhuc residua et sparsa inter bona illorum qui in veris Ecclesiae, dicitur de illis quod ‘conculcent fragmenta argenti inter vitulos populorum’, et porro quod ‘dispergant populos’, hoc est, ipsam Ecclesiam cum suis veris; cupido oppugnandi et destruendi illa intelligitur per ‘bella desiderare’; ex his iterum patet quod ‘vituli’ sint bona;

[17] apud Sachariam 12:4 53 dicitur, Omnem equum populorum percutiam caecitate, et per ‘equum populorum’ significantur intellectualia veri apud illos qui ab Ecclesia, quia ‘equus’ est intellectuale veri, n. 2761; hic autem dicitur, ‘conculcare fragmenta argenti et dispergere populos inter vitulos populorum’, 54 et per ‘conculcare et dispergere’ significatur dejicere et dissipare, n. 258, 55 per ‘argentum’ verum, n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999, 8932, et 56 per ‘populos’ illi qui ab Ecclesia in veris, n. 2928, 7207, ita quoque vera Ecclesiae, n. 1259, 1260, 3295, 3581, ita per ‘vitulos populorum’ significantur bona quae voluntarii apud illos qui ab Ecclesia.

[18] Porro quod ‘vituli’ significent bona, constat apud Jeremiam,

57 Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis quod ferierunt coram Me, vituli quem conciderunt in duas, ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae, et principes Hierosolymae, ministros regios, et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et 57 dabo illos in manum hostium eorum, ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum, et bestiae terrae, 34:18-20;

quid sit ‘foedus vituli’, et quid ‘transire inter partes ejus’, nemo scire potest nisi sciat quid significat ‘foedus’, quid ‘vitulus’, quid ‘sectio ejus in duas partes’, tum quid ‘principes Jehudae et Hierosolymae, ministri regii, 58 sacerdotes, et populus terrae’; patet quod arcanum caeleste sit; 59 hoc usque prodire ad intellectum potest cum scitur quod ‘foedus’ sit conjunctio, ‘vitulus’ bonum, ‘vitulus sectus in 60 duas partes’ 61 bonum procedens a Domino ab una parte et bonum receptum ab homine ab altera, et quod ‘principes Jehudae et Hierosolymae, ac ministri regii et sacerdotes, ac populus terrae’, sint vera et bona quae Ecclesiae ex Verbo, et quod ‘transire inter partes’ sit conjungere; ex his cognitis patet quod sensus internus 62 horum verborum sit quod nulla esset conjunctio boni procedentis a Domino cum bono recepto ab homine 63 per Verbum, et inde per vera et bona Ecclesiae, apud illam gentem, sed quod disjunctio, ex causa quia in externis erant absque interno;

[19] simile involvit foedus vituli cum 64 Abramo, de quo ita in libro Geneseos,

65 Jehovah dixit ad Abramum, Accipe tibi vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum; et accepit sibi omnia illa, et partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri; et volucrem non partitus; et descendit volatile super corpora, et abegit illa Abram; et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abram, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens seper illum: et in die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus, 15:9-12, 18; ‘terror tenebrarum magnarum cadens super Abramum’ 66 significabat statum gentis Judaicae, quod in maximis tenebris essent quoad vera et bona Ecclesiae ex Verbo, quia in externis absque interno, et inde in cultu idololatrico; nam qui in externis absque interno est in cultu idololatrico est, quoniam cor ejus et anima ejus, cum in cultu, non est in caelo sed in mundo, et non colit sancta Verbi 67 ex amore 68 caelesti sed ex amore terrestri; hic status gentis illius est 69 qui per foedus vituli quem conciderunt in duas partes, inter quas transiverunt, apud prophetam descriptus est.

Примітки:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts enim.

4. utiles et mites

5. illa in naturali homine quae ultima sunt

6. aes enim

7. credet, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. The Manuscript inserts quod.

9. primaria

10. The Manuscript inserts et per comedere appropriatio.

11. sint

12. id verum et hoc bonum

13. vitulas et vitulos

14. et

15. magia Aegyptica

16. The Manuscript places this after quoque.

17. The Manuscript inserts ex.

18. verum et bonum scientificum

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. quod est

21. The Manuscript deletes cum, and inserts ac ipsa Aegyptus.

22. The Manuscript inserts est.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. Israelis

25. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

26. The Manuscript inserts ita absque vita, .

27. hoc

28. contundi et moli, attenuari in pulverem, et projici in rivum descendentem ex monte

29. The Manuscript inserts per illa.

30. a Divino

31. The Manuscript inserts enim.

32. fecerunt sibi

33. vera

34. The Manuscript inserts ita.

35. The Manuscript places this before ex malo.

36. literali

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. Simile intelligitur

39. Although this quotation from Hosea is not written out in the Manuscript, there is a mark indicating its insertion here. But see note 9.

40. osculantes, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

41. The Manuscript inserts etiam.

42. ut

43. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

44. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

45. The Manuscript inserts here the quotation referred to in note 5.

46. The Manuscript inserts et.

47. conculcatus pro

48. Divino

49. ex se omnia

50. In the Manuscript the remainder of this marginal section appears in the margin of page 22.

51. ita

52. dicuntur conculcare fragmenta argenti quia dissipant vera et adhuc residua et sparse, inter bona illorum qui in veris Ecclesiae, quia sunt vituli populorum

53. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

54. est dissipare voluntarium boni apud illos qui ab Ecclesia, conculcare enim est dejicere et dissipare

55. argentum est

56. populi sunt

57. Tradam

58. The Manuscript inserts et.

59. quod prodire potest ad intellectum

60. binas

61. The Manuscript inserts quod sit.

62. illorum

63. The Manuscript inserts per revelationem ita.

64. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

65. Dominus Jehovih

66. involvit

67. The Manuscript inserts et Ecclesiae.

68. The Manuscript deletes coelesti, and inserts and deletes et finde ex coelo.

69. qui apud Prophetam descriptus est per foedus vituli

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #4581

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

4581. ‘Et libavit super illam libamen’: quod significet Divinum Bonum Veri, constat ex significatione ‘libaminis’ quod sit Divinum Bonum Veri, de qua sequitur; primum enim dicendum quid bonum veri: bonum veri est id quod bonum fidei alibi dictum fuit, estque amor erga proximum seu charitas: sunt duo genera universalia boni, unum quod dicitur bonum fidei, alterum quod vocatur bonum amoris. Bonum fidei est quod significatur per ‘libamen’, et bonum amoris quod per ‘oleum’; qui ad bonum perducuntur a Domino per vim internam, illi sunt in bono amoris, at qui per viam externam, illi sunt bono fidei; homines Ecclesiae caelestis, similiter angeli intimi seu tertii caeli in bono amoris sunt, sed homines Ecclesiae spiritualis, similiter angeli medii seu secundi caeli, in bono fidei sunt; inde est quod illud bonum dicatur bonum caeleste, hoc autem 1 bonum spirituale; differentia est quae inter velle bene ex velle bene ac inter velle bene ex intelligere bene; hoc itaque, nempe bonum spirituale seu bonum fidei, seu bonum veri, est quod 2 per ‘libamen’ significatur, illud autem, nempe bonum caeleste, seu bonum amoris, est quod per ‘oleum’ in sensu interno intelligitur:

[2] quod talia per oleum et libamen significata sint, non quidem videri potest nisi ex sensu interno, sed usque ab unoquovis, quod sancta per illa repraesentata fuerint, nam nisi sancta 3 per illa repraesentata fuissent, quid libare libamen et fundere oleum super statuam lapidis foret aliud quam quoddam ludicrum idololatricum; similiter ac nisi sancta significarent et involverent dum rex creatur, nempe coronam imponere capiti ejus, ungere illum oleo ex cornu super frontem et super poplites manuum, sceptrum in manum ejus dare, ac insuper gladium, et claves, purpureo amictu circumdare, et tunc sedere super solio argenteo, ac dein in regio ornatu equitare, et quoque ad mensam postea ab optimatibus ministrari, praeter plura; haec nisi repraesentarent sancta, et per correspondentiam cum illis quae sunt caeli et inde Ecclesiae, sancta essent, non forent nisi lusus quales infantum sed in majore forma, aut sicut lusus super theatris;

[3] sed usque omnia illa ritualia traxerunt suam originem ab antiquissimis temporibus quando ritualia sancta fuerunt ex eo quod repraesentarent sancta, et corresponderent sanctis quae in caelo et inde in Ecclesia; hodie quoque sancta habentur, non ex eo quod sciant quid repraesentant aut quibus correspondent, sed per interpretationem sicut emblematum quae in usu; si autem scirent quid repraesentat et cui sancto correspondet corona, oleum, cornu, sceptrum, ensis, claves, [purpureus amictus, solium argenteum]

equitatio super equo albo, comestio ministrantibus optimatibus, de illis multo sanctius cogitarent; sed hoc non sciunt, et 4 quod mirum, hoc non scire volunt, in tantum sunt repraesentativa et significativa quae in talibus et quae ubivis in Verbo, in mentibus hodie deleta.

[4] Quod ‘libamen’ significet bonum veri seu bonum spirituale, constare potest a sacrificiis in quibus adhibebantur; sacrificia fiebant vel ex armento vel ex grege, et erant repraesentativa 5 cultus interni Domini, n. 922, 923, 1823, 2180, 6 2805, 2807, 2830, 3519; illis adjiciebantur minhah et libamen, ‘minhah’ quae constabat ex similagine mixta oleo, significabat bonum caeleste, seu quod idem, bonum amoris, ‘oleum’ amorem in Dominum et ‘similago’ charitatem erga proximum; ‘libamen’ autem, quod constabat ex vino, significabat bonum spirituale, seu quod idem, bonum fidei; utrumque itaque, nempe minhah et libamen, eadem quae panis et vinum in Sancta Cena.

[5] Quod illa adjicerentur holocaustis et sacrificiis, constat apud Mosen,

Facies 7 agnos duos filios anni in diem juge, agnum unum facies mane, et agnum alterum facies inter vesperas, et decima similaginis mixta oleo tuso, quadrante hinis, et libamen quadrantis hinis vini agno primo; ita quoque agno alteri, Exod. 29:38-41:

apud eundem,

Facietis in die, quo motitatis manipulum primitiarum messis, agnum integrum filium anni sui in holocaustum Jehovae, cujus minhah duae decimae similaginis mixtae oleo, ... et libamen ejus vinum, quarta hinis, Lev. 23:12,

13, 18:

apud eundem,

In die quo implentur dies naziraeatus, ... offeret munus suum Jehovae, sacrificia, ... ut et calathum azymorum ex similagine, placentas mixtas oleo, ac lagana azymorum uncta oleo, cum minhah eorum, et libaminibus eorum, Num. 6:13-17:

apud eundem,

Super holocaustum facient minham e similagine decimam mixtam quarta hinis olei, vinum in libamen, quartam hinis: aliter super holocaustum ex ariete, et aliter ex bove, Num. 15:3, 4, 5-11 8 :

apud eundem,

Ad holocaustum jugis facies... libamen quarta hinis in agnum; in sancto liba libamen vini Jehovae, Num. 28:6, 7;

porro de minhis et libaminibus in sacrificiis varii generis, Num. 28:7, 6 ad fin. ; 29:1 ad fin.

[6] Quod ‘minhah et libamen’ illa significaverint, constare etiam potest ex eo quod amor et fides faciant omne cultus; et quod ‘panis’, qui ibi similago mixta oleo, et ‘vinum’, significent amorem et fidem, ita omne cultus, in Sancta Cena, de qua n. 1798, 2165, 2177, 2187, 2343, 2359, 3464, 3735, 3813, 4211, 4217.

[7] Cum autem recesserunt a genuino repraesentativo cultus Domini, et converterunt se ad deos alios, ac illis libaverunt libamina, tunc per ‘libamina’ significabantur illa quae opposita sunt charitati et fidei, nempe mala amoris mundi, et falsa; ut apud Esaiam,

Incaluistis in diis sub omni arbore viridi, ... etiam illis effudisti libamen, obtulisti minham 9 , 57:5, 6;

‘incalescere in diis’ pro concupiscentiis falsi; quod ‘dii’ sint falsa, n. 4402 f. , 4544; ‘sub omni arbore viridi’ pro ex fide omnium falsorum, n. 2722, 4552; ‘effundere illis libamen et offerre minham’ pro cultu illorum:

apud eundem,

Vos qui desertis Jehovam, qui obliviscimini montis sanctitatis Meae, qui disponitis Gadi 10 mensam, et impletis Menio 11 libamen, 65:11:

apud Jeremiam,

Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, et mulieres depsunt massam, ad faciendum placentas reginae caelorum, et ad libandum libamina 12 diis aliis, 7:18:

[8] 13 apud eundem,

Faciendo faciemus omne verbum, quod exivit ex ore nostro, suffiendo reginae caelorum, et libando ei libamina quemadmodum fecimus nos et patres nostri, ... et principes nostri in urbibus Jehudae, et in plateis Hierosolymae, xliv

17-19; ‘regina caelorum’ pro omnibus falsis, ‘exercitus’ enim ‘caelorum’ in genuino sensu sunt vera, in opposito autem falsa, similiter rex et regina, ita ‘regina’ pro omnibus, ‘ei libare libamina’ est colere:

[9] apud eundem,

Chaldaei comburent urbem, et domos super quarum tectis suffiverunt baali, et libaverunt libamina diis aliis, xxxii

29;

‘Chaldaei’ pro illis qui in cultu in quo falsum ; ‘comburere urbem’ pro destruere et vastare illos qui in doctrinalibus falsi; ‘super domuum tectis suffire baali’ pro cultu mali, 14 libare libamina diis aliis' pro cultu falsi:

[10] apud Hoscheam,

Non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, non libabunt Jehovae vinum, 9:3, 4;

non habitare in terra Jehovae pro non esse in bono amoris; ‘revertetur Ephraim in Aegyptum’ pro quod intellectuale Ecclesiae fiet 15 scientificum et sensuale; ‘in Assyria immundum comedent’ pro impuris et profanis ex ratiocinatione; ‘non libabunt Jehovae vinum’ pro nullo cultu ex vero:

[11] apud Mosen,

Dicetur, Ubi dii eorum, petra cui confisi sunt, qui adipem sacrificiorum comederunt, biberunt vinum libaminis eorum? surgant et juvent eos, Deut. 32:37, 38;

‘dii’ pro falsis, ut supra; ‘qui adipem sacrificiorum comederunt’ pro quod destruxerint bonum cultus, ‘biberunt vinum libaminis eorum’ pro quod verum cultus. Libamina etiam de sanguine praedicantur 16 apud Davidem,

Multiplicabunt dolores eorum, ad alium festinarunt, ne libabo libamina eorum de sanguine, et ne tollam nomina illorum super labia mea, Ps. 16:4,

et per illa significantur profanationes veri, ‘sanguis’ enim in illo sensu est violentia illata charitati, n. 374, 1005, et profanatio, n. 1003.

Примітки:

1. et hoc

2. hoc itaque est bonum veri, et

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts in genere.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. Hebrew [ ] (asah) = ‘to make, to prepare (a sacrifice)’, 'hence ‘to offer’

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. munus

10. Hebrew [ ] (Gad) = Fortune

11. Hebrew [ ] (Meni) = Destiny

12. libamen, in the First Latin Edition

13. The Manuscript inserts et.

14. The Manuscript inserts et.

15. ad

16. memorantur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.