Біблія

 

Hoschea 13

Дослідження

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

З творів Сведенборга

 

Dicta Probantia #17

  
/ 101  
  

17. CHRISTUS. SECTIO 2.15

Vox clamantis in deserto, parate viam Jehovae, explanate in solitudine semitam Deo nostro: revelabitur enim gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, Esaj. 40:3, 4,[5.]

Super monte alto ascende tibi Evangelizatrix Sion, extolle cum virtute vocem tuam Evangelizatrix Hierosolyma, dic, ecce Deus vester; ecce Adonai Jehovih in forti venit, et brachium ejus dominabitur Ipsi, ecce merces Ejus cum Ipso, et pretium operis Ejus coram Ipso, sicut Pastor gregem suum pascet, in brachium colliget agnos, et in gremio suo portabit, lactantes leniter ducet. Esaj. 40:9, 10, 11.

Cui assimilabitis Me, cui similis sim, inquit Sanctus: tollite in altum oculos vestros, et videte, quis creavit haec, qui educit in numero exercitum eorum, omnes nomine vocat, Esaj. 40:25, 26.

Quis excitavit ab oriente, quem in justitiam vocavit ad sequelam sui, dedit coram Ipso gentes, regibusque dominari fecit, Esaj. 41:2.

Ego Jehovah Primus, et cum postremis Ego idem, Esaj. 41:4.

Ecce servus meus in quem incumbo, Electus meus in quo beneplacitum habet anima mea, dedi spiritum meum super illum, judicium gentibus proferet, calamum contusum non confringet, et linum fumigans non exstinguet, in veritatem proferet judicium, non exstinguet, neque confringet, donec posuerit in terra judicium, Esaj. 42:1, 2, 3.[4.].

Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et dabo Te in foedus populi, in lucem gentium, ad aperiendum oculus caecos, ad educendum e carcere vinctum, e loco claustri sedentes in tenebris: Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam alteri [non] dabo, priora ecce venerunt, et nova Ego annuntians, antequam efflorescant, audire facio vos, Esaj. 42:6, 7, 8, 9.

Num est Deus praeter me, Petra non novi, Esaj. 44:8.

Sic dixit Jehovah Redemtor tuus, et Formator tuus ab utero, Ego Jehovah faciens omnia, expandens coelos Solus,extendens terram a Me Ipso, Esaj. 44:24.

  
/ 101  
  

Біблія

 

Hoschea 10:1

Дослідження

       

1 Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.