Біблія

 

Genesis 8:9

Дослідження

       

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #859

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

859. Quod ‘in primo mensis apparuerint capita montium’ significent vera fidei quae tunc videri incipiunt, constat a significatione ‘montium’, n. 795, quod sint bona amoris et charitatis; haec capita tunc videri incipiunt, cum homo regeneratur, et donatur conscientia et per illam charitate: qui putat se videre ‘capita montium’, seu vera fidei aliunde quam ex bonis amoris et charitatis, prorsus fallitur; absque illis Judaei et profani gentiles possunt similiter videre. ‘Capita montium’ sunt prima lucis quae apparent.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.