Біблія

 

Genesis 49:19

Дослідження

       

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #6354

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

6354. ‘In secretum eorum ne veniat anima mea’: quod significet quod bonum spirituale non scire velit mala quae voluntatis eorum, constat ex repraesentatione ‘Israelis’ qui de se hoc dicit, quod sit bonum spirituale, de qua n. 6340; a significatione ‘in secretum non veniat’ quod sit non scire velle, nempe mala quae voluntatis, quae significantur per ‘Shimeonem et Levi’, n. 6352; ‘anima mea’ dicitur quia per ‘animam’ ibi significatur vita boni, quae est bono spirituali; 1 vita veri quae ei, significatur per ‘gloriam’, de qua nunc sequitur.

Примітки:

1. The Manuscript inserts at.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #6352

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

6352. ‘Shimeon et Levi fratres’: quod significet fidem voluntate et charitatem, hic contrarium quia 1 fidem separatam a charitate, constat a repraesentatione ‘Shimeonis’ quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482, 5626, 5630; et a repraesentatione ‘Levi’ quod sit 2 charitas, de qua n. 3875, 3877, hic autem contrarium 3 quia fidem separatam a charitate, cum enim per ‘Reubenem’ illa fides repraesentatur, ut patet ab illis quae advers. 4explicata sunt, sequitur quod nulla fides voluntate sit, ita nec ulla charitas, quae repraesentantur per ‘Shimeonem et Levi’, sequuntur enim haec in serie a suo principio; quapropter per ‘Shimeonem’ repraesentatur falsum voluntate, et per ‘Levi’ malum actu, haec enim opposita sunt fidei voluntate et charitati; quod haec significentur, patet ex eo quod Shimeon et Levi maledicantur.

Примітки:

1. fides separata

2. The Manuscript inserts amor spiritualis seu.

3. nempe

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.