Біблія

 

Genesis 31:40

Дослідження

       

40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #4211

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

4211. ‘Et vocavit fratres suos ad comedendum panem’: quod significet appropriationem boni a Domini Divino Naturali, constat a significatione ‘fratrum’ quod sint illi qui nunc foedere, hoc est, amicitia conjuncti essent, et in sensu interno qui in bono et vero; quod hi fratres dicantur, videatur 1 n. 367, 2360, 3303, 3459, 3803, 3815, 4121, 4191; ex significatione ‘comedere’ quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 f. , 3832; quod comestiones et convivia apud antiquos significarent appropriationem et conjunctionem per amorem et charitatem, n. 3596; et a significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 1798, 3478, 3735, ac in supremo sensu Dominus, n. 2165, 2177, 3478, 3813; quia ‘panis’ in supremo sensu significat Dominum, idcirco significat omne sanctum quod ab Ipso, hoc est, omne bonum et verum, et quia non est aliud bonum quod est bonum 2 , quam quod est amoris et charitatis, ideo ‘panis’ significat amorem et charitatem; sacrificia olim nec aliud significabant, quapropter illa una voce vocabantur ‘panis’, videatur n. 2165, et quoque ex carne sacrificiorum comedebatur ut repraesentaretur convivium caeleste, hoc est, conjunctio per bonum quod 3 amoris et charitatis: hoc nunc est quod significatur per Sacram Cenam, nam haec successit loco sacrificiorum et conviviorum ei sanctificatis; estque haec, nempe Sacra Cena, externum Ecclesiae quod internum in se habet, et per internum conjungit hominem qui in amore et charitate est, cum caelo, et per caelum cum Domino; nam etiam in Sacra Cena ‘comedere’ significat appropriationem, panis amorem caelestem, et ‘vinum’ amorem spiritualem, et hoc usque adeo ut cum homo in sancto est cum edit, in caelo non aliud percipiatur.

[2] Quod dicatur appropriatio boni a Domini Divino Naturali, est quia agitur de bono gentium; bonum enim gentium est quod nunc per ‘Labanem’ repraesentatur, n. 4189; conjunctio hominis cum Domino non est cum Ipso Supremo Divino Ipsius sed cum Divino Humano Ipsius, nam homo de Supremo Divino Domini nullam prorsus ideam potest habere, sed transcendit ita ejus ideam ut prorsus pereat et nulla fiat, verum de Divino Humano Ipsius ideam habere potest; quisque enim conjungitur per cogitationem et affectionem, de 4 quo aliquam ideam habet, non autem de 5 quo nullam habere potest; cum cogitatur de Humano Domini, tunc si sanctitas inest ideae, cogitatur etiam de sancto quod a Domino implet caelum, ita quoque de caelo, nam caelum in suo complexu refert unum hominem, et hoc a Domino: n. 684, 1276, 2996, 2998, 3624-3649; inde est quod conjunctio non dari queat cum Supremo Divino Domini sed cum Divino Humano Ipsius, et per Divinum Humanum cum Supremo Divino Ipsius; inde est quod dicatur apud Johannem, Quod Deum nemo vidit unquam, quam Unigenitus Filius,

1:18,

et quod ‘non aditus detur ad Patrem, quam per Ipsum’; tum quod ‘Ille sit Mediator’; hoc 6 manifeste potest sciri ex eo quod omnes illi intra Ecclesiam qui dicunt quod credant Supremum Ens 7 , ac Dominum contemnunt, sint qui nihil prorsus credunt, ne quidem quod caelum sit, nec quod infernum, et qui naturam colunt; et quoque, si ab experientia instrui velint, constabit quod mali immo pessimi idem dicant.

[3] Sed homo de Humano Domini cogitat varie, unus homo aliter quam aliter, et unus sanctius quam alter; qui intra Ecclesiam sunt, possunt cogitare quod Humanum Ipsius Divinum sit, et quoque quod unus sit cum Patre, sicut Ipse dicit, quod ‘Pater in Ipso, et Ipse in Patre’; at qui extra Ecclesiam, hoc non possunt, tam quia non sciunt aliquid de Domino, quam quia de Divino non aliunde 8 ideam habent quam ex imaginibus quas oculis vident, et ex idolis quae possunt tangere; sed usque conjungit Se Dominus cum illis per bonum charitatis et oboedientiae illorum in crassa illorum idea; inde est quod hic dicatur quod illis appropriatio boni sit a Domini Divino Naturali; se enim habet conjunctio Domini cum homine secundum statum cogitationis et inde affectionis ejus; qui in sanctissima idea de Domino sunt, et simul in cognitionibus et affectionibus boni et veri, quales possunt esse illi qui intra Ecclesiam, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Rationale Ipsius; at qui non in tali sanctitate sunt, nec in tali idea interiore et affectione, et tamen in bono charitatis, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Naturale Ipsius; qui adhuc crassiorem sanctitatem habent, illi conjunguntur Domino quoad Divinum Sensuale Ipsius; haec conjunctio est quae repraesentatur per ‘serpentem aeneum’ quod a morsu serpentum revixerint illi qui aspexerunt illum, Num. 21:9;

in hac conjunctione sunt illi inter gentes qui idola colunt, et usque secundum religiosum suum in charitate vivunt. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per appropriationem boni a Domini Divino Naturali, quae significatur per quod ‘Jacob vocaverit’ fratres ad comedendum panem.

Примітки:

1. The Manuscript has de qua

2. The Manuscript has datur

3. The Manuscript inserts est.

4. The Manuscript inserts sed.

5. The Manuscript has cum

6. The Manuscript has haec

7. The Manuscript inserts dari possibly deleted.

8. The Manuscript has aliam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #3735

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

3735. ‘Et vestem ad induendum’: quod significet conjunctionem cum Divino Vero, constat a significatione ‘vestis’ quod sit verum, de qua n. 1073, 2576, hic Divinum Verum quia agitur de Domino; et ex significatione ‘induere’ quod sit ei appropriari et conjungi.

1 Sensus internus Verbi qualis est, ex his et reliquis constare potest, quod nempe cum in sensu litterae agitur de pane, et de veste, et quoque ubi historice hoc dicitur, ut hic, si Deus dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum, ' angeli qui apud hominem tunc, nihil cogitent de pane, sed de bono amoris, et in 2 sensu supremo de Divino Bono Domini, et non de veste, sed de vero, ac in supremo sensu de Divino Vero Domini; sunt illis talia quae in sensu litterae solum objecta cogitandi de caelestibus et Divinis, nam 3 talia sunt vasa quae in ultimo ordinis;

[2] ita cum ab homine quando in sancto est, cogitatur de pane, ut de pane in Sacra Cena, aut de pane quotidiano in Oratione Domini, tunc cogitatio illa quae est homini de pane, inservit angelis qui apud hominem pro objecto cogitandi de bono amoris quod a Domino, nam angeli cogitationem hominis de pane nihil capiunt, sed loco ejus illis est cogitatio de bono, talis enim correspondentia est; similiter cum ab homine cum in sancto est, cogitatur de veste, quod cogitatio angelis tunc sit de vero; ita se habet cum omnibus reliquis quae in Verbo; inde qualis conjunctio caeli et terrae per Verbum est, constare potest, nempe quod talis ut homo qui 4 sancte legit Verbum, per correspondentias tales arcte conjunctus sit cum caelo, et per caelum cum Domino, tametsi homo solum in cogitatione est de illis in Verbo quae in ejus sensu litterae sunt; ipsum sanctum quod apud hominem tunc, est ex influxu cogitationum et affectionum caelestium et spiritualium quae tales apud angelos;

[3] ut talis influxus esset, ac inde conjunctio hominis cum Domino, a Domino instituta fuit Sancta Cena, ubi apertis verbis dicitur quod panis et vinum sit Dominus; corpus enim Domini significat Divinum Ipsius amorem ac reciprocum apud hominem, qualis amor est apud angelos caelestes, et sanguis similiter Divinum Ipsius amorem, et reciprocum apud hominem, sed qualis amor est apud angelos spirituales. Inde patet quantum Divini in singulis Verbi inest, tametsi homo, quid sit, 5 et quale sit, ignorat. 6 At qui in vita boni fuerunt cum in mundo, illi in cognitiones et perceptionem omnium illorum veniunt post obitum, tunc enim exuunt terrestria et mundana, et induunt caelestia, ac similiter in idea spirituali ac caelesti sunt, in 7 qua angeli.

Примітки:

1. The Manuscript has Qualis sensus internus

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has sunt ultima illorum vasa

4. The Manuscript has in sancto

5. The Manuscript has imo

6. The Manuscript has rest of paragraph in singular and first verb is fuerat, into which n was later inserted. The First Latin Edition has venit, exuit, induit and est.

7. The Manuscript has quali

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.