Біблія

 

Genesis 15:7

Дослідження

       

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #9417

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

9417. ‘Et legem et praeceptum’: quod significet verum in communi et in particulari, constat ex significatione ‘legis’ quod sit verum in communi, et ex significatione ‘praecepti’ quod sit verum in particulari; in Verbo distinguitur inter praecepta, judicia, et statuta, et per ‘praecepta’ intelliguntur illa quae sunt vitae, per ‘judicia’ quae sunt status civilis, et per ‘statuta’ quae sunt cultus, n. 8972; sed omnia illa communi voce vocantur lex, et singula quae legis sunt vocantur praecepta, prout ex pluribus locis in Verbo constat; inde est cum dicitur ‘lex et praeceptum’, quod intelligatur verum in communi et in particulari.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.